Quaestio 3 de simplicitate ipsius
Quaestio 4 de perfectione ipsius
Quaestio 8 utrum hoc deo conveniat, quod ubique et in omnibus sit
Quaestio 12 quomodo cognoscatur a creaturis
Quaestio 13 de divinorum nominum
Quaestio 19 de ipsa dei voluntate
Quaestio 21 de iustitia et misericordia eius
Quaestio 23 de praedestinatione
Quaestio 25 de divina potentia
Quaestio 26 de divina beatitudine
Quaestio 27 de origine sive processione
Quaestio 28 de relationibus divinis
Quaestio 30 de pluralitate personarum
Quaestio 31 de his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
Quaestio 32 de cognitione divinarum personarum
Quaestio 36 de nomen spiritus sancti
Quaestio 39 de personis in comparatione ad essentiam
Quaestio 40 de personis in comparatione ad relationes sive proprietates
Quaestio 41 de personis in comparatione ad actus notionales
Quaestio 42 de comparatione personarum ad invicem
Quaestio 43 de missione divinarum personarum
Quaestio 44 De Prima Causa Entium
Quaestio 45 de modo emanationis rerum a primo principio, qui dicitur creatio
Quaestio 46 de principio durationis rerum creatarum
Quaestio 47 de distinctione earum
Quaestio 48 de distinctione rerum in speciali
Quaestio 50 De Substantia Angelorum
Quaestio 51 de Angelis per comparationem ad corporalia
Quaestio 53 de motu locali Angelorum
Quaestio 54 de his quae pertinent ad virtutem cognoscitivam Angeli
Quaestio 55 de medio cognitionis angelicae
Quaestio 56 de cognitione Angelorum ex parte rerum quas cognoscunt
Quaestio 57 de his materialibus quae ab Angelis cognoscuntur
Quaestio 58 de modo angelicae cognitionis
Quaestio 59 de his quae pertinent ad voluntatem Angelorum
Quaestio 60 de actu voluntatis, qui est amor sive dilectio
Quaestio 61 quomodo angeli producti sunt in esse naturae
Quaestio 62 quomodo Angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae
Quaestio 63 quomodo Angeli facti sunt mali
Quaestio 65 de opere creationis creaturae corporalis
Quaestio 66 de ordine creationis ad distinctionem
Quaestio 67 de opere primae diei
Quaestio 68 de opere secundae diei
Quaestio 69 de opere tertiae diei
Quaestio 70 de opere ornatus de opere quartae diei
Quaestio 71 de opere quintae die
Quaestio 72 de opere sextae diei
Quaestio 73 de iis quae pertinent ad septimum diem
Quaestio 74 de omnibus septem diebus in communi
Quaestio 75 de ipsa anima secundum se
Quaestio 76 de unione animae ad corpus
Quaestio 77 de his quae pertinent ad potentias animae in generali
Quaestio 78 de his quae sunt praeambula ad intellectum
Quaestio 79 De Potentiis Intellectivus
Quaestio 80 de potentiis appetitivis
Quaestio 83 de libero arbitrio
Quaestio 84 quomodo anima intelligit corporalia
Quaestio 85 de modo et ordine intelligendi
Quaestio 86 quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat
Quaestio 87 quomodo anima intellectiva cognoscat seipsam, et ea quae in se sunt
Quaestio 88 quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt, scilicet immateriales substantias
Quaestio 89 de cognitione animae separatae
Quaestio 90 de productione primi hominis quantum ad animam
Quaestio 91de productione corporis primi hominis
Quaestio 92 de productione mulieris
Quaestio 94 de statu vel conditione primi hominis
Quaestio 95 de his quae pertinent ad voluntatem primi hominis
Quaestio 96 de dominio quod competebat homini in statu innocentiae
Quaestio 98 de his quae pertinent ad conservationem speciei
Quaestio 99 de conditione prolis generandae quantum ad corpus
Quaestio 100 de conditione prolis generandae quantum ad iustitiam
Quaestio 101 de conditione prolis generandae quantum ad scientiam
Quaestio 102 de loco hominis, qui est Paradisus
Quaestio 103 De Rerum Gubernatione in Communi
Quaestio 104de effectibus divinae gubernationis in speciali
Quaestio 105 de secundo effectu gubernationis divinae qui est mutatio creaturarum
Quaestio 106 Quomodo Angeli Moveant
Quaestio 107 de locutionibus Angelorum
Quaestio 108 de ordinatione Angelorum secundum hierarchias et ordines
Quaestio 109 de ordinatione malorum Angelorum
Quaestio 110 de praesidentia Angelorum super creaturam corporalem
Quaestio 111 de actione Angelorum in homines
Quaestio 112 de missione Angelorum
Quaestio 113 de custodia bonorum Angelorum
Quaestio 114 de impugnatione Daemonum
Quaestio 115 De Actione Corporalis Creaturae
Quaestio 117 de actione hominis
