Quaestio 3 de simplicitate ipsius
Quaestio 4 de perfectione ipsius
Quaestio 8 utrum hoc deo conveniat, quod ubique et in omnibus sit
Quaestio 12 quomodo cognoscatur a creaturis
Quaestio 13 de divinorum nominum
Quaestio 19 de ipsa dei voluntate
Quaestio 21 de iustitia et misericordia eius
Quaestio 23 de praedestinatione
Quaestio 25 de divina potentia
Quaestio 26 de divina beatitudine
Quaestio 27 de origine sive processione
Quaestio 28 de relationibus divinis
Quaestio 30 de pluralitate personarum
Quaestio 31 de his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
Quaestio 32 de cognitione divinarum personarum
Quaestio 36 de nomen spiritus sancti
Quaestio 39 de personis in comparatione ad essentiam
Quaestio 40 de personis in comparatione ad relationes sive proprietates
Quaestio 41 de personis in comparatione ad actus notionales
Quaestio 42 de comparatione personarum ad invicem
Quaestio 43 de missione divinarum personarum
Quaestio 44 De Prima Causa Entium
Quaestio 45 de modo emanationis rerum a primo principio, qui dicitur creatio
Quaestio 46 de principio durationis rerum creatarum
Quaestio 47 de distinctione earum
Quaestio 48 de distinctione rerum in speciali
Quaestio 50 De Substantia Angelorum
Quaestio 51 de Angelis per comparationem ad corporalia
Quaestio 53 de motu locali Angelorum
Quaestio 54 de his quae pertinent ad virtutem cognoscitivam Angeli
Quaestio 55 de medio cognitionis angelicae
Quaestio 56 de cognitione Angelorum ex parte rerum quas cognoscunt
Quaestio 57 de his materialibus quae ab Angelis cognoscuntur
Quaestio 58 de modo angelicae cognitionis
Quaestio 59 de his quae pertinent ad voluntatem Angelorum
Quaestio 60 de actu voluntatis, qui est amor sive dilectio
Quaestio 61 quomodo angeli producti sunt in esse naturae
Quaestio 62 quomodo Angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae
Quaestio 63 quomodo Angeli facti sunt mali
Quaestio 65 de opere creationis creaturae corporalis
Quaestio 66 de ordine creationis ad distinctionem
Quaestio 67 de opere primae diei
Quaestio 68 de opere secundae diei
Quaestio 69 de opere tertiae diei
Quaestio 70 de opere ornatus de opere quartae diei
Quaestio 71 de opere quintae die
Quaestio 72 de opere sextae diei
Quaestio 73 de iis quae pertinent ad septimum diem
Quaestio 74 de omnibus septem diebus in communi
Quaestio 75 de ipsa anima secundum se
Quaestio 76 de unione animae ad corpus
Quaestio 77 de his quae pertinent ad potentias animae in generali
Quaestio 78 de his quae sunt praeambula ad intellectum
Quaestio 79 De Potentiis Intellectivus
Quaestio 80 de potentiis appetitivis
Quaestio 83 de libero arbitrio
Quaestio 84 quomodo anima intelligit corporalia
Quaestio 85 de modo et ordine intelligendi
Quaestio 86 quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat
Quaestio 87 quomodo anima intellectiva cognoscat seipsam, et ea quae in se sunt
Quaestio 88 quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt, scilicet immateriales substantias
Quaestio 89 de cognitione animae separatae
Quaestio 90 de productione primi hominis quantum ad animam
Quaestio 91de productione corporis primi hominis
Quaestio 92 de productione mulieris
Quaestio 94 de statu vel conditione primi hominis
Quaestio 95 de his quae pertinent ad voluntatem primi hominis
Quaestio 96 de dominio quod competebat homini in statu innocentiae
Quaestio 98 de his quae pertinent ad conservationem speciei
Quaestio 99 de conditione prolis generandae quantum ad corpus
Quaestio 100 de conditione prolis generandae quantum ad iustitiam
Quaestio 101 de conditione prolis generandae quantum ad scientiam
Quaestio 102 de loco hominis, qui est Paradisus
Quaestio 103 De Rerum Gubernatione in Communi
Quaestio 104de effectibus divinae gubernationis in speciali
