IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic est conclusio certa, etc. Conclusio est Ordinem sacrum inhabitare, vel inducere Impedimentum dirimens matrimoni. um, nec licere in sacris Ordinibus existenti uxorem ducere; ut primo ergo veritatem fidei propugnemus, plures et antiqui et moderni haeretici improbant . continentiam sacrorum hominum. Nicolaus Antiochenus unus ex septem Diaconis electis ab Apostolis, teste Irenaeo lib. I. cap. 27. Epiphanio haeres. 25. Clem. Alexandrino lib. 3. Stromatum, Aug. haeres. 5. Vigilantiani Episcopi, ut ait Hieronymus contra Vigilantium, Witclefus in serm. in vigilia Nativitatis Beati Joannis Baptistae, et in Pastorali, cap. 29. Lutherus, et alii ejus sectatores.
Contrarium hujus erroris definitur in Trident. sess. 24. can. 9. et 25. Apostolorum, in Ancyrano canon. 1. Neocaesariensi ean. 1. Nicaeno can. 3. ex Graeco translato, in translatione ex Arabia can. 78. Eliberino cap. 33. Romano cap. 3. Arelatensi II. cap. 2. et 3. Idem definit Carthaginense II. cap. 2. III. cap. 17. et 19. IV. cap. 3. Toletan. I. cap. 1. et 4. Africanum I. cap. 22. Andegavense apud Baronium anno 453. Turonense 1. cap. 1.2. 6. Aurelianense II. cap. 8. Avernense cap. 12. Aurelianense III. cap. 2. et 7. IV. cap. 17. V. cap. 4. Turonense II. cap. 10. Matisconense cap. 11. Lugdunense II. cap. 1. Toletanum III. cap. 1. Hispalense 1. cap. 3. Toletanum IV. cap. 20. et 26. Toletanum VIII. cap. 4. Cabilonense 1. cap. 3. Moguntinum cap. 10. Rhemense cap. 22. AquiBgranense cap. 6. et 9. Wormatiense cap. 9. et 11. Lateranense sess. 9. Omnia haec Concilia statuunt continentiam virorum sacrorum, vel declarant, vel puniunt, et reprobant contrarium.
In secunda classe succedunt Pontifices Romani pro eadem veritate. Clemens Romanus epist. 2. lib. 6. Constit. Apostolicarum, cap. 17. Calixtus apud Gratian. disp. 27. cap. Presbyteris, Syricius epist, ad Hymerium Tarraconensem, cap. 7. et epist. 4. ad Episcopos Africae, c. 9. Innoc. 1. epist. 1. cap. 9. et epist. 4. Sixtus III. de castitate, Leo I. epist. 84. cap. 4. epist. 92. cap. 3. Gregorius Magnus lib. 1. Epistolarum, epist. 42. lib. 3. epist. 34. lib. 8. epist. 40. ad Augustinum Angliae Episcopum, cap. 2. Zacharias Papa epist. ad Bonifacium prima, Stephanus III.apud Gratianum, d. 31. c. Aliter, etc. Eugenius II. in sua epistola, cap. 2. Nicolaus 1. in epistola ad Adornent Viennensem Episcopum, et habetur d. 32. De illo clerico, etc.
Ad consulta Bulgarorum, cap. 70. Leo IX. apud Gratianum, d. 31. et d. 32. Nicolaus. II. ad omnes Episcopos Catholicos, Alexander II. et habetur d. 81. c 16. et 17. idem Extra cap. 1. de clericis conjugatis, et sequentibus, usque ad 5. Gregorius VII. lib. 2. Epistolarum, epist. 25. epist. 62. 67. et lib. 4. epist. 10. Urbanus II. epist. 22. Alexander III. ad Salernitanum Episcopum, Innocentius III. cap. 5. eodem.