Quaestio 118 de traductione hominis ex homine
Quaestio 119 de propagatione hominis quantum ad corpus
Quaestio 1 de Ultimo Fine Humanae Vitae
Quaestio 2 In Quibis Sit Beatitudine
Quaestio 3 Quid Sit Beatitudine
Quaestio 4 His Quae Exiguntur ad Beatitudinem
Quaestio 5 De Adeptione Beatitudinis
Quaestio 6 De Volontatario et Involontario
Quaestio 8 De Voluntate, Quorum sit ut Volitorum
Quaestio 9 De Motivo Voluntatis
Quaestio 10 De Modo Quo Voluntas Movetur
Quaestio 17 De Actibus Imperatis
Quaestio 18 De Bonitate et Malitia Humanorum Actuum
Quaestio 19 De Bonitate Actus Interioris Voluntatis
Quaestio 20 De Bonitate et Malitia Exteriorum Actuum
Quaestio 21 His Quae Consequuntur Ratione Bonitatis vel Malitiae
Quaestio 22 De Subiecto Passionum Animae
Quaestio 23 De Passionum Differentia ad Invicem
Quaestio 24 De Bona et Malo Circa Passiones Animae
Quaestio 25 De Ordine Passionem ad Invicem
Quaestio 28 De Effectibus Amoris
Quaestio 32 De causis delectationis
Quaestio 33 de effectibus delectationis
Quaestio 34 de bonitate et malitia delectationum
Quaestio 35 de dolore et tristitia
Quaestio 36 de causis tristitiae
Quaestio 37 de effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio 38 de remediis doloris seu tristitiae
Quaestio 39 de bonitate et malitia doloris vel tristitiae
Quaestio 40 de spe et desperatione
Quaestio 42 de obiecto timoris
Quaestio 44 de effectibus timoris
Quaestio 47 de causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio 48 de effectibus irae
Quaestio 49 De Habitibus in Generali
Quaestio 50 de subiecto habituum
Quaestio 52 de augmento habituum
Quaestio 53 de corruptione et diminutione habituum
Quaestio 54 de distinctione habituum
Quaestio 56 de subiecto virtutis
Quaestio 57 de distinctione virtutum
Quaestio 58 de virtutibus moralibus
Quaestio 59 de comparationem virtutis ad passionem
Quaestio 60 de distinctione virtutum Moralium ad invicem
Quaestio 61 de virtutibus cardinalibus
Quaestio 62 de virtutibus theologicis
Quaestio 64 de proprietatibus virtutum
Quaestio 65 de connexione virtutum
Quaestio 66 de aequalitate virtutum
Quaestio 67 de duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio 71 De Vitiis et Peccatis
Quaestio 72 de distinctione peccatorum vel vitiorum
Quaestio 73 de comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio 74 de subiecto vitiorum, sive peccatorum
Quaestio 75 de causis peccatorum in generali
Quaestio 76 de causis peccati in speciali
Quaestio 77 utrum passio animae sit causa peccati
Quaestio 78 de causa peccati quae est ex parte voluntatis, quae dicitur malitia
Quaestio 79 de causis exterioribus peccati
Quaestio 80 de causa peccati ex parte diaboli
Quaestio 81 de traductione peccato originali
Quaestio 82 de peccato originali quantum ad suam essentiam
Quaestio 83 de subiecto originalis peccati
Quaestio 84 de causa peccati secundum quod unum peccatum est causa alterius
Quaestio 85 de effectibus peccati de corruptione boni naturae
Quaestio 88 de veniali per comparationem ad mortale
Quaestio 89 de peccato veniali secundum se
Quaestio 91 de diversitate legum
Quaestio 92 de effectibus legis
Quaestio 93 de singulis legibus
Quaestio 96 de potestate legis humanae
Quaestio 97 de mutatione legum
Quaestio 99 de distinctione praeceptis veteris legis
Quaestio 100 de singulis generibus praeceptorum veteris legis
Quaestio 101 de praeceptis caeremonialibus
Quaestio 102 de causis caeremonialium praeceptorum
Quaestio 103 de duratione caeremonialium praeceptorum
Quaestio 104 de praeceptis iudicialibus
Quaestio 105 de ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio 106 De Lege Evangelii secundum se
Quaestio 107 de comparatione legis novae ad legem veterem
Quaestio 108 de his quae continentur in lege nova
Quaestio 109 De Necessitate Gratiae
Quaestio 110 de gratia dei quantum ad eius essentiam
Quaestio 111 de divisione gratiae
Quaestio 113 de effectibus gratiae
Quaestio 2 de actu interiori fidei
Quaestio 3 de exteriori fidei actu
Quaestio 4 de ipsa fidei virtute
Quaestio 5 de habentibus fidem
Quaestio 7 de effectibus fidei
Quaestio 8 de dono intellectus
Quaestio 13 de peccato blasphemiae
Quaestio 14 de blasphemia in spiritum sanctum
Quaestio 15 de caecitate mentis et hebetudine sensus, quae opponuntur dono intellectus
Quaestio 16 de praeceptis pertinentibus ad praedicta
Quaestio 22 de praeceptis pertinentibus ad spem et timorem
