IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Matrimonium Clericorum in sacris existentium esse nullum, quia Ecclesia eos inhabilitavit, et hoc aptissime, et ponit congruentias. Ita D. Thom. 2. 2. quaest. 88. art. 11. Bellarmin. lib. 1. de memb. Eccles. cap, 18. Sanctius late et docte lib. 7. de matrim. disp. 27.
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
- annexum Ordini sacro, nec annexum ex praecepto Ecclesiae praecipientis tali non contrahere, est quod iste non potest contrahere ; sed ex hoc quod Ecclesia facit talem personam simpliciter illegitimam. Quod statutum fuit rationabile, sive habitum fuerit a Christo, sive non, quia talis deputatur ministerio sacro, quod requirit munditiam mentis et carnis, perspicacitatem intellectus, et fervorem affectus, ad quae omnia disponit continentia, et ad eorum opposita frequentia carnalis actus. Nec in hoc debet aliquis dicere Ecclesiam sibi praejudicare in suo jure, quia Ecclesia communiter non cogit aliquem ad susceptionem Ordinis sacri, et satis publicavit, quia post talem Ordinem susceptum, suscipiens est inhabilis ad contrahen.
dum : igitur voluntarie incurrit talem inhabilitatem.
Ad (e) argumenta. Ad primum, illud Apostoli : Unius uxoris vir, intelligitur, id est, non plurium, nec tunc tantum de praesenti, sed de praeterito, id est, quod non habuit plures, quia tunc esset bigamus et irregularis. Si tamen dicas, quod etiam tunc licuit habere unam, verum est secundum consuetudinem Ecclesiae primitivae utendo matrimonio prius contracto, sed non licuit tunc contrahere, si nullam prius habuerat ; et per hoc patet auctoritatem sequentem, cum enim dicit textus, matrimonio copulantur, exponit Glossa, id est, copulato utuntur.
Ad aliud, nego similitudinem, quia susceptio sacri Ordinis non requirit nisi sexum debitum, et ministrum debitum, et intentionem debitam in suscipiente et ministrante, et ideo confertur conjugato, licet suscipiendo peccet: sed matrimonium requirit habilitatem in personis ad contrahendum, et sic per Ordinem sacrum susceptum, est omnino inhabilis ad illud matrimonium contrahendum; unde e converso, non est impedimentum matrimonii ad Ordinem, quale est Ordinis ad matrimonium.