Quaestio 105 de secundo effectu gubernationis divinae qui est mutatio creaturarum
Quaestio 106 Quomodo Angeli Moveant
Quaestio 107 de locutionibus Angelorum
Quaestio 108 de ordinatione Angelorum secundum hierarchias et ordines
Quaestio 109 de ordinatione malorum Angelorum
Quaestio 110 de praesidentia Angelorum super creaturam corporalem
Quaestio 111 de actione Angelorum in homines
Quaestio 112 de missione Angelorum
Quaestio 113 de custodia bonorum Angelorum
Quaestio 114 de impugnatione Daemonum
Quaestio 115 De Actione Corporalis Creaturae
Quaestio 117 de actione hominis
Quaestio 118 de traductione hominis ex homine
Quaestio 119 de propagatione hominis quantum ad corpus
Quaestio 1 de Ultimo Fine Humanae Vitae
Quaestio 2 In Quibis Sit Beatitudine
Quaestio 3 Quid Sit Beatitudine
Quaestio 4 His Quae Exiguntur ad Beatitudinem
Quaestio 5 De Adeptione Beatitudinis
Quaestio 6 De Volontatario et Involontario
Quaestio 8 De Voluntate, Quorum sit ut Volitorum
Quaestio 9 De Motivo Voluntatis
Quaestio 10 De Modo Quo Voluntas Movetur
Quaestio 17 De Actibus Imperatis
Quaestio 18 De Bonitate et Malitia Humanorum Actuum
Quaestio 19 De Bonitate Actus Interioris Voluntatis
Quaestio 20 De Bonitate et Malitia Exteriorum Actuum
Quaestio 21 His Quae Consequuntur Ratione Bonitatis vel Malitiae
Quaestio 22 De Subiecto Passionum Animae
Quaestio 23 De Passionum Differentia ad Invicem
Quaestio 24 De Bona et Malo Circa Passiones Animae
Quaestio 25 De Ordine Passionem ad Invicem
Quaestio 28 De Effectibus Amoris
Quaestio 32 De causis delectationis
Quaestio 33 de effectibus delectationis
Quaestio 34 de bonitate et malitia delectationum
Quaestio 35 de dolore et tristitia
Quaestio 36 de causis tristitiae
Quaestio 37 de effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio 38 de remediis doloris seu tristitiae
Quaestio 39 de bonitate et malitia doloris vel tristitiae
Quaestio 40 de spe et desperatione
Quaestio 42 de obiecto timoris
Quaestio 44 de effectibus timoris
Quaestio 47 de causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio 48 de effectibus irae
Quaestio 49 De Habitibus in Generali
Quaestio 50 de subiecto habituum
Quaestio 52 de augmento habituum
Quaestio 53 de corruptione et diminutione habituum
Quaestio 54 de distinctione habituum
Quaestio 56 de subiecto virtutis
Quaestio 57 de distinctione virtutum
Quaestio 58 de virtutibus moralibus
Quaestio 59 de comparationem virtutis ad passionem
Quaestio 60 de distinctione virtutum Moralium ad invicem
Quaestio 61 de virtutibus cardinalibus
Quaestio 62 de virtutibus theologicis
Quaestio 64 de proprietatibus virtutum
Quaestio 65 de connexione virtutum
Quaestio 66 de aequalitate virtutum
Quaestio 67 de duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio 71 De Vitiis et Peccatis
Quaestio 72 de distinctione peccatorum vel vitiorum
Quaestio 73 de comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio 74 de subiecto vitiorum, sive peccatorum
Quaestio 75 de causis peccatorum in generali
Quaestio 76 de causis peccati in speciali
Quaestio 77 utrum passio animae sit causa peccati
Quaestio 78 de causa peccati quae est ex parte voluntatis, quae dicitur malitia
Quaestio 79 de causis exterioribus peccati
Quaestio 80 de causa peccati ex parte diaboli
Quaestio 81 de traductione peccato originali
Quaestio 82 de peccato originali quantum ad suam essentiam
Quaestio 83 de subiecto originalis peccati
Quaestio 84 de causa peccati secundum quod unum peccatum est causa alterius
Quaestio 85 de effectibus peccati de corruptione boni naturae
Quaestio 88 de veniali per comparationem ad mortale
Quaestio 89 de peccato veniali secundum se
Quaestio 91 de diversitate legum
Quaestio 92 de effectibus legis