Quaestio 24 de caritate in comparatione ad subiectum
Quaestio 25 de obiecto caritatis
Quaestio 26 de ordine caritatis
Quaestio 27 de principali actu caritatis, qui est dilectio
Quaestio 33 de correctione fraterna
Quaestio 44 de praeceptis caritatis
Quaestio 45 de dono sapientiae
Quaestio 48 de partibus prudentiae
Quaestio 49 de singulis prudentiae partibus quasi integralibus
Quaestio 50 de speciebus prudentiae quibus multitudo gubernatur
Quaestio 51 de virtutibus adiunctis prudentiae, quae sunt quasi partes potentiales ipsius
Quaestio 55 de vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa
Quaestio 56 de praeceptis ad prudentiam pertinentibus
Quaestio 61 de distinctione iustitiae commutativae et distributivae
Quaestio 63 de acceptione personarum
Quaestio 65 de peccatis aliarum iniuriarum quae in personam committuntur
Quaestio 66 de furto et rapina
Quaestio 67 de verbis in quibus laeditur proximus quae pertinent ad iudicium
Quaestio 68 de his quae pertinent ad iniustam accusationem
Quaestio 69 de peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei
Quaestio 70 de iniustitia pertinente ad personam testis
Quaestio 71 de iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum
Quaestio 77 de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus
Quaestio 78 de peccato usurae, quod committitur in mutuis
Quaestio 80 de partibus potentialibus iustitiae, idest de virtutibus ei annexis
Quaestio 86 de oblationibus et primitiis
Quaestio 89 de assumptione nominis divini per modum iuramenti
Quaestio 90 de assumptione divini nominis per modum adiurationis
Quaestio 91 de assumptione divini nominis ad invocandum per orationem vel laudem
Quaestio 92 de superstitione, et de partibus eius
Quaestio 93 de speciebus superstitionis
Quaestio 95 de superstitione divinativa
Quaestio 96 de superstitionibus observantiarum
Quaestio 97 de tentatione qua deus tentatur
Quaestio 102 de observantia, et partibus eius
Quaestio 106 de gratia sive gratitudine
Quaestio 111 de simulatione et hypocrisi
Quaestio 112 de iactantia et ironia
Quaestio 114 de amicitia quae affabilitas dicitur
Quaestio 122 de praeceptis iustitiae
Quaestio 126 de vitio intimiditatis
Quaestio 128 de partibus fortitudinis
Quaestio 133 de pusillanimitate
Quaestio 135 de vitiis oppositis magnificentiae
Quaestio 138 de vitiis oppositis perseverantiae
Quaestio 139 de dono fortitudinis
Quaestio 140 de praeceptis fortitudinis
Quaestio 142 de vitiis oppositis temperantiae
Quaestio 143 de partibus temperantiae in generali
Quaestio 146 de his quae sunt circa delectationes ciborum
Quaestio 153 de vitio luxuriae
Quaestio 154 de luxuriae partibus
Quaestio 157 de clementia et mansuetudine
Quaestio 161 de speciebus modestiae
Quaestio 162 de superbia in communi
Quaestio 163 de peccato primi hominis, quod fuit per superbiam
Quaestio 164 de poena primi peccati
Quaestio 165 de tentatione primorum parentum
Quaestio 168 de modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis
Quaestio 169 de modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu
Quaestio 170 de praeceptis temperantiae
Quaestio 172 de causa prophetiae
Quaestio 173 de modo cognitionis propheticae
Quaestio 174 de divisione prophetiae
Quaestio 176 de gratia linguarum
Quaestio 177 de gratia gratis data quae consistit in sermone
Quaestio 178 de gratia miraculorum
Quaestio 179 de divisione vitae per activam et contemplativam
Quaestio 180 De Vita Contemplativa
Quaestio 182 de comparatione vitae activae ad contemplativam
Quaestio 183 de officiis et statibus hominum in generali
Quaestio 184 de his quae pertinent ad statum perfectionis
Quaestio 185 de his quae pertinent ad statum episcoporum
Quaestio 186 de his in quibus principaliter consistit religionis status
Quaestio 187 de his quae competunt religiosis
Quaestio 188 de differentia religionum
Quaestio 189 de ingressu religionis
Quaestio 1 De convenientia Incarnationis
Quaestio 3 de unione ex parte personae assumentis
Quaestio 4 de unione ex parte assumpti
Quaestio 5 de assumptione partium humanae naturae
Quaestio 6 de ordine assumptionis praedictae
Quaestio 8 de gratia christi secundum quod est caput ecclesiae
Quaestio 9 de scientia christi
Quaestio 10 de qualibet praedictarum scientiarum
Quaestio 11 de scientia indita vel infusa animae christi
Quaestio 12 de scientia animae christi acquisita vel experimentali
