IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum).
Quid sit votum? Nunc de voto inspiciamus. Votum est testificatio quaedam promissionis spontaneae, quae Deo et de his quae Dei sunt, proprie fieri debet. Sunt tamen et vota stultorum, quae frangenda sunt.
De votorum differentia.
Sciendum vero, quod votorum aliud est commune, aliud singulare. Commune, ut illud quod in Baptismo omnes faciunt, cum spondent renuntiare diabolo et pompis ejus. Singulare, ut cum aliquis sponte promittit servare virginitatem et continentiam, vel aliquid hujusmodi. Item singulare votum aliud est privatum, aliud solenme. Privatum est in abscondito factum. Solemne vero in conspectu Ecclesiae factum. Item, privatum votum si violetur, peccatum est mortale. Solemne vero violare, peccatum est et scandalum. Qui privatum faciunt votum continentiae, matrimonium contrahere non debent, quia contrahendo mortaliter peccant: si tamen contraxerint, non separentur, quia probari non potest quod occulte factum est. Qui vero solemniter vovent, nullatenus conjugium inire queunt, quibus non solum nubere, sed et velle damnabile est. Unde Augustinus: " In conjugali vinculo,
si pudicitia servatur, damnatio non timetur; sed in viduali continentia et virginali excellentia virtus muneris amplioris expetitur: qua expetita et electa et voto oblata, jam non solum capessere nuptias, sed etiam, si non nubatur, nubere velle damnabile est ". " Voventibus enim virginitatem vel viduitatem non solum nubere, sed etiam velle damnabile est ". Quod Apostolus ostendit Timotheo scribens : Adolescentiores autem viduas devita ; cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, id est, cum post votum continentiae in deliciis egerint vitam, non dico nubunt, sed nubere volunt in Christo, quasi tunc non sit peccatum ; sed quod sit, ostendit subdens : Habentes damnationem; et quare, subdit : quia primam fidem irritam fecerunt, etsi non nubendo, tamen volendo ; ut voluntatem, quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, sive sequantur nuptiae, sive non. Damnatur enim propositi fraus ; damnantur tales, quia continentiae fidem primam irritam fecerunt, id est, votum, vel in voto violato fidem, quam in Baptismo professae sunt. Si autem pro voluntate nubendi damnatur, constat, si ream effectui mancipaverint, revocandum id esse in irritum, easque arcendas redire ad propositum. Unde Gregorius : " Viduas a proposito recedentes viduitatis, super quibus nos consuluisti, credo te nosse a sancto Paulo, nisi convertantur, olim esse damnatas ; quas et nos Apostolica auctoritate damnandas et a communione fidelium atque a liminibus Ecclesiae arcendas fore censemus, usquequo obediant Episcopis suis et ad bonum, quod coeperunt, invite, aut voluntarie revertantur. ".
De virginibus non velatis.
De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a praedecessore nostro Innocentio Papa tale decretum habemus : Hae quae necdum sacro velamine tectae tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, tamen, si nupserint, aliquo tempore his agenda paenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi: quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigerit, solvi sine vindicta non poterit ". Item : " Si virgines nondum velatae taliter publica paenitentia puniuntur et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur: quanto magis viduae, quae perfectioris aetatis et maturioris consilii existunt et habitum Religionis assumpserunt, et deinde apostataverunt atque ad pri orem vomitum sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus Ecclesiae et a coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae et carceribus tradendae ". Ex his apparet, virgines vel viduas voto continentiae astrictas, sive fuerint velatae, sive non, nullatenus conjugium sortiri posse. Quod itidem de omnibus intelligendum est, qui continentiam voverunt. Quod enim ante erat licitum, post votum fit illicitum.
