Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. (( vers. 139.)) Sed quid est quod sequitur: Tabefecit me zelus meus; vel, sicut alii codices habent, zelus tuus? Habent nonnulli etiam, domus tuae: et non, tabefecit me; sed, comedit me. Quod ex alio psalmo, quantum mihi videtur, putatum est emendandum, ubi scriptum est, Zelus domus tuae comedit me: quod commemoratum etiam in Evangelio novimus (Psal. LXVIII, 10; Joan. II, 17) . Simile tamen aliquid est, tabefecit, ei quod ibi est, comedit. Zelus autem meus, quod plures codices habent, nullam ingerit quaestionem: quid enim mirum est si zelo suo quisque tabescit? Quod vero habent aliqui, zelus tuus, significat hominem Deo zelantem, non sibi; sed non repugnat si ipse dicatur et meus. Nam quid aliud dicit Apostolus, Aemulor enim vos Deo, aemulatione Dei? Nam dicendo, Aemulor vos, quid, nisi aemulationem demonstrat suam? Sed quia dixit, Deo, id est, non sibi, sed Deo; ideo addidit, aemulatione Dei. Hanc quippe suo Spiritu fidelibus suis inspirat Deus: amoris enim est, non livoris. Nam quae fuit cura ut hoc Apostolus diceret? «Aptavi enim vos,» inquit, «uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo» (II Cor. XI, 2, 3) . Comedebat eum zelus domus Dei, quam tamen 1584 zelabat Christo, non sibi. Sponsus enim sibi zelat sponsam suam: amicus autem sponsi non eam sibi zelare debet, sed sponso. Bonus ergo et hujus intelligendus est zelus: causam namque subjungit et dicit, Quia obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Retribuebant ergo mala pro bonis; quoniam zelabat illos Deo tam vehementer et ardenter, ut eo zelo tabefactum se diceret; illi autem ob hoc in ipsum inimicitias exercebant: quia utique ut Deum amarent volebat, quos amando zelabat. Non ingratus enim gratiae Dei, per quam fuerat ex inimico reconciliatus Deo, etiam ipse suos diligebat inimicos, et eos zelabat Deo, dolens et tabescens quod essent verborum ejus obliti.