In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Explicat rationem voti solemnis et simplicis, quorum differentia non consistit in eo quod illud sit publicum, hoc privatum, quia e contra potest eis contingere; sed in hoc, quod solemne habeat annexam quamdam Ecclesiae institutionem, ratione cujus debet in publicum venire, et sic vovens alterius potestati subjici, quod fit tantum in professione tacita vel expressa, et in susceptione sacri Ordinis.
Dico (b) quod votum continentiae potest esse publicum vel privatum, simplex vel solemne: nec istae duae distinctiones sunt eaedem, quia tam publicum quam privatum potest esse simplex vel solemne. Votum enim non solennizatur, nisi aliquo istorum modorum, qui ponuntur Extra de vot. et vot. red. Et est hodie in 6. lib. Extra etiam eod. tit. cap. Rursus, tanguntur in Glossa tres modi, ubi habetur sic : Votum solemne est, quod fit interveniente aliqua istarum solemnitatum, videlicet per susceptionem sacri Ordinis, 28. dist. Diaconi. Item per susceptionem sacrae vestis, quae tantum profitentibus dari debet, praesentibus testibus, per quos probari possit, si hoc negaret, Extra de regularibus, Statuimus. Tertio modo, cum per professionem devovet se alicui Religioni, Abbati, vel Abbatissae, Extra de regularibus, Statuimus, praesentibus testibus, per quos probari posset, si hoc negaret. Et ne haec negari possint, fiat inde publica scriptura, 27. quaest. 1. Omnes foeminae, in qua scriptura profiteatur velle religiose vivere, alias autem votum continentiae factum, quamvis coram multis, dicitur simplex, quasi non vestitum vel institutum aliqua solemnitate. Haec in Glossa. Isti tres modi, qui hic ponuntur, et illi qui ponuntur in alio cap. in 6. lib. non sunt Juris, nisi duo, . scilicet per susceptionem sacri Ordinis, et per votum Religionis verum vel praesumptum. Praesumptum quidem est, quando recipit habitum professorum, ubi est distinctio inter habitum professorum et novitiorum: et etiam quando ultra annum moratur in monasterio absque protestatione de non profitendo. Dicitur ergo solemne, non quia publicum, sed quia in se habet aliquid annexum, ut in publicum debeat venire, et per quod vovens ponitur sub alterius hominis potestate: et sic est praecise in susceptione sacri Ordinis, per quem suscipiens constituitur minister Ecclesiae, et aliter quam prius sub Episcopi potestate, quia Episcopus potest eum cogere ad statum clericalem servandum, et ad vitandum ea quae repugnant statui clericali. Unde si praedictum Ordinem susciperet in secreto, adhuc esset solemne propter rationem jam dictam; sicut etiam professio Religionis facta in manu ejus, qui potest recipere, habet in se aliquid annexum, unde debeat in publicum venire, quia oportet talem, vitam saecularem dimittere, et cum aliis in claustro sui Ordinis conversari, et ideo est solemne, etiamsi fieret in occulto.