Quaestio 13 de potentia animae christi
Quaestio 14 de defectibus corporis
Quaestio 15 de defectibus pertinentibus ad animam
Quaestio 16 de his quae conveniunt christo secundum esse et fieri
Quaestio 17 his quae pertinent ad unitatem in christo in communi
Quaestio 18 de unitate quantum ad voluntatem
Quaestio 19 de unitate operationis christi
Quaestio 20 His Quae Conveniunt Christo Per Comparatione ad Patrem: De Subiectione Christi
Quaestio 21 de oratione christi
Quaestio 22 de sacerdotio christi
Quaestio 23 an adoptio christo conveniat
Quaestio 24 de praedestinatione christi
Quaestio 25 His Quae Pertinent ad Christum in Comparatione ad Nos: De Adoratione Christi
Quaestio 26 Christus Mediator Dei et Hominum
Quaestio 27 De Sanctificatione Beatae Virginis
Quaestio 28 de virginitate matris dei
Quaestio 29 de desponsatione matris dei
Quaestio 30 de Annuntiatione beatae virginis
Quaestio 31 de ipsa conceptione salvatoris
Quaestio 32 de principio activo in conceptione christi
Quaestio 33 de modo et ordine conceptionis christi
Quaestio 34 de perfectione prolis conceptae
Quaestio 35 De Nativitate Christi
Quaestio 36 de manifestatione christi nati
Quaestio 37 de circumcisione christi
Quaestio 38 de baptismo quo christus baptizatus est
Quaestio 39 de baptizatione christi
Quaestio 40 de modo conversationis ipsius
Quaestio 41 de tentatione christi
Quaestio 42 de doctrina christi
Quaestio 43 de miraculis a christo factis
Quaestio 44 de singulis miraculorum speciebus
Quaestio 45 de transfiguratione christi
Quaestio 46 De Passione Christi
Quaestio 47 de causa efficiente passionis christi
Quaestio 48 de effectu passionis christi
Quaestio 49 de ipsis effectibus passionis christi
Quaestio 51 de sepultura christi
Quaestio 52 de descensu christi ad inferos
Quaestio 53 De Resurrectione Christi
Quaestio 54 de qualitate christi resurgentis
Quaestio 55 de manifestatione resurrectionis
Quaestio 56 de causalitate resurrectionis christi
Quaestio 57 de ascensione christi
Quaestio 58 de sessione christi ad dexteram patris
Quaestio 59 de iudiciaria potestate christi
Quaestio 60 Quid Sit Sacramentum
Quaestio 61 de necessitate sacramentorum
Quaestio 62 de effectu sacramentorum principali, qui est gratia
Quaestio 63 de alio effectu sacramentorum, qui est character
Quaestio 64 de causis sacramentorum
Quaestio 65 de numero sacramentorum
Quaestio 67 de ministris per quos traditur sacramentum baptismi
Quaestio 68 de suscipientibus baptismum
Quaestio 69 de effectibus baptismi
Quaestio 71 de praeparatoriis quae simul currunt cum baptismo
Quaestio 72 De Sacramento Confirmationis
Quaestio 73 De Sacramento Eucharistiae
Quaestio 74 de materia huius sacramenti
Quaestio 75 de conversione panis et vini in corpus et sanguinem christi
Quaestio 76 de modo quo christus existit in hoc sacramento
Quaestio 77 de accidentibus remanentibus in hoc sacramento
Quaestio 78 de forma huius sacramenti
Quaestio 79 de effectibus huius sacramenti
Quaestio 80 de usu sive sumptione huius sacramenti
Quaestio 81 de usu huius sacramenti quo christus usus est in prima sui institutione
Quaestio 82 de ministro huius sacramenti
Quaestio 83 de ritu huius sacramenti
Quaestio 84 De Sacramento Poenetentiae
Quaestio 85 de poenitentia secundum quod est virtus
Quaestio 86 de effectu poenitentiae
Quaestio 87 de remissione venialium peccatorum
Quaestio 88 de reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum
Quaestio 89 de recuperatione virtutum per poenitentiam
Objection 1: It would seem that men are not bound by precept to pay tithes. The commandment to pay tithes is contained in the Old Law (Lev. 27:30), "All tithes of the land, whether of corn or of the fruits of trees, are the Lord's," and further on (Lev. 27:32): "Of all the tithes of oxen and sheep and goats, that pass under the shepherd's rod, every tenth that cometh shall be sanctified to the Lord." This cannot be reckoned among the moral precepts, because natural reason does not dictate that one ought to give a tenth part, rather than a ninth or eleventh. Therefore it is either a judicial or a ceremonial precept. Now, as stated above (1.2, Question 103, Article 3; 1.2, Question 104, Article 3), during the time of grace men are hound neither to the ceremonial nor to the judicial precepts of the Old Law. Therefore men are not bound now to pay tithes.
