IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Respondeo, sicut dictum est supra, etc. Conclusio haec est communis, patet ex cap. Quod sedem, etc. de frigidis et maleficiatis, etc. Probat Doctor ratione, quia sicut impotentia perpetua inhabilitat ad matrimonium, ita etiam impotentia ad tempus in pueris similiter inhabilitat, quia contractus de praesenti debet esse datio corporis potentis aut habilis ad generationem. Videtur ergo reducere hoc impedimentum ad Jus naturale et divinum, perinde ac reducitur impotentia perpetua, et non ad jus positivum, sicut infra dist. 42. quaest, unica, sig. In speciali autem, etc. eam comprehendit sub impedimento impotentiae.
Contrarium docent plures apud Sanchez lib. 7. disput. 404. quaest. 1. num. 9. esse impedimentum Juris Ecclesiastici et positivi. Ratio tamen Doctoris est optima, quia nequit esse materia habilis ad contractum de praesenti corpus pueri. Confirmatur, materia apta huic commutationi debet esse capax obligationis de praesenti, quam inducit contractus, si absit ignorantia: sed notum est corpus pueri, quando malitia non supplet aetatem, non esse aptam materiam aut capacem obligationis hujus contractus: ergo neque ipsius contractus,
Dices impedimentum temporale non dirimere matrimonium, ut supra visum dist. 34. quaest, unic. Sed hoc impedimentum pueri est temporale, quod cessat perveniente puero ad pubertatem ; ergo valet matrimonium.
Contra, ideo dixi requiri, ut absit ignorantia, quia impedimentum temporale in adultis ideo non dirimit, quia est ignotum, et non praesumitur, et consensus dirigitur ad personam habilem secundum cursum communem et praesumptionem fundatam in principiis naturae, et capacitas materiae stat in opinione, quod sufficit ut contractus inducat obligationem de praesenti, et expectetur sublatio impedimenti casualis, quia contractus hic regulatur per ea quae communiter accidunt, et non per casuale non perpetuum: et sic non inducit ex lege sua obligationem, quia materia est capax secundum aestimationem fundatam, sed in pueris impedimentum de praesenti est notum: ergo contractus, qui est de praesenti neque in re, neque in opinione subsistit ad materiam capacem contractus, ut de lege naturae, et divina inducit obligationem de praesenti ipsius contractus: ergo lex ipsa excludit pueros, de quorum impedimento est certa scientia, quamvis non excludat adultos, de quibus nequit esse cognitio, neque praesumi debet ex principiis naturae.
Confirmatur, contractus matrimonii, et de praesenti debet celebrari ut valeat, et in ordine ad finem institutum matrimonii, quae est propagatio; ergo ubi certum est de praesenti finem non posse conjungi contractu, sicut est certum in pueris, non ita conjungi posse; nequit ergo fieri contractus de praesenti inter pueros conjunctus cum fine suo ; ergo etiam neque obligatio connaturalis contractui esse de praesenti. Probatur consequentia, quia contractus ex natura sua non suspendit obligationem pro futuro, sed eam inducit de praesenti: ergo ad hoc requiritur materia apta in re aut praesumptione ut verificetur, vel teneat ipse contractus de praesenti inducens obligationem ; ac proinde ubi est certum materiam non esse aptam de praesenti, nequit contractus de praesenti in eadem materia incapaci in re et aestimatione celebrari, quamvis sit capax contractus de futuro.
Dices, eo ipso quo pueri sunt, contrahens cum illis, aut ipsi inter se cedunt juri suo, nempe petendi debiti: debitum vero non obligat, nisi quando petitur: ergo potest salvari obligatio de praesenti in tali matrimonio, quamvis suspendatur debitum usque ad tempus idoneum.
Contra, nullus juri suo cedit, nisi ubi jus ipsum acquiritur: ergo nequit interpretari cessio juris, sed impedimentum juris acquirendi de praesenti, et consequenter contractus.
Secundo, in cap. Quod sedem, de frigidis et maleficiatis, aequiparatur puer, quantum ad impotentiam et inhabilitatem contrahendi impotentiae perpetuae : Sicut, inquit Pontifex, puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus conjugio, sic qui impotentes sunt, minime apti ad contrahenda matrimonia reputantur, etc. ita Alexander III. Idem etiam cap. Nobis, etc. de sponsalibus impuberum, etc. rogatus an qui ante annos nubiles, id est, aptos matrimonio, contrahunt, liceat iis a matrimonio discedere.
Respondet, quod pro eo quod ante nubiles annos conjugalem consensum non habeat, aetatem expectare tenetur, etc. ubi per conjugalem consensum, intelligit illum, qui fit inter aptos matrimonio, seclusa impotentia reddendi debitum: non autem consensum, qui potest esse liber, et ex discretione, quia illum possunt habere ante discretionem. Unde postea subjungit, si pervenientes ad annos discretionis, simul esse noluerint ut separentur : Nisi, inquit, carnalis commixtio ante intervenerit, cum interdum illa tempta anticipare soleat pubertatis, etc. Haec exceptio est ratione potentiae reddendi debiti, quatenus inest ante annos pubertatis ; ergo a contrario sensu ideo non sunt capaces consensus matrimonialis ante annos pubertatis, quia sunt impotentes.