Quaestio 93 de singulis legibus
Quaestio 96 de potestate legis humanae
Quaestio 97 de mutatione legum
Quaestio 99 de distinctione praeceptis veteris legis
Quaestio 100 de singulis generibus praeceptorum veteris legis
Quaestio 101 de praeceptis caeremonialibus
Quaestio 102 de causis caeremonialium praeceptorum
Quaestio 103 de duratione caeremonialium praeceptorum
Quaestio 104 de praeceptis iudicialibus
Quaestio 105 de ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio 106 De Lege Evangelii secundum se
Quaestio 107 de comparatione legis novae ad legem veterem
Quaestio 108 de his quae continentur in lege nova
Quaestio 109 De Necessitate Gratiae
Quaestio 110 de gratia dei quantum ad eius essentiam
Quaestio 111 de divisione gratiae
Quaestio 113 de effectibus gratiae
Quaestio 2 de actu interiori fidei
Quaestio 3 de exteriori fidei actu
Quaestio 4 de ipsa fidei virtute
Quaestio 5 de habentibus fidem
Quaestio 7 de effectibus fidei
Quaestio 8 de dono intellectus
Quaestio 13 de peccato blasphemiae
Quaestio 14 de blasphemia in spiritum sanctum
Quaestio 15 de caecitate mentis et hebetudine sensus, quae opponuntur dono intellectus
Quaestio 16 de praeceptis pertinentibus ad praedicta
Quaestio 22 de praeceptis pertinentibus ad spem et timorem
Quaestio 24 de caritate in comparatione ad subiectum
Quaestio 25 de obiecto caritatis
Quaestio 26 de ordine caritatis
Quaestio 27 de principali actu caritatis, qui est dilectio
Quaestio 33 de correctione fraterna
Quaestio 44 de praeceptis caritatis
Quaestio 45 de dono sapientiae
Quaestio 48 de partibus prudentiae
Quaestio 49 de singulis prudentiae partibus quasi integralibus
Quaestio 50 de speciebus prudentiae quibus multitudo gubernatur
Quaestio 51 de virtutibus adiunctis prudentiae, quae sunt quasi partes potentiales ipsius
Quaestio 55 de vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa
Quaestio 56 de praeceptis ad prudentiam pertinentibus
Quaestio 61 de distinctione iustitiae commutativae et distributivae
Quaestio 63 de acceptione personarum
Quaestio 65 de peccatis aliarum iniuriarum quae in personam committuntur
Quaestio 66 de furto et rapina
Quaestio 67 de verbis in quibus laeditur proximus quae pertinent ad iudicium
Quaestio 68 de his quae pertinent ad iniustam accusationem
Quaestio 69 de peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei
Quaestio 70 de iniustitia pertinente ad personam testis
Quaestio 71 de iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum
Quaestio 77 de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus
Quaestio 78 de peccato usurae, quod committitur in mutuis
Quaestio 80 de partibus potentialibus iustitiae, idest de virtutibus ei annexis
Quaestio 86 de oblationibus et primitiis
Quaestio 89 de assumptione nominis divini per modum iuramenti
Quaestio 90 de assumptione divini nominis per modum adiurationis
Quaestio 91 de assumptione divini nominis ad invocandum per orationem vel laudem
Quaestio 92 de superstitione, et de partibus eius
Quaestio 93 de speciebus superstitionis
Quaestio 95 de superstitione divinativa
Quaestio 96 de superstitionibus observantiarum
Quaestio 97 de tentatione qua deus tentatur
Quaestio 102 de observantia, et partibus eius
Quaestio 106 de gratia sive gratitudine
Quaestio 111 de simulatione et hypocrisi
Quaestio 112 de iactantia et ironia
Quaestio 114 de amicitia quae affabilitas dicitur
Quaestio 122 de praeceptis iustitiae
Quaestio 126 de vitio intimiditatis
Quaestio 128 de partibus fortitudinis
Quaestio 133 de pusillanimitate
Quaestio 135 de vitiis oppositis magnificentiae
Quaestio 138 de vitiis oppositis perseverantiae
Quaestio 139 de dono fortitudinis
Quaestio 140 de praeceptis fortitudinis
Quaestio 142 de vitiis oppositis temperantiae