Objection 2: Further, during the time of grace men are bound only to those things which were commanded by Christ through the Apostles, according to Mt. 28:20, "Teaching them to observe all things whatsoever I have commanded you"; and Paul says (Acts 20:27): "I have not spared to declare unto you all the counsel of God." Now neither in the teaching of Christ nor in that of the apostles is there any mention of the paying of tithes: for the saying of our Lord about tithes (Mt. 23:23), "These things you ought to have done" seems to refer to the past time of legal observance: thus Hilary says (Super Matth. can. xxiv): "The tithing of herbs, which was useful in foreshadowing the future, was not to be omitted." Therefore during the time of grace men are not bound to pay tithes.
Objection 3: Further, during the time of grace, men are not more bound to the legal observances than before the Law. But before the Law tithes were given, by reason not of a precept but of a vow. For we read (Gn. 28:20,22) that Jacob "made a vow" saying: "If God shall be with me, and shall keep me in the way by which I walk . . . of all the things that Thou shalt give to me, I will offer tithes to Thee." Neither, therefore, during the time of grace are men bound to pay tithes.
Objection 4: Further, in the Old Law men were bound to pay three kinds of tithe. For it is written (Num. 18:23,24): "The sons of Levi . . . shall . . . be content with the oblation of tithes, which I have separated for their uses and necessities." Again, there were other tithes of which we read (Dt. 14:22,23): "Every year thou shalt set aside the tithes of all thy fruits, that the earth bringeth forth year by year; and thou shalt eat before the Lord thy God in the place which He shall choose." And there were yet other tithes, of which it is written (Dt. 14:28): "The third year thou shalt separate another tithe of all things that grow to thee at that time, and shalt lay it up within thy gates. And the Levite that hath no other part nor possession with thee, and the stranger, and the fatherless, and the widow, that are within thy gates, shall . . . eat and be filled." Now during the time of grace men are not bound to pay the second and third tithes. Neither therefore are they bound to pay the first.
Objection 5: Further, a debt that is due without any time being fixed for its payment, must be paid at once under pain of sin. Accordingly if during the time of grace men are bound, under necessity of precept, to pay tithes in those countries where tithes are not paid, they would all be in a state of mortal sin, and so would also be the ministers of the Church for dissembling. But this seems unreasonable. Therefore during the time of grace men are not bound under necessity of precept to pay tithes.
On the contrary, Augustine , whose words are quoted 16, qu. i , says: "It is a duty to pay tithes, and whoever refuses to pay them takes what belongs to another."