Tertia classis est Patrum, ex Graecis, Origenes lib. 8. contra Celsum in Leviticum, homil. 4. in Numer, homil. 23. Basilius Magnus in cap. 3. Isaiae, et epist. 17. epist. 1. ad Amphilochium, can. 3. Cyrillus Ierosolymitanus catechesi 4. et 12. Epiphanius haeres. 19. haer. 79. et in compendio Doctrinae fidei, Chrysostom. homil. 33. in Genes. et homil. 2. in Job, canon. 6. in Trullo, et can. 12. et 48. Ambrosius epist. 82. ad Vercellensem Ecclesiam. in cap. 3. prioris, ad Toth.im lib. I. officiorum, cap. 50. Hieronymus contra Vigilantium, c. 10. contra Jovinianum, c. 14. et 19. et lib.1. Apologiae, ad Pammachium, cap. 2. et ad cap. 1. Epistolae ad Titum, Augustinus de adulterinis conjugiis, lib. 2. cap. 20. Primasius ad cap. 5. prioris ad Timotheum, Isidorus de officiis Ecclesiast. lib. 2. cap. 10. Beda ad cap. 1. Lucae, et lib. 3. de Tabernaculo et vasis, etc. cap. 9. et ut brevior sim, posteriores omnes, qui sequentes instituta Patrum, exemplum Apostolorum, veritatem hanc fidei propugnant, de qua late noster Medina et alii, quos citat Scholiastes, et controversiarum scriptores hujus temporis, et consuetudine patet universalis Ecclesiae, et postea videbitur: nam licet Ecclesia Graeca, consuetudinem habuerit promovendi ad sacros Ordines etiam conjugatos, et cum facultate utendi matrimonio primum inito, tamen promovendo caelibes, maxime qui non protestabantur se non velle continere, cogebat ad continentiam, ut patet ex Concilio Ancyrano canon. 10. ubi qui Diaconi ordinabantur, si protestationem emittebant se non posse continere, eis permittebatur conjugium: si autem non profitebantur hoc, vel tacebant, etiam cogebantur ad continentiam: habetur apud Gr atianum, d. 28. cap. Diaconi.
Controversia est, an Jure divino aut Ecclesiastico sit continentia virorum sacrorum inducta. Joannes Major in 4. dist. 24. quaest. 2. docet esse Juris divini. Bassolis probabilem docet in 4. dist. 37. et Solus ibid, cum Majore sentit Franciscus Turrianus pro Canonibus Apostolorum, cap. 1. Waldens. de Sacram. cap. 128. et 129. de Sacramentalibus, c. 66. Limitant hanc conclusionem noster Medina de sacrorum hominum continentia, cap. 7. lib. 2. et Clictovaeus lib. de continentia Sacerdotum, c. 4. ut scilicet Jure divino non possit sacris institutus inire matrimonium, sed ante matrimonium inito posse uti. Secunda sententia est communis, nempe Jure Ecclesiastico, et non divino hanc continentiam praescribi : quam tenet Doctor asserens contrarium non esse probabile, nisi forte, inquit, dicas quod nunquam licuit post susceptionem sacri Ordinis contrahere matrimonium, licet liceret aliquando uti matrimonio jam contracto, sicut nunc apud Graecos. Videantur Theologi in hac distinct. et dist. 24.
Probat autem Doctor hanc conclusionem communem ex consuetudine primitivae Ecclesiae et Graecorum, quam supponit ex 1. ad Timoth. 3. et ad Tit. Et hanc vi-
: detur insinuare Tridentinum sess. 24. ean. 9. Si quis, inquit, dixerit clericos in sacris Ordinibus constitutos, vel Regulares castitatem, solemniter professos posse matrimonium contrahere, conlraclumque validum esse, non obstante lege Ecclesiastica, vel voto, anathema sit, etc. ubi totam inhibitionem refert in legem Ecclesiasticam quoad Ordines sacros, ad votum solemne quoad regulares. Idem patet ex can. 10. Ancyran. I. Concilii. Epiphanius haeres. 59. idem supponit, ubi primo dicit bigamos repelli ab Ecclesia,ne ordinentur: et suddit de continentia ordinatorum in Episcopum, Presbyterum, Diaconum et Subdiaconum : Sed adhuc, inquit, uiuentem, et liberos gignentem unius tuearis virum non suscipit. Sed qui se ab una continuit, aut in viduitate vixit. Diaconum et Presbyterum, et Episcopum, et Hypodiaconum, maxime sinceri sunt Canones Ecclesiastici, etc. vide sequentia. Et ut alia plura omittamus ex iis quae citata sunt contra haereticos,conclusionem docet Innocentius III. cap. Cum olim, etc. de clericis conjugatis, et Clemens III. cap. Quaesitum, etc. de paenitentiis, et remiss. Stephanus Papa cap. Aliter, 31. dist. Concilium II. Carthaginense hoc refert ad Apostolorum doctrinam, et ad antiquitatem. Agathense et Toletanum II. Aurelianense III. et IV. Toletanum III. locis citatis supra, hanc continentiam referunt ad Canones, non ad Jus divinum; originem autem sumpsit ab Apostolis, ut patet ex canon. Apostolico, 23. alias 27. et patet etiam ex Clemente Roman. lib. 6. Constit. cap. 17.
