In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Rejicit modum dicendi aliorum, scilicet ideo Ordinem illegitimare simpliciter ad matrimonium, quia habet annexum votum castitatis, quia potest ibi non esse votum tale, sed oppositum ei; et si dicas esse ei annexum ex praecepto Ecclesiae, non sufficit, quia contra id factum teneret.
Hic (b) est conclusio certa. Dicitur enim quod non licet contrahere, quia persona suscipiens sacrum Ordinem, efficitur illegitima simpliciter ad contrahendum matrimonium ; et hoc vel per Ecclesiam vel immediate a Christo, licet hoc non legatur in Scriptura. Sed secundum non videtur probabile, quia in primitiva Ecclesia non tenebatur, nisi forte dicas quod nunquam licuit post susceptionem sacri Ordinis contrahere matrimonium, licet liceret aliquando uti matrimonio jam contracto, sicut nunc apud Graecos.
Sed (c) quae ratio hujus illegitimationis? Videtur aliquibus quod propter votum annexum sacro Ordini ; qualiter autem illud votum illegitimet, dicetur distinct. sequenti.
Sed contra, aut votum illud est sic annexum, quod suscipiens vovet: aut est tantum ex praecepto Ecclesiae quasi annexum, quia tenetur ita servare ac si voveret. Primo non, quia nullus vovens vovet nolitum: sed iste suscipiens Ordinem sacrum explicite habet in voluntate non continere: igitur possibile est quod ipse non vovet continentiam. Si dicas quod vovet in facto, quod facit in suscipiendo Ordinem sacrum, quia antiqui Patres Latini voverunt, et iste suscipit simile signum. Contra, nullus tenetur ex voto ad votum factum ab illo, maxime si habet votum contrarium. Praeterea, Orientales suscipiunt idem signum, et tamen sine voluntate castitatis.
Si secundo modo, igitur contrahens simpliciter contrahit. Probatur Extra de matrimon. contract. contra interd. Eccles. cap. Ex litteris : Licet contra interdictum Ecclesiae transire ad secunda vota non debuerit , non est tamen conveniens, ut ob hoc Sacramentum conjugii dissolvatur; aliqua tamen paenitentia debet eis imponi, quia contra prohibitionem Ecclesiae hoc fecerunt : igitur si votum continentiae est annexum Ordini sacro solum ex praecepto Ecclesiae, sequitur quod non simpliciter illegitimat ad contrahendum. Universaliter enim in Jure statutum prohibens hoc fieri, non illegitimat: sed oportet quod contineat talem sententiam, quod si contractum fuerit, dirimatur, vel si copulati fuerit, non sunt aliqualiter tolerandi.