I answer that, In the Old Law tithes were paid for the sustenance of the ministers of God. Hence it is written (Malach. 3:10): "Bring all the tithes into My store-house that there may be meat in My house." Hence the precept about the paying of tithes was partly moral and instilled in the natural reason; and partly judicial, deriving its force from its divine institution. Because natural reason dictates that the people should administer the necessaries of life to those who minister the divine worship for the welfare of the whole people even as it is the people's duty to provide a livelihood for their rulers and soldiers and so forth. Hence the Apostle proves this from human custom, saying (1 Cor. 9:7): "Who serveth as a soldier at any time at his own charge? Who planteth a vineyard and eateth not of the fruit thereof?" But the fixing of the proportion to be offered to the ministers of divine worship does not belong to the natural law, but was determined by divine institution, in accordance with the condition of that people to whom the law was being given. For they were divided into twelve tribes, and the twelfth tribe, namely that of Levi, was engaged exclusively in the divine ministry and had no possessions whence to derive a livelihood: and so it was becomingly ordained that the remaining eleven tribes should give one-tenth part of their revenues to the Levites that the latter might live respectably; and also because some, through negligence, would disregard this precept. Hence, so far as the tenth part was fixed, the precept was judicial, since all institutions established among this people for the special purpose of preserving equality among men, in accordance with this people's condition, are called "judicial precepts." Nevertheless by way of consequence these institutions foreshadowed something in the future, even as everything else connected with them, according to 1 Cor. 12, "All these things happened to them in figure." In this respect they had something in common with the "ceremonial precepts," which were instituted chiefly that they might be signs of the future. Hence the precept about paying tithes foreshadowed something in the future. For ten is, in a way, the perfect number (being the first numerical limit, since the figures do not go beyond ten but begin over again from one), and therefore he that gave a tenth, which is the sign of perfection, reserving the nine other parts for himself, acknowledged by a sign that imperfection was his part, and that the perfection which was to come through Christ was to be hoped for from God. Yet this proves it to be, not a ceremonial but a judicial precept, as stated above.
There is this difference between the ceremonial and judicial precepts of the Law, as we stated above (1.2, Question 104, Article 3), that it is unlawful to observe the ceremonial precepts at the time of the New Law, whereas there is no sin in keeping the judicial precepts during the time of grace although they are not binding. Indeed they are bound to be observed by some, if they be ordained by the authority of those who have power to make laws. Thus it was a judicial precept of the Old Law that he who stole a sheep should restore four sheep (Ex. 22:1), and if any king were to order this to be done his subjects would be bound to obey. In like manner during the time of the New Law the authority of the Church has established the payment of tithe; thus showing a certain kindliness, lest the people of the New Law should give less to the ministers of the New Testament than did the people of the Old Law to the ministers of the Old Testament; for the people of the New Law are under greater obligations, according to Mt. 5:20, "Unless your justice abound more than that of the Scribes and Pharisees, you shall not enter into the kingdom of heaven," and, moreover, the ministers of the New Testament are of greater dignity than the ministers of the Old Testament, as the Apostle shows (2 Cor. 3:7,8).
Accordingly it is evident that man's obligation to pay tithes arises partly from natural law, partly from the institution of the Church; who, nevertheless, in consideration of the requirements of time and persons might ordain the payment of some other proportion.
This suffices for the Reply to the First Objection.
Reply to Objection 2: The precept about paying tithes, in so far as it was a moral precept, was given in the Gospel by our Lord when He said (Mt. 10:10) : "The workman is worthy of his hire," and the Apostle says the same (1 Cor. 9:4 seqq.). But the fixing of the particular proportion is left to the ordinance of the Church.
Reply to Objection 3: Before the time of the Old Law the ministry of the divine worship was not entrusted to any particular person; although it is stated that the first-born were priests, and that they received a double portion. For this very reason no particular portion was directed to be given to the ministers of the divine worship: but when they met with one, each man of his own accord gave him what he deemed right. Thus Abraham by a kind of prophetic instinct gave tithes to Melchisedech, the priest of the Most High God, according to Gn. 14:20, and again Jacob made a vow to give tithes , although he appears to have vowed to do so, not by paying them to ministers, but for the purpose of the divine worship, for instance for the fulfilling of sacrifices, hence he said significantly: "I will offer tithes to Thee."
Reply to Objection 4: The second kind of tithe, which was reserved for the offering of sacrifices, has no place in the New Law, since the legal victims had ceased. But the third kind of tithe which they had to eat with the poor, is increased in the New Law, for our Lord commanded us to give to the poor not merely the tenth part, but all our surplus, according to Lk. 11:41: "That which remaineth, give alms." Moreover the tithes that are given to the ministers of the Church should be dispensed by them for the use of the poor.
Reply to Objection 5: The ministers of the Church ought to be more solicitous for the increase of spiritual goods in the people, than for the amassing of temporal goods: and hence the Apostle was unwilling to make use of the right given him by the Lord of receiving his livelihood from those to whom he preached the Gospel, lest he should occasion a hindrance to the Gospel of Christ . Nor did they sin who did not contribute to his upkeep, else the Apostle would not have omitted to reprove them. In like manner the ministers of the Church rightly refrain from demanding the Church's tithes, when they could not demand them without scandal, on account of their having fallen into desuetude, or for some other reason. Nevertheless those who do not give tithes in places where the Church does not demand them are not in a state of damnation, unless they be obstinate, and unwilling to pay even if tithes were demanded of them.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines non teneantur dare decimas ex necessitate praecepti.