Quaestio 143 de partibus temperantiae in generali
Quaestio 146 de his quae sunt circa delectationes ciborum
Quaestio 153 de vitio luxuriae
Quaestio 154 de luxuriae partibus
Quaestio 157 de clementia et mansuetudine
Quaestio 161 de speciebus modestiae
Quaestio 162 de superbia in communi
Quaestio 163 de peccato primi hominis, quod fuit per superbiam
Quaestio 164 de poena primi peccati
Quaestio 165 de tentatione primorum parentum
Quaestio 168 de modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis
Quaestio 169 de modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu
Quaestio 170 de praeceptis temperantiae
Quaestio 172 de causa prophetiae
Quaestio 173 de modo cognitionis propheticae
Quaestio 174 de divisione prophetiae
Quaestio 176 de gratia linguarum
Quaestio 177 de gratia gratis data quae consistit in sermone
Quaestio 178 de gratia miraculorum
Quaestio 179 de divisione vitae per activam et contemplativam
Quaestio 180 De Vita Contemplativa
Quaestio 182 de comparatione vitae activae ad contemplativam
Quaestio 183 de officiis et statibus hominum in generali
Quaestio 184 de his quae pertinent ad statum perfectionis
Quaestio 185 de his quae pertinent ad statum episcoporum
Quaestio 186 de his in quibus principaliter consistit religionis status
Quaestio 187 de his quae competunt religiosis
Quaestio 188 de differentia religionum
Quaestio 189 de ingressu religionis
Quaestio 1 De convenientia Incarnationis
Quaestio 3 de unione ex parte personae assumentis
Quaestio 4 de unione ex parte assumpti
Quaestio 5 de assumptione partium humanae naturae
Quaestio 6 de ordine assumptionis praedictae
Quaestio 8 de gratia christi secundum quod est caput ecclesiae
Quaestio 9 de scientia christi
Quaestio 10 de qualibet praedictarum scientiarum
Quaestio 11 de scientia indita vel infusa animae christi
Quaestio 12 de scientia animae christi acquisita vel experimentali
Quaestio 13 de potentia animae christi
Quaestio 14 de defectibus corporis
Quaestio 15 de defectibus pertinentibus ad animam
Quaestio 16 de his quae conveniunt christo secundum esse et fieri
Quaestio 17 his quae pertinent ad unitatem in christo in communi
Quaestio 18 de unitate quantum ad voluntatem
Quaestio 19 de unitate operationis christi
Quaestio 20 His Quae Conveniunt Christo Per Comparatione ad Patrem: De Subiectione Christi
Quaestio 21 de oratione christi
Quaestio 22 de sacerdotio christi
Quaestio 23 an adoptio christo conveniat
Quaestio 24 de praedestinatione christi
Quaestio 25 His Quae Pertinent ad Christum in Comparatione ad Nos: De Adoratione Christi
Quaestio 26 Christus Mediator Dei et Hominum
Quaestio 27 De Sanctificatione Beatae Virginis
Quaestio 28 de virginitate matris dei
Quaestio 29 de desponsatione matris dei
Quaestio 30 de Annuntiatione beatae virginis
Quaestio 31 de ipsa conceptione salvatoris
Quaestio 32 de principio activo in conceptione christi
Quaestio 33 de modo et ordine conceptionis christi
Quaestio 34 de perfectione prolis conceptae
Quaestio 35 De Nativitate Christi
Quaestio 36 de manifestatione christi nati
Quaestio 37 de circumcisione christi
Quaestio 38 de baptismo quo christus baptizatus est
Quaestio 39 de baptizatione christi
Quaestio 40 de modo conversationis ipsius
Quaestio 41 de tentatione christi
Quaestio 42 de doctrina christi
Quaestio 43 de miraculis a christo factis
Quaestio 44 de singulis miraculorum speciebus
Quaestio 45 de transfiguratione christi
Quaestio 46 De Passione Christi
Quaestio 47 de causa efficiente passionis christi
Quaestio 48 de effectu passionis christi
Quaestio 49 de ipsis effectibus passionis christi
Quaestio 51 de sepultura christi
Quaestio 52 de descensu christi ad inferos
Quaestio 53 De Resurrectione Christi
