In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Dico quod votum continentiae potest esse publicum etc. Distinguit votum in publicum et privatum, in simplex et solemne. Publicum est, quod praesentibus testibus fit, aut adhibita scriptura, per quam probari possit. Contrario modo dicitur privatum. Solemne vero dicitur, quando adhibetur solemnitas instituta ab Ecclesia; simplex, quod non est vestitum illa solemnitate, sive publice, sive privatim fiat. Hanc solemnitatem voti reducit ad ea quae praescribuntur Extra de voto et voti redempt. in 6. Subjungit tres modos hujus solemnitatis ex Glossa in c. Rursus in 4. De-cretalium, Ut. Qui clerici, vel voventes mal. etc. quam sequitur Glossa in c. Quod votum, etc. de voto et voti redempt. in 6. Reducit autem ipse ad duos modos, nempe suscepti Ordinis sacri, et votum Religionis verum aut praesumptum. Praesumptum, autem duobus modis fit, vel permanentia per annum in monasterio absque protestatione de non profitendo ; vel per portationem habitus religiosi, qui a solis professis gestari potest. Utrumque modum exponit Bonifacius VIII. c. Constitutionem, etc. de Regularibus, et transeuntibus ad Religionem, etc. Ita jure antiquo statutum ; sed servanda nunc Constitutio Tridentini sess. 25. de regular. cap. 15. et Decretales Pontificum et sacrae Congregationis posteriores. Quid autem dicendum st in casu conversionis alterius conjugum ad Religionem, superius explicuimus, dist. 32... q. unio. Dicitur votum solemne, non quia publicum, sed quia habet aliquid annexum id est, solemnitatem, ex qua in publicum venire debet, prout ex textu patet, et communiter recipitur.