(c) Sed quae ratio hujus illegilimalionis, etc. Hic tangit controversiam, an haec inhabilitas proveniat ex vi voti conjuncti cum Ordine, an vero ex statuto Ecclesiae inhabilitantis existentem in sacris Ordinibus ad matrimonium. Prima sententia docet ex vi voti annexi sacro Ordini matrimonium esse nullum postea initum: quam sequitur D. Thomas et Richardus in praesenti distinctione, quos sequitur Sanchez cum pluribus aliis, quos citat lib. 7. disput. 27. quaest. 2.
Hanc sententiam impugnat Doctor, primo, quia illud votum ex eo quod emittatur a suscipiente, habet illum effectum, vel quia ex praecepto Ecclesiae est conjunctum Ordini sacro. Non primum, quia sic ordinatus et nolens continere, non esset inhabilis ad matrimonium. Non secundum, quia licet Ecclesia simpliciter prohiberet matrimonium existenti in sacro Ordine, non inde irritatur matrimonium, quia non omnis prohibitio irritat factum, ut probat Extra de matrimonio contract. contra interdictum, etc. ex eo ergo quod Ecclesia adjunxit Ordini sacro illam prohibitionem ineundi matrimonii, non ideo matrimonium est nullum, nisi inhabilitaverit personam simul.
Confirmatur haec ratio Doctoris, quia licet continentia fuerit adjuncta Ordini sacro in principio, saltem in Ecclesia Latina, et etiam in Graeca (modo promotus non praemitteret primum protestationem, se non servaturum continentiam), matrimonium superinductum non erat irritum Jure Ecclesiastico, aut Canonum: ergo non ex voto continentiae adjuncto Ordini sacro fit impedimentum dirimens. Probatur antecedens ex Concil. X. Ancyram, in quo Diacono ineunti matrimonium, et alias ex vi Ordinis obligato ad continentiam, imponitur paena depositionis ab Ordine tantum, et non indicitur separatio. Canon 78. Niceni ex lingua Arabica translatus eis communionem laicam permittit, et perinde eam statuit Canon Ancyram. Aurelianense IV. depositionem perpetuam indicit talibus, concedit tamen communionem. Toletan. 1. cap. 4. ordinat ut subdiaconus uxorem ducens, mortua priore, amoveatur ab ordine subdiaconatus, et serviat tantum in inferioribus.
Responderi posset ad hoc ob bigamiam removeri, sed non refert, quia non indicitur separatio, ac proinde matrimonium cum secunda non irritatur, sed permittitur, sicut ipse Subdiaconus in inferioribus Ordinibus servire, quibus non indicebantur continentia. Concilium II. Aurelianense : Si quis Diaconus, inquit, in captivitate redactus, uxori fuerit copulatus, reversus ab officii ministerio removendus est cui sufficere debet pro actus sui levitate, impleta paenitentia, pro satisfactione communio, etc.
Ex his Canonibus, in quibus vel datur communio laica, vel permittitur in inferiori Ordine ministerium, cui Ordini non est conjuncta continentia, videtur sequi intentum quod simpliciter ex praecepto Ecclesiae pro statu illorum temporum non fuerit Ordo impedimentum dirimens matrimonium ; ergo recte sequitur quod non ex praecepto Ecclesiae, quo praescripsit continentiam in sacris Ordinibus, habeat Ordo ut sit impedimentum dirimens. Toletanum etiam VIII. cap. 6. cum aliqui Subdiaconi contrahebant matrimonia post ordinationem, allegantes ignorantiam obligationis, quia in sua ordinatione non recipiebant benedictionem ab Episcopo, inde se a lege exemptos praetexentes ; statuit, inquam, ut deinceps tribueretur benedictio ordinandis, ne talis excusatio obtineret, nihil durius statuendo in promotos et conjunctos.