Quaestio 54 de qualitate christi resurgentis
Quaestio 55 de manifestatione resurrectionis
Quaestio 56 de causalitate resurrectionis christi
Quaestio 57 de ascensione christi
Quaestio 58 de sessione christi ad dexteram patris
Quaestio 59 de iudiciaria potestate christi
Quaestio 60 Quid Sit Sacramentum
Quaestio 61 de necessitate sacramentorum
Quaestio 62 de effectu sacramentorum principali, qui est gratia
Quaestio 63 de alio effectu sacramentorum, qui est character
Quaestio 64 de causis sacramentorum
Quaestio 65 de numero sacramentorum
Quaestio 67 de ministris per quos traditur sacramentum baptismi
Quaestio 68 de suscipientibus baptismum
Quaestio 69 de effectibus baptismi
Quaestio 71 de praeparatoriis quae simul currunt cum baptismo
Quaestio 72 De Sacramento Confirmationis
Quaestio 73 De Sacramento Eucharistiae
Quaestio 74 de materia huius sacramenti
Quaestio 75 de conversione panis et vini in corpus et sanguinem christi
Quaestio 76 de modo quo christus existit in hoc sacramento
Quaestio 77 de accidentibus remanentibus in hoc sacramento
Quaestio 78 de forma huius sacramenti
Quaestio 79 de effectibus huius sacramenti
Quaestio 80 de usu sive sumptione huius sacramenti
Quaestio 81 de usu huius sacramenti quo christus usus est in prima sui institutione
Quaestio 82 de ministro huius sacramenti
Quaestio 83 de ritu huius sacramenti
Quaestio 84 De Sacramento Poenetentiae
Quaestio 85 de poenitentia secundum quod est virtus
Quaestio 86 de effectu poenitentiae
Quaestio 87 de remissione venialium peccatorum
Quaestio 88 de reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum
Quaestio 89 de recuperatione virtutum per poenitentiam
Objection 1: It would seem that it is possible to be dispensed from a solemn vow of continency. As stated above, one reason for granting a dispensation from a vow is if it be an obstacle to a greater good. But a vow of continency, even though it be solemn, may be an obstacle to a greater good, since the common good is more God-like than the good of an individual. Now one man's continency may be an obstacle to the good of the whole community, for instance, in the case where, if certain persons who have vowed continency were to marry, the peace of their country might be procured. Therefore it seems that it is possible to be dispensed even from a solemn vow of continency.
Objection 2: Further, religion is a more excellent virtue than chastity. Now if a man vows an act of religion, e.g. to offer sacrifice to God he can be dispensed from that vow. Much more, therefore, can he be dispensed from the vow of continency which is about an act of chastity.
Objection 3: Further, just as the observance of a vow of abstinence may be a source of danger to the person, so too may be the observance of a vow of continency. Now one who takes a vow of abstinence can be dispensed from that vow if it prove a source of danger to his body. Therefore for the same reason one may be dispensed from a vow of continency.
Objection 4: Further, just as the vow of continency is part of the religious profession, whereby the vow is solemnized, so also are the vows of poverty and obedience. But it is possible to be dispensed from the vows of poverty and obedience, as in the case of those who are appointed bishops after making profession. Therefore it seems that it is possible to be dispensed from a solemn vow of continency.
On the contrary, It is written (Ecclus. 26:20): "No price is worthy of a continent soul."
Further, (Extra, De Statu Monach.) at the end of the Decretal, Cum ad Monasterium it is stated that the "renouncing of property, like the keeping of chastity, is so bound up with the monastic rule, that not even the Sovereign Pontiff can disperse from its observance."