Praeceptum enim de solutione decimarum in lege veteri datur, ut patet Levit. XXVII, omnes decimae terrae, sive de frugibus sive de pomis arborum, domini sunt; et infra, omnium decimarum ovis et bovis et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur domino.
Non autem potest computari hoc inter praecepta moralia, quia ratio naturalis non magis dictat quod decima pars debeat magis dari quam nona vel undecima. Ergo vel est praeceptum iudiciale, vel caeremoniale.
Sed sicut supra habitum est, tempore gratiae non obligantur homines neque ad praecepta caeremonialia neque ad iudicialia veteris legis. Ergo homines nunc non obligantur ad solutionem decimarum.
Praeterea, illa sola homines observare tenentur tempore gratiae quae a christo per apostolos sunt mandata, secundum illud Matth. Ult., docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis; et Paulus dicit, Act. XX, non enim subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium dei.
Sed neque in doctrina christi neque in doctrina apostolorum aliquid continetur de solutione decimarum, nam quod dominus de decimis dicit, Matth. XXIII, haec oportuit facere, ad tempus praeteritum legalis observantiae referendum videtur; ut dicit Hilarius, super Matth., decimatio illa olerum, quae in praefigurationem futurorum erat utilis, non debebat omitti.
Ergo homines tempore gratiae non tenentur ad decimarum solutionem.
Praeterea, homines tempore gratiae non magis tenentur ad observantiam legalium quam ante legem. Sed ante legem non dabantur decimae ex praecepto, sed solum ex voto, legitur enim Gen. XXVIII quod Iacob vovit votum dicens, si fuerit deus mecum et custodierit me in via qua ambulo, etc., cunctorum quae dederis mihi decimas offeram tibi.
Ergo etiam neque tempore gratiae tenentur homines ad decimarum solutionem.
Praeterea, in veteri lege tenebantur homines ad triplices decimas solvendas. Quarum quasdam solvebant Levitis, dicitur enim Num. XVIII, Levitae decimarum oblatione contenti erunt, quas in usus eorum et necessaria separavi.
Erant quoque et aliae decimae, de quibus legitur Deut. XIV, decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, et comedes in conspectu domini dei tui in loco quem elegerit deus.
Erant quoque et aliae decimae, de quibus ibidem subditur, anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra ianuas tuas, venietque Levites, qui aliam non habet partem neque possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur.
Sed ad secundas et tertias decimas homines non tenentur tempore gratiae. Ergo neque ad primas.
Praeterea, quod sine determinatione temporis debetur, nisi statim solvatur, obligat ad peccatum. Si ergo homines tempore gratiae obligarentur ex necessitate praecepti ad decimas solvendas, in terris in quibus decimae non solvuntur omnes essent in peccato mortali, et per consequens etiam ministri ecclesiae dissimulando, quod videtur inconveniens. Non ergo homines tempore gratiae ex necessitate tenentur ad solutionem decimarum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, et habetur XVI, qu. I, decimae ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerint, res alienas invadunt.
Respondeo dicendum quod decimae in veteri lege dabantur ad sustentationem ministrorum dei, unde dicitur Malach. III, inferte omnem decimationem in horreum meum, ut sit cibus in domo mea.
Unde praeceptum de solutione decimarum partim quidem erat morale, inditum naturali rationi, partim autem erat iudiciale, ex divina institutione robur habens. Quod enim eis qui divino cultui ministrabant ad salutem populi totius, populus necessaria victus ministraret, ratio naturalis dictat, sicut et his qui communi utilitati invigilant, scilicet principibus et militibus et aliis huiusmodi, stipendia victus debentur a populo.
Unde et apostolus hoc probat, I ad Cor. IX, per humanas consuetudines, dicens, quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam et de fructibus eius non edit? sed determinatio certae partis exhibendae ministris divini cultus non est de iure naturali, sed est introducta institutione divina secundum conditionem illius populi cui lex dabatur; qui cum in duodecim tribus esset divisus, duodecima tribus, scilicet levitica, quae tota erat divinis ministeriis mancipata, possessiones non habebat, unde convenienter institutum est ut reliquae undecim tribus decimam partem suorum proventuum Levitis darent, ut honorabilius viverent, et quia etiam aliqui per negligentiam erant transgressores futuri unde quantum ad determinationem decimae partis, erat iudiciale, sicut et alia multa specialiter in illo populo instituta erant ad aequalitatem inter homines ad invicem conservandam secundum populi illius conditionem, quae iudicialia praecepta dicuntur; licet ex consequenti aliquid significarent in futurum, sicut et omnia eorum facta, secundum illud I ad Cor. X, omnia in figuram contingebant illis; in quo conveniebant cum caeremonialibus praeceptis, quae principaliter instituta erant ad significandum aliquid futurum.
