In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(d) Dico igitur quod nec propter votum continentiae, etc. Haec est conclusio Doctoris, reducit enim impedimentum hoc praecise in illam legem Ecclesiae, qua inhabilitavit personam sacram ad matrimonium, quia neque votum simplex, aut simpliciter sumptum invalidat matrimonium Jure divino, neque etiam praeceptum Ecclesiae annectens continentiam Ordini invalidat, ut supra visum est, sed illa lex praecise, qua inhabitatur persona in sacro Ordine ad matrimonium contrahendum ; quam sententiam sequitur Paludanus hic 1. art. 2. et sequenti dist. quaest. 2. artie. unic. Bassolis, Durandus, Argentina et plures alii, maxime Canonistae. Idem docuit Gandavensis quodlib. 5. quaest. 38.
Sed quid dicatur in re ipsa, parum refert nam si intelligatur votum facti, id est, tacitum ex susceptione Ordinis, et lege a juncta continentiae, non repugnat Doctor, quia tantum excludit votum proprie dictum. Deinde, scopus ejus principalis est reducere hoc impedimentum dirimens in legem inhabilitantem personas, vel inducentem illam solemnitatem, qua irritatur matrimonium supposito Ordine sacro. Et magis intendit excludere hoc impedimentum provenire a Jure divino, eo modo quo aliqui dicunt votum solemne Religionis divino Jure inhabilitare ad matrimonium, de quo disserit dist. sequenti. ubi etiam admittit Glossam docentem tres modos voti solemnis, inter quos est votum annexum Ordini sacro, ut ibidem videbitur. Hic autem solum contendit impedimentum statui Jure Ecclesiastico inhabilitante personas: quod statutum docet esse rationabile propter excellentiam finis, scilicet ministerii sacri, et congruitatem medii, quae est continentia removens impedimenta impuritatis et distractionis, neque Ecclesiam hoc inducens cuiquam imponere necessitatem simpliciter, quia neminem ad Ordines cogit: et publicato onere et lege inducente tale onus, jam ipse sibi praejudicat suscipiens gradum Ordinis voluntarie, et non Ecclesia, cujus est providere decentiam et reverentiam debitam in ministro sacro.
(e) Ad argumenta, patet ex littera et ex dictis.