I answer that, Three things may be considered in a solemn vow of continency: first, the matter of the vow, namely, continency; secondly, the perpetuity of the vow, namely, when a person binds himself by vow to the perpetual observance of chastity: thirdly, the solemnity of the vow. Accordingly, some say that the solemn vow cannot be a matter of dispensation, on account of the continency itself for which no worthy price can be found, as is stated by the authority quoted above. The reason for this is assigned by some to the fact that by continency man overcomes a foe within himself, or to the fact that by continency man is perfectly conformed to Christ in respect of purity of both body and soul. But this reason does not seem to be cogent since the goods of the soul, such as contemplation and prayer, far surpass the goods of the body and still more conform us to God, and yet one may be dispensed from a vow of prayer or contemplation. Therefore, continency itself absolutely considered seems no reason why the solemn vow thereof cannot be a matter of dispensation; especially seeing that the Apostle (1 Cor. 7:34) exhorts us to be continent on account of contemplation, when he says that the unmarried woman . . . "thinketh on the things of God ," and since the end is of more account than the means.
Consequently others find the reason for this in the perpetuity and universality of this vow. For they assert that the vow of continency cannot be canceled, save by something altogether contrary thereto, which is never lawful in any vow. But this is evidently false, because just as the practice of carnal intercourse is contrary to continency, so is eating flesh or drinking wine contrary to abstinence from such things, and yet these latter vows may be a matter for dispensation.
For this reason others maintain that one may be dispensed even from a solemn vow of continency, for the sake of some common good or common need, as in the case of the example given above (Objection 1), of a country being restored to peace through a certain marriage to be contracted. Yet since the Decretal quoted says explicitly that "not even the Sovereign Pontiff can dispense a monk from keeping chastity," it follows seemingly, that we must maintain that, as stated above (Article 10, ad 1; cf. Lev. 27:9,10,28), whatsoever has once been sanctified to the Lord cannot be put to any other use. For no ecclesiastical prelate can make that which is sanctified to lose its consecration, not even though it be something inanimate, for instance a consecrated chalice to be not consecrated, so long as it remains entire. Much less, therefore, can a prelate make a man that is consecrated to God cease to be consecrated, so long as he lives. Now the solemnity of a vow consists in a kind of consecration or blessing of the person who takes the vow, as stated above (Article 7). Hence no prelate of the Church can make a man, who has pronounced a solemn vow, to be quit of that to which he was consecrated, e.g. one who is a priest, to be a priest no more, although a prelate may, for some particular reason, inhibit him from exercising his order. In like manner the Pope cannot make a man who has made his religious profession cease to be a religious, although certain jurists have ignorantly held the contrary.
We must therefore consider whether continency is essentially bound up with the purpose for which the vow is solemnized. because if not, the solemnity of the consecration can remain without the obligation of continency, but not if continency is essentially bound up with that for which the vow is solemnized. Now the obligation of observing continency is connected with Holy orders, not essentially but by the institution of the Church; wherefore it seems that the Church can grant a dispensation from the vow of continency solemnized by the reception of Holy Orders. on the other hand the obligation of observing; continency is an essential condition of the religious state, whereby a man renounces the world and binds himself wholly to God's service, for this is incompatible with matrimony, in which state a man is under the obligation of taking to himself a wife, of begetting children, of looking after his household, and of procuring whatever is necessary for these purposes. Wherefore the Apostle says (1 Cor. 7:33) that "he that is with a wife, is solicitous for the things of the world, how he may please his wife; and he is divided." Hence the "monk" takes his name from "unity" in contrast with this division. For this reason the Church cannot dispense from a vow solemnized by the religious profession; and the reason assigned by the Decretal is because "chastity is bound up with the monastic rule."
Reply to Objection 1: Perils occasioned by human affairs should be obviated by human means, not by turning divine things to a human use. Now a professed religious is dead to the world and lives to God, and so he must not be called back to the human life on the pretext of any human contingency.
Reply to Objection 2: A vow of temporal continency can be a matter of dispensation, as also a vow of temporal prayer or of temporal abstinence. But the fact that no dispensation can be granted from a vow of continency solemnized by profession is due, not to its being an act of chastity, but because through the religious profession it is already an act of religion.
Reply to Objection 3: Food is directly ordered to the upkeep of the person, therefore abstinence from food may be a direct source of danger to the person: and so on this count a vow of abstinence is a matter of dispensation. On the other hand sexual intercourse is directly ordered to the upkeep not of the person but of the species, wherefore to abstain from such intercourse by continency does not endanger the person. And if indeed accidentally it prove a source of danger to the person, this danger may be obviated by some other means, for instance by abstinence, or other corporal remedies.
