IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Votum simplex tantum impedire matrimonium, cap. Rursus, qui cler. vel vot. solemne vero dirimere, cap. Insinuante, eodem tit. Trident. sess. 24. can. 9. Cyprian. lib. i. epist. 11. Basil. Iib. de virgin. paulo post med. Ambros. lib. ad virginem lapsam, c. 5. Vide Bellarm. lib. 2. de Monach. a cap. 22. Refutat varias rationes, quas alii assignant, quare solemne dirimat, et resolvit ideo dirimere, quia sic Ecclesia voluit. Ita Juristae d. c. Rursus. Ricbard. hic artic. 7. quaest. 2. Gabr. quaest, unic. art. 3. Bellarm. 2. de Monach. cap. 34. Sanchius lib. 7. disp. 27. Falluntur ergo qui cum D. Thom. hic quaest. 2. art. 2. putant essentiam voti solemnis consistere in traditione, contra quos efficaciter procedunt rationes Doctoris. Quod ait hic num. 5. voto castitatis adstrictum peccare, ut videtur, reddendo primo debitum, loquitur quando intentione non consummandi contraxit, alioquin non peccabit reddendo primo vel post; peccat tamen mortaliter petendo. Ita D. Thom. hic quaest. 1. art. 3. D. Bonavent. art. 2. quaest. 1. Richard. art. 7. q. 1. de quo late Sanchius lib. 9. disp. 33. ubi citat multos tenentes, post consummationem licere etiam petere. Alii etiam tenuerunt votum castitatis extingui per matrimonium, quod de voto Religionis tenet Abutens. cap. 27. Levit. quaest 6. est tamen falsa opinio. Sed admittendum, licere marito sic adstricto aliquoties petere, ne matrimonium reddat uxori valde onerosum, de quo Sanchius lib. 9. disput. 7.
Ex (c) dicta distinctione voti, respondeo ad quaestionem, quod quidquid dicant opiniones, quas recitat Glossa Extra, Qui clerici, Rursus, haec tamen opinio est communis, quod votum simplex non impedit simpliciter, sicut habetur in textu, licet enim impediat matrimonium contrahendum, non tamen dirimit jam contractum, et solum hoc dicimus simpliciter impedire. Votum autem solemne simpliciter impedit, sicut habetur ibi dem, cap. Insinuante.
Ratio (d) duplex assignatur : Una, quia solemne probari potest, non autem simplex. Sed hoc nihil est, quia, ut dictum est, simplex, etsi sit publicum et probetur, non tamen dirimit. Alia ratio est, quia per votum solemne dat aliquis illi cui vovet, jus sui ad actum sequentem illud votum, et per consequens vovens solemniter continentiam dat illi, in cujus manu vovet, jus sui ad faciendum illud observari: igitur non potest dare jus sui ad actum oppositum, quia jam non habet illud.
Haec ratio probabilis est. Instaretur tamen, quia vovens voto privato, dat corpus suum Deo quantum ad actum voti : igitur non posset postea dare corpus suum conjugi ad actum contrarium: non enim minus transfert aliquis a se quod immediate dat Deo, quam quod dat sibi mediante homine Vicario. Si dicatur quod Deus noluit potestatem corporis immediate sibi dari, sic quod datio sequens ad conjugium simpliciter nulla esset, sed sic voluit de datione facta sibi mediante homine. Sed unde hoc ? Scriptura non videtur continere istam voluntatem Dei.
Alia (e) ratio est, quod vovens solemniter mittit in possessionem illum, cui vovet solemniter; vovens autem private non, sed quasi promittit. Sed haec valet minus quam secunda, quia omnia intrinseca voto, ut respicit actum voluntatis, per quem obligat se vovendo, et transfert dominium suum in alterum (quia per solam voluntatem est dominus, et transfert dominium) , omnia, inquam, ista sunt aequalia hinc inde: igitur non magis datio hic quam ibi, nec promissio ibi quam hic.
Si (f) ponatur quarta ratio, quod transgressio voti solemnis est scandalosa et ideo ad ejus observantiam tenetur non tantum Deo et sibi, sed etiam toti Ecclesiae: transgressio voti privati non est sic scandalosa. Hoc nihil arguit, nisi gravius peccatum hic quam ibi, sed de hoc non quaeritur ; non enim semper peccatum gravius tollit potestatem ad contrahendum.
Consimiliter (g), si de peccato ageretur, videretur illicitum contrahere post votum privatum, quia simpliciter peccat mortaliter in contrahendo cum intentione consentiendi et consummandi actum carnalem ; et ideo non potest licite contrahere, nisi cum intentione non consentiendi, et per consequens intrandi Religionem. Quando etiam consummat, videtur peccare mortaliter, quia contra votum suum, licet secundum aliquos post primum actum non peccet mortaliter in reddendo, quia ad illud jam est obligatus vinculo fortiori ; peccat tamen mortaliter petendo, quia nihil habet juris in hoc, cum renuntiaverit tali juri in voto. Haec etiam ratio de scandalo non cogit, quia votum publicum, etsi non solemne, inducit scandalum, si vovens transgrediatur finaliter.
Ratio (h) igitur ad hoc poni potest haec, scilicet quod Ecclesia illegitimavit sic voventem ; et hoc fuit rationabile, quia ipse posuit se in potestate Ecclesiae quantum ad oppositum ejus, ad quod est contractus matrimonii. Voventem autem private non illegitimavit, quia non sic se posuit in ejus potestate, sed quia se posuit in manu Dei ad oppositum servandum, et consuluit animae suae apud Deum ne transgrediatur, nam Ecclesia reliquit eum judicio divino.
Et (i) si quaeras quare non illegitimavit eum, cum peccet mortaliter contrahendo, nisi cum proposito non consummandi? Respondeo, non omnia mala punit Ecclesia, nec sic ea prohibet, ut propterea paenas Ecclesiasticas injungat: et forte majus malum sequeretur ex illegitimatione vovendum voto simplici quam ex non illegitimatione, quia ibi sequeretur frequentior culpa in actu carnali, si nollent continere, sicut valde probabile est de multis, nec haberent suas quibus contenti essent, etsi non petendo, tamen reddendo licite uterentur.
(k) Ad argumenta patet, quia obligatio apud Deum, etsi facit peccatum, non tamen facit hunc illegitimum ad contrahendum.