Unde et praeceptum de decimis persolvendis hic significat aliquid in futurum, qui enim decimam dat, quae est perfectionis signum (eo quod denarius est quodammodo numerus perfectus, quasi primus limes numerorum, ultra quem numerum non procedunt, sed reiterantur ab uno), novem sibi partibus reservatis, protestatur quasi in quodam signo ad se pertinere imperfectionem, perfectionem vero, quae erat futura per christum, esse expectandam a deo. Nec tamen propter hoc est caeremoniale praeceptum, sed iudiciale, ut dictum est.
Est autem haec differentia inter caeremonialia et iudicialia legis praecepta, ut supra diximus, quod caeremonialia illicitum est observare tempore legis novae, iudicialia vero, etsi non obligent tempore gratiae, tamen possunt observari absque peccato, et ad eorum observantiam aliqui obligantur si statuatur auctoritate eorum quorum est condere legem.
Sicut praeceptum iudiciale veteris legis est quod qui furatus fuerit ovem, reddat quatuor oves, ut legitur Exod. XXII, quod, si ab aliquo rege statuatur, tenentur eius subditi observare. Ita etiam determinatio decimae partis solvendae est auctoritate ecclesiae tempore novae legis instituta secundum quandam humanitatem, ut scilicet non minus populus novae legis ministris novi testamenti exhiberet quam populus veteris legis ministris veteris testamenti exhibebat; cum tamen populus novae legis ad maiora obligetur, secundum illud Matth. V, nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum; et cum ministri novi testamenti sint maioris dignitatis quam ministri veteris testamenti, ut probat apostolus, II ad Cor. III.
Sic ergo patet quod ad solutionem decimarum homines tenentur, partim quidem ex iure naturali, partim etiam ex institutione ecclesiae, quae tamen, pensatis opportunitatibus temporum et personarum, posset aliam partem determinare solvendam.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod praeceptum de solutione decimarum, quantum ad id quod erat morale, datum est in evangelio a domino ubi dicit, Matth. X, dignus est operarius mercede sua; et etiam ab apostolo, ut patet I ad Cor. IX.
Sed determinatio certae partis est reservata ordinationi ecclesiae.
Ad tertium dicendum quod ante tempus veteris legis non erant determinati ministri divini cultus, sed dicitur quod primogeniti erant sacerdotes, qui duplicem portionem accipiebant. Et ideo etiam non erat determinata aliqua pars exhibenda ministris divini cultus, sed ubi aliquis occurrebat, unusquisque dabat ei propria sponte quod sibi videbatur. Sicut Abraham quodam prophetico instinctu dedit decimas melchisedech, sacerdoti dei summi, ut dicitur Gen. XIV.
Et similiter etiam Iacob decimas vovit se daturum, quamvis non videatur decimas vovisse quasi aliquibus ministris exhibendas, sed in divinum cultum, puta ad sacrificiorum consummationem; unde signanter dicit, decimas offeram tibi.
Ad quartum dicendum quod secundae decimae, quae reservabantur ad sacrificia offerenda, locum in nova lege non habent, cessantibus legalibus victimis. Tertiae vero decimae, quas cum pauperibus comedere debebant, in nova lege augentur, per hoc quod dominus non solum decimam partem, sed omnia superflua pauperibus iubet exhiberi, secundum illud Luc. XI, quod superest, date eleemosynam.
Ipsae etiam decimae quae ministris ecclesiae dantur, per eos debent in usus pauperum dispensari.
Ad quintum dicendum quod ministri ecclesiae maiorem curam debent habere spiritualium bonorum in populo promovendorum quam temporalium colligendorum. Et ideo apostolus noluit uti potestate sibi a domino tradita, ut scilicet acciperet stipendia victus ab his quibus evangelium praedicabat, ne daretur aliquod impedimentum evangelio christi. Nec tamen peccabant illi qui ei non subveniebant, alioquin apostolus eos corrigere non omisisset.
Et similiter laudabiliter ministri ecclesiae decimas ecclesiae non requirunt, ubi sine scandalo requiri non possent, propter dissuetudinem vel propter aliquam aliam causam. Nec tamen sunt in statu damnationis qui non solvunt, in locis illis in quibus ecclesia non petit, nisi forte propter obstinationem animi, habentes voluntatem non solvendi etiam si ab eis peterentur.