Confirmatur secundo, quia eadem paena Canonum complectitur utentes primo matrimonio, superstite adhuc uxore, et ineuntes matrimonium post ordinationem. Haec autem paena fuit depositionis: ergo perinde prohibitio haec se habuit ad utrumque casum. Sed si matrimonium sequens ordinationem fuerit irritum, dispari paena ordinandum erat, quia majus hoc crimen, quia fornicationis, quam severius Canones puniebant in personis sacris, quam commixtionem cum propria uxore, ut patet ex Concilio Neocaesariensi cap. 1. Presbyter si uxorem duxerit, ab ordine deponatur, si vero fornicatus fuerit, vel adulterium perpetraverit, amplius puniri debet, et ad paenitentiam redigi, etc. ergo minus peccatum et paena erat in Presbytero ducente uxorem, quam fornicante; hoc autem ideo, quia matrimonium non fuit irritum, quamvis illicitum: si enim esset irritum, peccatum esset fornicationis, et non usus matrimonii.
His suppositis probatur major ex Elibertino can. 33. ubi depositio ab honore clericatus imponitur clerico in sacris repetenti usum prioris conjugii. Idem decernit can. 1. Ancyram ean. 3. Carthaginensis V. Toletani I: canon .2. Aurausicani I can. 23. Turonensis I. can. 2. Agathensis cap. 9. Avernensis cap. 12. Aurelianens. IV. cap. 19. et Aurelianense V. cap. 4. et reliqua posteriora idem decernunt. Alia paena non imponebatur ducentibus uxorem post ordinationem, ut facile ex dictis apparet: ergo eadem lege censebantur tam hi quam illi, ac proinde fuit tantum simplex prohibitio non irritans factum, et non inhabilitatio personae in gradu illo Ordinis, seu ratione ejus ad matrimonium ; ergo haec habilitatio referri debet ad alia Decreta posteriora, per quae inhabilitatur per Ecclesiam talis persona ad matrimonium, non vero ad legem illam praecise, qua continentia indicebatur et quae pariformiter se extendebat ad matrimonii contracti usum, et contrahendi sine ullo discrimine in forma praecepti aut paenae adjunctae.
Confirmatur tertio, quamvis forte in observantia particulari Ecclesiae Romanae hujusmodi matrimonia erant irrita, tamen hanc legem non receperunt universaliter in Occidente, ut patet ex dictis. Dixi in observantia particulari Ecclesiae Romanae, quia sic statuere videtur Calixtus, et habetur apud Gratianum dist. 27. Presbyteris, inquit, Diaconis, Subdiaconis et Monachis concubinas habere, seu matrimonium contrahere penitus interdicimus; contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis disjungi, et personas ad paenitentiam redigi debere juxta sacrorum Canonum definitionem judicamus, etc. ubi separatio conjugii interdicitur, et aliquid huc spectans videtur insinuare Syricius Pontifex in epistola ad Hymerium Larraconensem, ubi reprobans Sacerdotes et Levitas, qui exemplo Sacerdotum Aaronicorum et Leviticorum post longa continentiae tempora, conjugiis inhaerebant, quorum aliquos, qui ex ignorantia lapsos se esse asserebant, ea conditione admittendos decernit, si paenitentiae prioris vitae deinceps continerent: Si tamen, inquit, post haec continentes statuerint se exhibere, etc. quae indicant separationem, quae alioquin sine uxoris consensu non liceret, si matrimonium constaret.