Reply to Objection 4: A religious who is made a bishop is no more absolved from his vow of poverty than from his vow of continency, since he must have nothing of his own and must hold himself as being the dispenser of the common goods of the Church. In like manner neither is he dispensed from his vow of obedience; it is an accident that he is not bound to obey if he have no superior; just as the abbot of a monastery, who nevertheless is not dispensed from his vow of obedience.
The passage of Ecclesiasticus, which is put forward in the contrary sense, should be taken as meaning that neither fruitfulness of the of the flesh nor any bodily good is to be compared with continency, which is reckoned one of the goods of the soul, as Augustine declares (De Sanct. Virg. viii). Wherefore it is said pointedly "of a continent soul," not "of a continent body."
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod in voto solemni continentiae possit fieri dispensatio. Una enim ratio dispensandi in voto est si sit impeditivum melioris boni, sicut dictum est.
Sed votum continentiae, etiam si sit solemne, potest esse impeditivum melioris boni, nam bonum commune est divinius quam bonum unius; potest autem per continentiam alicuius impediri bonum totius multitudinis, puta si quando per contractum matrimonii aliquarum personarum quae continentiam voverunt, posset pax patriae procurari. Ergo videtur quod in solemni voto continentiae possit dispensari.
Praeterea, latria est nobilior virtus quam castitas. Sed si quis voveat aliquem actum latriae, puta offerre deo sacrificium, potest in illo voto dispensari. Ergo multo magis potest dispensari in voto continentiae, quod est de actu castitatis.
Praeterea, sicut votum abstinentiae observatum potest vergere in periculum personae, ita etiam observatio voti continentiae.
Sed in voto abstinentiae, si vergat in corporale periculum voventis, potest fieri dispensatio. Ergo etiam, pari ratione, in voto continentiae potest dispensari.
Praeterea, sicut sub professione religionis, ex qua votum solemnizatur, continetur votum continentiae, ita etiam et votum paupertatis et obedientiae. Sed in voto paupertatis et obedientiae potest dispensari, sicut patet in illis qui post professionem ad episcopatum assumuntur. Ergo videtur quod in solemni voto continentiae possit dispensari.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXVI, omnis ponderatio non est digna animae continentis.
Praeterea, extra, de statu monach., in fine illius decretalis, cum ad monasterium, dicitur, abdicatio proprietatis, sicut etiam custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali ut contra eam nec summus pontifex possit indulgere.
Respondeo dicendum quod in solemni voto continentiae tria possunt considerari, primo quidem, materia voti, scilicet ipsa continentia; secundo, perpetuitas voti, cum scilicet aliquis voto se adstringit ad perpetuam observantiam continentiae; tertio, ipsa solemnitas voti.
Dicunt ergo quidam quod votum solemne est indispensabile ratione ipsius continentiae, quae non recipit condignam recompensationem, ut patet ex auctoritate inducta. Cuius rationem quidam assignant quia per continentiam homo triumphat de domestico inimico, vel quia per continentiam homo perfecte conformatur christo, secundum puritatem animae et corporis.
Sed hoc non videtur efficaciter dici. Quia bona animae, utpote contemplatio et oratio, sunt multo meliora bonis corporis, et magis nos deo conformant, et tamen potest dispensari in voto orationis vel contemplationis. Unde non videtur esse ratio quare non possit dispensari in voto continentiae, si respiciatur absolute ad ipsam continentiae dignitatem.
Praesertim cum apostolus, I ad Cor. VII, ad continentiam inducat propter contemplationem, dicens quod mulier innupta cogitat quae dei sunt, finis autem potior est his quae sunt ad finem.
Et ideo alii rationem huius assignant ex perpetuitate et universalitate huius voti. Dicunt enim quod votum continentiae non potest praetermitti nisi per id quod est omnino contrarium, quod nunquam licet in aliquo voto.
Sed hoc est manifeste falsum. Quia sicut uti carnali copula est continentiae contrarium, ita comedere carnes vel bibere vinum est contrarium abstinentiae a talibus, et tamen in huiusmodi votis potest dispensari.
Et ideo aliis videtur quod in voto solemni continentiae possit dispensari propter aliquam communem utilitatem seu necessitatem, ut patet in exemplo praemisso de pacificatione terrarum ex aliquo matrimonio contrahendo.