Idem etiam cap. De illis. etc. eodem. etc. de illis qui in minori aetate desponsantur, respondet, quod si ita fuerint aetati proximi, quod potuerint copula carnali conjungi, minoris aetatis intuitu separari non debent, si unus in alium visus fuerit consensisse, etc. et dat rationem, cum in eis aetatem supplevisse malitia videatur, ubi Glossa in illud : Copula carnali, etc. Hoc solum, inquit, consideratur, ut possint conjugali vinculo sociari, etc. Malitia autem hic intelligitur ipsa conjunctio carnalis, ut ibidem Glossa ; et ita tenet Hostiensis cap. Puberes, eod. Cardinalis, Praeposit. Henricus, Anchar. Joan. Andreas cap. Continebatur, etc. eodem, etc. et alii plures Ganonistae, quamvis alibi intelligatur prudentia : nullius ergo matrimonii reducitur in impotentiam pueri, quae si absit ante annos pubertatis valide contrahet, quod supponitur cap. Attestationes, et cap. Ex litteris, eodem.
Confirmatur cap. Puberes, eodem: Certum autem est, eum puberem esse, qui ex habitu corporis pubertatem ostendit, et generare jam potest, et puerperae sunt, quae in annis puerilibus pariunt, etc. Unde colligitur Canones Ecclesiae in hac materia de sponsalibus impuberum non esse Constitutiones, sed dedarationes Juris naturalis, quatenus matrimonium requirit materiam capacem hujus obligationis de praesenti, ut dicit Doctor: ex cujus defectu
Ecclesia declarat matrimonium esse nullum in pueris, nisi malitia et pubertas praevenerit aetatem, et supponatur potentia ad generandum.
Tertio, quia vel ex defectu consensus requisiti, vel ex defectu potentiae pueri sunt inhabiles ad matrimonium, quorum utrumque perinde dirimit matrimonium, ex divina et naturali institutione, non ex defectu consensus, etiam praesumpti ab Ecclesia, quia qui potest habere discretionem et consensum idoneum ad sponsalia, potest etiam habere consensum ad matrimonium sufficientem, perinde est quantum ad libertatem et discretionem requisitam, ut contractus sit de praesenti aut futuro. Sed sponsalia possunt contrahi ante annos pubertatis, non ita matrimonium, nisi pubertas praeveniat annos, et tunc matrimonium est validum: ergo solum ex defectu pubertatis pueri sunt incapaces matrimonii, et ideo anni nubiles dicuntur anni pubertatis, quia haec jure divino et naturali exigitur ad contractum matrimonii ; unde in cap. Quod autem, 27. quaest. 2. et 33. quaest. 1. nubere pro copula sumitur.
Ex his patet ad fundamenta oppositae sententiae.
Objiciunt enim primo illud quod est supra impugnatum, nempe impotentiam temporariam non dirimere matrimonium: sed talis est in pueris: ergo, etc.
Respondetur, quando est nota et certa, nego: quando ignota, et praesumitur potentia in opinione, concedo. Pueri autem impotentia est per se nota, eamque Pontifex supra comparat impotentiae frigidi et malefioiati perpetuae, quantum ad inhabilitatem et incapacitatem contractus de praesenti; si non placet haec responsio, sequere aliam proximam.
Objiciunt secundo, impotentia quae dirimit matrimonium, debet esse talis, ut natura aut arte nequeat superari, sed tantum per miraculum: at impotentia pueri potest superari, quia ipsi naturae et tempori cedit: ergo.
Respondetur majorem intelligi, quando impotentia praesumitur non esse, dum contrahitur, quia tunc consensus subsistit ad materiam capacem, et in reipsa quantum est ex principiis ejus intrinsecis, licet casualiter et per accidens impediatur, et etiam in opinione. Sed aliud est de pueris, qui inhabiles sunt, non solum casualiter et per accidens, sed etiam ex principiis intrinsecis et causis universalibus, atque id notum est: lex autem matrimonii respicit ea quae ordinario accidunt, non autem quae casualiter ex dispositione accidentali. Unde aliud est considerare potentiam generativam, ut conceditur a natura in principiis proximis: aliud vero ut tantum conceditur in principiis remotis, pueris tantum conceditur in principiis remotis, et non in proximis: adultis vero, quibus inest impedimentum ad tempus, conceditur in principiis proximis, et usus tantum impeditur quoad tempus, ideo sunt materia capax hujus commutationis, quia impotentia eorum est tantum secundum quid, et superabilis. Pueri autem, quibus non est concessa potentia generativa in principiis proximis, sunt incapaces simpliciter, et impotentes negative, quia nunquam receperunt potentiam generandi in causis proximis, neque ejus erant capaces. Materia autem hujus commutationis est corpus potens, saltem potentia proxima in causis, quamvis per accidens impediatur quoad tempus ab usu: ideoque qui simpliciter sunt potentes, et secundum quid tantum impotentes, capaces sunt obligationis, quod nequit dici de pueris, quia licet habituri sunt potentiam, tamen quia eam nunquam habuerunt, neque jam habent in causis proximis,
ideo nequeunt dici potentes simpliciter, cap. Ergo fraternitatis tuae, etc. de frigidis et maleficiatis, etc. ubi discernitur perpetua impotentia illa, quae neque natura, neque arte auferri potest, et ex contrario sensu illam esse temporalem non dirimentem, quae auferri potest, intelligitur tantum respective ad adultos, et non ad pueros, qui vel lege naturali, ut nos dicimus, vel Ecclesiastica, ut alii volunt, ad matrimonium sunt inhabiles, non ergo comprehenduntur in illo titulo: disparitatem autem assignavimus inter ipsos et adultos impeditos casualiter ab usu potentiae, et tantum ad tempus. Et sic infantes ex eo praecise quod recipiunt intellectum et voluntatem, et consequenter potentiam remotam consensus, non recte per hoc dicuntur habere potentiam consentiendi requisitam ad contractum, ita etiam neque materia contractus, quae debet esse corpus capax obligationis, et idoneum generationi, potest dici materia sufficiens per potentiam in causis remotis.