Verum haec lex non fuit universaliter recepta, ut ex praemissis patet, sed maxime obtinuit in Occidente sub Innocentio 11. Concilio Romano, et habetur cap. Ut lex, 27. quaest. 1. ubi mandat connubia sacrorum hominum in ordine Monachorum, Canonicorum, conversorum, professorum, ut separentur: Hujusmodi namque copulationem, quam contra Ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus, etc. Et quamvis Pontifex aliam legem anteriorem supponat, ex qua illud matrimonium fuerit irritum, tamen deinceps haec lex magis invaluit sui receptione universali, ut in Concilio Rhemensi sub Eugenio 11. can. 3. et 7. in Lateranensi sub Alexandro III. ut habetur in appendice ipsius, cap. 2. 4. 6. 12. ac tandem deinceps vim impedimenti irritantis habuit Ordo. Recte sequitur ergo intentum Doctoris, nempe
Ordinem non habuisse hanc rationem impedimenti, donec Ecclesia ipsa inhabilitando personas, id statuerit, non simplici prohibitione et paena solius depositionis, sed etiam declarando nullitatem matrimonii, alioquin simplex prohibitio non debuit in odiosis ad hunc effectum trahi, donec lege adjiceretur. Unde neque matrimonia voventium continentiam separanda docuit Augustinus: et habetur eodem tit. cap. Nuptiarum, etc. cap. de viduis, etc. eodem, quod est Gelasii, et cap. Si quis votum, etc. quod est sequens, eodem, estque Theodori.
Dices ad haec, hanc solemnitatem non adjectam esse ab Ecclesia, nisi voto, quod annexum est Ordini sacro. Quamquam hoc non plurimum repugnet Doctori, qui intendit solum inducere effectum hujus impedimenti in statutum Ecclesiae, quatenus hanc specialem solemnitatem induxit, tamen in praedictis capitulis proxime allegatis, haec solemnitas dicitur esse propria ipsius Ordinis, ut discernitur a voto solemni castitatis in Religione, et communiter a Canonistis, tanquam diversa impedimenta numerantur Ordo et votum solemne Religionis.
Contra ergo hanc solutionem confirmatur ultimo sententia Doctoris. Potuit Ecclesia hanc solemnitatem adiunxisse ipsi Ordini sacro, quamvis enim Virginitas sit res magis consilii quam praecepti, cap. Integritas, 32. quaest. 1. et idem de continentia: potuit tamen ex pacto et onere Ordinis conferendi praecipi, et congrue, neque aliter factum constat: imo constat oppositum, quia omnia Decreta, quae hactenus citavimus, et alia quae huc spectant, specificant finem Decreti esse, ut in sacris Ordinibus constituti non habeant impedimentum ministerii sacri, non implicentur negotiis saecularibus, deferant sanctitatem ad altare, placeant Deo, et ut uno verbo dicam, totum institutum est ob decentiam et reverentiam debitam ministerii et sacrificii. Quod optime ponderat Ambrosius lib. officiorum, cap. 50. Syricius epistola ad Hymerium Tarraconensem, Hieronymus contra Vigilantium, cap. 1. Innocentius 1. epistola 1. cap. 9. Si ergo finis continentiae in Ordine sit decentia ministerii et sacrae functionis, sequitur non propter se fuisse indictam continentiam, sed propter Ordinem tanquam finem: ergo etiam quaecumque limitatio adjecta est etiam propter Ordinem, et non propter votum aut continentiam, et consequenter haec solemnitas ipsi Ordini sacro adhaeret, ex quo oritur obligatio continentiae, et non aliunde.
Praeterea, lex ipsa primo indicens continentiam, ut adjunctam Ordini, non praescribit continentiam ut obligantem per modum voti, et dependenter a voluntate ordinati: sed absolute obligat per modum statuti, ut canon Apostolicus, et reliqui postea adjuncti, et ita potuit absolute instituere continentiam servandam ratione solius Ordinis, et non ullius promissionis expresse aut tacite, quia neque Ordo, neque susceptio ejus divina lege est votum tacitum aut expressum. Quod ergo ipsi hoc onus adjunctum sit per legem, atque ex speciali fine diverso, nequit intelligi, ut per legem importatur, esse votum, quia lex specificatur a fine expresso, ad quem ratio legis, et praescriptum ordinatur, sicut enim quando ob culpam Ecclesia injungit continentiam perpetuam alicui uxoricidae, hoc praeceptum non habet vim voti proprie loquendo, sed paenae inflictae; ergo quando similiter Ecclesia injungit personis sacris in Ordine continentiam, ut ministerii onus, non potest dici proprie indixisse votum, sed actum, qui potuit esse voti, si ex propria promissione procederet facta Deo, ideoque Concilium Tridentinum sess. 27. retinet differentiam inter continentiam ex Ordine et voto solemni professionis, quod illa sit legis Ecclesiasticae, haec vero promissionis et voti facti: Non obstante, inquit, lege Ecclesiastica, vel voto, etc. ubi prior particula refert alterum disjunctum supra expressum, nempe Ordinis sacri.