Sed quia decretalis inducta expresse dicit quod nec summus pontifex potest contra custodiam castitatis monacho licentiam dare, ideo aliter videtur dicendum, quod, sicut supra dictum est, et habetur Levit. Ult., illud quod semel sanctificatum est domino, non potest in alios usus commutari. Non autem potest facere aliquis ecclesiae praelatus ut id quod est sanctificatum sanctificationem amittat, etiam in rebus inanimatis, puta quod calix consecratus desinat esse consecratus, si maneat integer.
Unde multo minus hoc potest facere aliquis praelatus, ut homo deo consecratus, quandiu vivit, consecratus esse desistat.
Solemnitas autem voti consistit in quadam consecratione seu benedictione voventis, ut dictum est. Et ideo non potest fieri per aliquem praelatum ecclesiae quod ille qui votum solemne emisit desistat ab eo ad quod est consecratus, puta quod ille qui est sacerdos non sit sacerdos, licet possit praelatus ob aliquam causam executionem ordinis inhibere. Et simili ratione, Papa non potest facere quod ille qui est professus religionem non sit religiosus, licet quidam iuristae ignoranter contrarium dicant.
Est ergo considerandum utrum continentia sit essentialiter annexa ei ad quod votum solemnizatur, quia si non est ei essentialiter annexa, potest manere solemnitas consecrationis sine debito continentiae; quod non potest contingere si sit essentialiter annexum ei ad quod votum solemnizatur. Non est autem essentialiter annexum debitum continentiae ordini sacro, sed ex statuto ecclesiae. Unde videtur quod per ecclesiam possit dispensari in voto continentiae solemnizato per susceptionem sacri ordinis. Est autem debitum continentiae essentiale statui religionis, per quem homo abrenuntiat saeculo, totaliter dei servitio mancipatus; quod non potest simul stare cum matrimonio, in quo incumbit necessitas procurandae uxoris et prolis et familiae, et rerum quae ad hoc requiruntur. Unde apostolus dicit, I ad Cor. VII, quod qui est cum uxore sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
Unde nomen monachi ab unitate sumitur, per oppositum ad divisionem praedictam. Et ideo in voto solemnizato per professionem religionis non potest per ecclesiam dispensari, et rationem assignat decretalis, quia castitas est annexa regulae monachali.
Ad primum ergo dicendum quod periculis rerum humanarum est obviandum per res humanas, non autem per hoc quod res divinae convertantur in usum humanum. Professi autem religionem mortui sunt mundo et vivunt deo. Unde non sunt revocandi ad vitam humanam occasione cuiuscumque eventus.
Ad secundum dicendum quod in voto temporalis continentiae dispensari potest, sicut et in voto temporalis orationis vel temporalis abstinentiae. Sed quod in voto continentiae per professionem solemnizato non possit dispensari, hoc non est inquantum est actus castitatis, sed inquantum incipit ad latriam pertinere per professionem religionis.
Ad tertium dicendum quod cibus directe ordinatur ad conservationem personae, et ideo abstinentia cibi directe potest vergere in periculum personae. Unde ex hac ratione recipit votum abstinentiae dispensationem. Sed coitus non ordinatur directe ad conservationem personae, sed ad conservationem speciei.
Unde nec directe abstinentia coitus per continentiam vergit in periculum personae. Sed si per accidens ex ea aliquod periculum personale accidat, potest aliter subveniri, scilicet per abstinentiam, vel alia corporalia remedia.
Ad quartum dicendum quod religiosus qui fit episcopus, sicut non absolvitur a voto continentiae, ita nec a voto paupertatis, quia nihil debet habere tanquam proprium, sed sicut dispensator communium bonorum ecclesiae. Similiter etiam non absolvitur a voto obedientiae, sed per accidens obedire non tenetur, si superiorem non habeat, sicut et abbas monasterii, qui tamen non est a voto obedientiae absolutus.
Auctoritas vero ecclesiastici quae in contrarium obiicitur, intelligenda est quantum ad hoc quod nec fecunditas carnis, nec aliquod corporale bonum est comparandum continentiae, quae inter bona animae computatur, ut Augustinus dicit, in libro de sancta virginitate.
Unde signanter dicitur, animae continentis, non, carnis continentis.