Objiciunt tertio, quia qui non est solvendo, potest recipere obligationem solvendi pro futuro: ergo etiam puer.
Respondetur negando consequentiam et paritatem, quia luc ex vi contractus matrimonialis requiritur ut sit potens solvere de praesenti, quia obligatio quam incurrit, est pro praesenti, ut patet ex dictis: neque suspenditur obligatio pro futuro, licet possit non reddi debitum pro praesenti ex consensu partium, aut impedimento legis, non tamen ex incapacitate de praesenti inducitur suspensio pro futuro, quia quando contractus est nullus ex defectu materiae, de qua agimus, non inducitur jus quod suspendi posset quoad usum manente obligatione. Hinc rejiciuntur corollaria quae deducit Sanchez, nempe Pontificem posse dispensare, ut pueri ante pubertatem contraherent, aut infideles sic contrahentes inire verum matrimonium, quia legibus Ecclesiae non tenentur, aut etiam Episcopos in hoc impedimento posse dispensare ex causa.
(c) Ideo potest nunc promittere potentiam pro tempore futuro, etc. Hoc patet ex titulo de sponsalibus impuberum, quia etiam matrimonium initum per verba de praesenti inter impuberes, aliqui dicunt potestate Juris habere vim sponsalium, ut Glossa in cap. A nobis, quia Jura volunt, ut is contractus, qui in usu est, valeat, non valet ut matrimonialis ex defectu aetatis: valere ergo tantum potest ut sponsalitius. Sed probabile etiam est non esse sponsalitium, quia nisi confirment matrimonium, quando perveniunt ad legitimam aetatem, Canones permittunt ut ad alia vota transeant libere altero resiliente, quae permissio locum non haberet, si matrimonium praecedens haberet vim sponsaliorum. Deinde, non minus requiritur consensus ad sponsalia quam ad matrimonium ; ad matrimonium autem de praesenti requiritur, et non extenditur talis consensus ad futurum, neque Jura videntur eam potestatem habere, vel saltem exercere in praejudicium consensus liberi et requisiti, neque trahere consensum illum de praesenti, ut fiat consensus sponsalitius, et vim habeat consensus de futuro, et si haberet, Ecclesia non faciliter permitteret, reclamante parte, rescissionem contractus. Pro priori sententia facit cap. fin. de sponsal, impuberum.
(d) Ratio autem quae ibi ponitur, etc. Hic breviter tangit fundamentum aliorum, quo putant matrimonium impuberum esse nullum ex defectu cousensus et discretionis ante pubertatem ; improbat autem ex eo quod prius habere possit discretionem sufficienter ad matrimonii intentionem, quam sit materia capax in ipso, id est, potentia proxima generandi.
Objicies capitulum finale jam citatum, in quo ponderatur an puella contrahens proxima pubertati, habuerit prudentiam, quae suppleret aetatem ? et cap. Continebatur etc. eodem, ponderat puellam, ut proxima erat pubertati ; ergo ad consensum matrimonialem requiritur discretio major, ex cujus defectu non possit esse consensus.
Respondetur ante annos pubertatis sufficientem discretionem habere posse, quo discernat obligationem, et finem contractus, et hanc sufficere ad consensum, quamvis nondum insit pubertas. In primo autem loco citato ex cap. finali, per prudentiam in muliere intelligitur ipsa pubertas, seu concupiscentia, ut dicit Glossa, carnalis, quia in faeminis illo modo loquendi honesto explicatur, et praesumitur ex maturitate et discretione ; in viris appellatur malitia. Ad secundum locum per proximationem pubertati. comprehenditur acceleratio ejus et capacitas matrimonii, ut requiritur in puella, aut ejus praesumptio.
(e) Si quaeras tempus pubertatis, etc. Hoc tempus praescriptum est Jure civili, et etiam Canonico, cap. Puberes, cap. Continebatur cap. Ex cap. litteris, Attestationes, etc. de sponsalibus impuberum, etc. quando malitia non supplet aetatem. Caetera patent ex littera.