Non est hic praetermittendum, quod Innocentius de viduis et puellis decrevit. " Quae Christo spiritualiter nubunt, si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad paenitentiam, nisi hi quibus se junxerant, de mundo recesserint. Si enim de omnibus haec ratio custoditur, ut quaecumque, vivente viro, alteri nupserit, adultera habeatur, nec ei agendae paenitentiae licentia conceditur, nisi unus de illis fuerit defunctus: quanto magis de illa tenenda est, quae ante se immortali Sponso conjunxerat et post hoc ad humanas nuptias transmigravit ". Attende, quod non solum conjugium talibus negare vide tur, sed etiam locum paenitentiae. Sed non ita intelligendum est, ut aliquando excludantur a paenitentia, quae digne paenitentiam agere volunt: sed illae non sunt admittendae ad paenitentiam, quae ab incesti copula discedere noluerint: quia post Religionis propositum non potest Deo reconciliari per paenitentiam, quae ad habitum suae professionis redire neglexerit. Tunc ille cui se conjunxerat, ei defunctus erit, cum ab ejus illicitis amplexibus haec penitus recesserit. Cum igitur dicitur, eas non esse admittendas ad paenitentiam, nisi hi quibus se junxerant, recesserint de mundo, subaudiendum est eis. Tunc enim eis viri de mundo recedunt et defunguntur, cum ab eorum concupiscentia istae se alienant; quem sensum similitudo subdita declarat et confirmat.
Quam grande malum sit adulterium ?
Cum vir et mulier legitime conjuncti sunt, constat, alterum, altero vivente, ad aliam non posse transire copulam, alioquin adulterium committitur; de quo Clemens Papa ait: " Quid in omnibus peccatis adulterio est gravius ? Secundum namque in paenis tenet locum, quem primum illi habent qui aberrant a Deo " Gravissime igitur peccant adulteri, graviter fornicarii, sed cunctis his gravius incestuosi, quos omnes transcendunt contra naturam delinquentes. Unde Augustinus : "Adulterii malum vincit fornicationem, vincitur ab incestu. Pejus enim est cum matre quam cum aliena uxore dormire: sed horum omnium pessimum est quod contra naturam fit, ut si vir membro mulieris non ad hoc concesso utatur, hoc execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius in uxore ".
De illis qui post longam captivitatem redeunt.
Hic quaeritur de illis faeminis, quae putantes viros suos interemptos, vel in captivitate, vel ab iniqua dominatione nunquam liberandos, in aliorum conjugia transierunt ; si illi qui putabantur periisse, remeaverint, utrum eis reddi debeant, et an secundi fornicati sint, et ipsae reae adulterii. De hoc Leo Papa sic ait : "Necesse est, ut legitimarum foedera nuptiarum reintegranda credamus, et remotis his quae hostilitas intulit, cuique id legitime reformetur quod intulit: procurandumque est, ut recipiat quisque quod proprium est. Nec tamen culpabilis judicetur et quasi alieni juris invasor habeatur qui personam ejus mariti, qui jam non esse existimabatur, assumpsit. Sic enim multa, quae ad eos, qui in captivitatem ducti sunt, pertinebant, in jus alienum transire potuerunt; et tamen plenae justitiae est, ut eisdem reversis reformentur. Ideoque, si viri post longam captivitatem reversi ita in dilectione suarum conjugum perseverant, ut eas cupiant in suum redire consortium: dimittendum est et inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Sin autem aliquae mulieres ita virorum posteriorum amore sunt captae, ut malint his cohaerere quam ad legitimum transire consortium, merito sunt notandae, ita ut etiam Ecclesiastica communione priventur quae de re excusabili contaminatione criminis elegerunt. Redeant ergo in suum conjugia statum, quia, sicut mulieres, quae ad viros suos reverti noluerint, impiaesunt habendae, ita illae quae redeunt, merito sunt laudandae". Ex his ostenditur, illos qui taliter junguntur, ut credant virum interemptum, per ignorantiam aliquam excusationem habere de peccato: et tantum primam copulam esse legitimam, non secundam: veniam tamen habere, si careat opprobrio malae voluntatis. Sed si quis, relicta in patria sua uxore, in longinquam abiens regionem, aliam ducat uxorem, deinde paenitentia ductus eam dimittere velit, asserens, se aliam habuisse, quae vivit, nec Ecclesia permittat, quae quod ille asserit ignorat: quaeritur an in hac secunda copula sit conjugium ? Sane dici potest, non esse conjugium, et mulierem de crimine excusari per ignorantiam, virum autem adulterium admisisse. Sed ex quo ad primam redire volens nec valens, cogitur Ecclesiae disciplina hanc tenere, incipit excusari per obedientiam et timorem de hoc, quod poscenti mulieri debitum reddit, a qua ipse nunquam poscere debet. Et sic de aliis hujusmodi sentiendum est.
(Finis textus Magistri.)