Sed objicies appellari hanc continentiam votum aut promissionem, ut patet ex lib. 1. epistolarum Gregorii, epistola 42. Nullum, inquit, facere Subdiaconum praesumant Episcopi, nisi qui se victurum caste promiserit, etc.
Respondetur Gregorium in illa epistola dare legem Episcopis Siciliae, inter quos Subdiaconi non continebant, sed matrimonia retinebant, secundum loci consuetudinem antiquam, quibus usum matrimonii praedecessor Gregorii interdixit ; hoc autem mitigavit Gregorius, ita tamen ut deinceps nullum Episcopi promoverent ad hunc Ordinem, nisi qui promitteret se castitatem servaturum. Haec promissio ex ratione speciali illius loci, et circumstantiis exigebatur, quae tamen non fuit in usu alias; causa autem promissionis exigenda fuit, ut ne postea priorem illius Ecclesiae consuetudinem allegarent in contrarium. Alioquin juxta Canonem Ancyram sufficiebat promissio tacita, nempe si taceret, neque allegaret se velle continere: sed negatur consequentia praetensa, nempe illam promissionem fuisse necessario votum, quia nisi Deo fieret, non erat votum: fiebat autem Episcopis per modum pacti, quo ordinandus deinceps non subterfugeret quae ex lege annexa sunt Ordini, ut erat continentia. Unde Toletanum III_ Canone 1. hanc eamdem legem indixit Episcopis, Presbyteris et Diaconis, venientibus ex haeresi, et qui prius neque castitatem voverant, et suis uxoribus post conversionem utebantur, sicut prius, alioquin depositionis sententiam in eos a praedictis gradibus profert, et ut Lectorum tantum officio fungerentur. Non fuit ergo votum aut promissio causa hujus legis, sed potestas absoluta Ecclesiae, quae quod suum erat cum hoc onere transfere tantum statuit.
Compertum, inquit, a sancto Concilio, Episcopos, Presbyteros et Diaconos venientes ex haeresi, carnali adhuc desiderio uxoribus copulari. Ne ergo de caetero hoc fiat praecipitur, quod et Canonibus prioribus determinatur, et ut non liceat eis vivere libidinosa societate, sed manente inter eos fide conjugali, communem utilitatem habeant, et non sub uno conclavi maneant, vel certe si suffragatur virtus, in alia domo suam uxorem faciant habitare, ut castitas apud Deum et apud homines habeat testimonium bonum. Si quis vero post hanc conventionem obscaene cum uxore voluerit vivere, ut Lector habeatur, etc. Post hanc conventionem, inquit, supple mandati, quod habet vim pacti, ut si in gradu suo quisque eorum vellet ministrare, ab uxorum usu et consortio conjugali maneret continens, alias in officio Lectorum, quibus uxores permittebantur, servirent, et non in altioribus: hi, ut dixi, in ordinatione sua non vovebant in haeresi castitatem, sed propositum habebant contrarium. Tamen ex lege continentiae annexae Ordini in Ecclesia Occidentali, non permittuntur in iis gradibus ministrare, nisi uxoribus renuntient quoad thorum: ideoque Canon hic secundum priores statuens non interpretatur obligationem hanc ex voto redundare, sed ex Ordine per constitutionem legis.
Alia quaedam objicit Sanchez, nempe quia continentia ex lege sit ann xa Ordini, et quod eo ipso quo quis vult ordinari voveat castitatem.
Respondere enim licet ex praemissis, licet castitas magis sit voti quam praecepti, cap. Integritas, 32. quaest. 1. tamen ex pacto potest esse praecepti, seu conventione, ut hic contingit: Ecclesia enim neminem cogit ad sacros Ordines, sed qui hunc statum vult ab Ecclesia, cujus est, ministros promovere, Ecclesia cum eo onere continentiae ipsum gradum confert, sicut et beneficium confert propter officium et beneficium curam habens annexam conferens, confert cum onere residentia?.