IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Ex dicta distinctione voti, respondeo, etc. Glossa in cap. Rursus, etc. qui clerici, vel voventes, etc. citat opinionem Hugonis quam approbat Bernardus. Hi dicunt votum simplex perinde irritare matrimonium ac votum solemne. Contrarium est commune Theologorum et Canonistarum in cap. Rursus, etc. patet ex textu et cap. Consuluit, etc. eodem, et cap Insinuante, etc. cap. Meminimus, etc. eod. cap. unico, de voto in 6. cap. Quidam etc. dist. 27. c. Si vir, etc. eod. cap. Nuptiarum, etc. 27. quaest. 1. qua ex causa Gregorius XIII, solemnizavitvota simplicia religiosorum Societatis Jesu, eosque inhabilitavit post biennum Novitiatus, illis emissis, ad dominium rerum, et matrimonium ineundum.
Prima conclusio Doctoris est votum simplex impedire matrimonium, et non dirimere contractum. Haec conclusio est de fide contra haereticos hujus temporis, qui putant votum castitatis sive solemne, sive etiam simplex, vel nullam inducere obligationem, vel si ullam inducit, eam solum esse ad tempus, usque dum incipiat professus aut volarius uri et tentationibus exagitari; has autem tentationes divinae voluntatis internuntias, et signa quaedam reprobationis voti esse contendunt. Hunc errorem Apostatarum colIuvies, quae post carnem abiit, veteris instituti pertaesa in libidem exardens, tanto Ecclesiae damno invexit. In his praecipuus est Lutherus et antesignanus, variis in locis, epistola ad Wolfgangum de vita conjugali, contra Catharinum, et in 1. ad
Corinth. 7. in colloquiis Germanicis, de votis monasticis, Calvinus lib. 4. Institutionum, cap. 13. Has haereses dist. praecedenti confutavimus, in qua agitur de continentia, quae annexa est Ordini sacro. Eadem ipsa argumenta propugnant praesentem veritatem. Et patet Matthaei 19. Non omnes capiunt verbum istud, etc. ubi agitur de eunuchis spiritualibus, qui se castraverunt propter Regnum caelorum; 1. ad Corinthios. 7. praefertur virginitas et caelibatus matrimonio : 1. ad Timoth. 5. Cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, etc. supple viduae, quae voverunt castitatem Christo servandam, et mox labuntur discedentes a voto, et violantes fidem Deo datam, quem locum ita exponunt omnes Patres et interpretes, tam Graeci quam Latini, e t Carthaginense IV. canon. 104. Tolet. IV. cap. 55. Innocent. I. epist. 2. cap. 13. Gelasius epist. 1. cap. 22. Augustinus de bono viduitatis, cap. 8. et 9. Epiphanius haeres. 48. Basilius in lib. de Virginitate, Hieronymus in lib. 1. contra Jovinianum, Chrysostomus lib. de Virginitate, cap. 36. Fulgentius in epist. 1. Primasius in Apostolum. Vide de hoc argumento Bella rminum lib. 2. de Monachis,el nostrum Me dinam lib. 4. de continentia virorum sacrorum. conlrovers. 7. et reliquos contro versis tas, et quae alias supra diximus in hoc genere: ut ergo progrediamur ad disputationem Scholasticam supponendo votum simplex impedire matrimonium.
Secunda conclusio Doctoris est votum solemne irritare matrimonium: haec est communis, et patet ex Canonibus citatis contra Hugonem et Bernardum glossatores initio hujus paragraphi. Superest ergo, ut quaeratur quo Jure sit votum solemne irritans matrimonium.
Prima sententia docet Jure divino irritare matrimonium. D. Thomas, S. Bonaventura, Richardus et Durandus, pluresque alii discipuli D. Thomae, cum aliis gravissimis Theologis hanc sequuntur, quos abunde citat Sanchez lib. 7. de matrimon. disput. 25.
Secunda sententia est Jure Ecclesiastico tantum illud irritare, quae est Doctoris . in littera infra, et plurium aliorum, quos ibidem ex parte citabimus, et nunc passim accepta in scholis, in cujus favorem Decreta Bonifacii VIII, et Gregorii XIII. faciunt: interim Doctor rejicit rationes prioris sententiae.
(d) Ratio duplex assignatur, etc. Complectitur duas rationes impugnandas, quarum prima est, quod solemne probatur, votum autem simplex non possit probari. Hanc optime excludit ex dictis, quia etiam tam solemne potest fieri privatim, quam simplex publice, ut si quis in manu Praelati servatis reliquis profiteatur, erit votum solemne hac solemnitate qua dirimitur matrimonium. E contra si quis emittat votum simplex publice, non irritat matrimonium, ut si emittat illud in manibus ejus, cujus non est recipere eum ad Religionem, vel si absolute voveat coram aliis. Deinde, haec solemnitas, qua contractus celebratur coram testibus, est Juris positivi ; matrimonium enim clandestinum valeret Jure naturali et divino, si Ecclesia non inhabilitaret personas; sic etiam promissiones, donationes, accommodatio, et reliqui contractus valent in foro conscientiae, non adhibitis testibus, et valerent reliqui omnes, nisi jus positivum statueret impedimentum ; ergo etiam votum valet factum sine testibus, et inducit obligationem.
Secunda ratio est, quia vovens solemniter dat jus ei cui vovet, ut faciat votarium observare quod vovit, ideoque nequit jus sui dare conjugi ad actum contrarium. Hanc rationem dicit esse probabilem ; sed instat, quia etiam vovens per votum simplex, transfert jus suum in Deum immediate, quod transfert in ejus Vicarium, supple hominem ; ergo nequit similiter transferre jus sui corporis in conjugem ad actum contrarium.
Dices, Deum non acceptare tale jus, nisi mediante homine suo Vicario.
Contra Doctor, haec voluntas Dei nullibi ex Scriptura colligitur. Confirmatur, quia per votum simplex acquirit Deus jus speciale in voventem ratione voti, alias non peccaret transgrediendo votum, neque inferret sibi damnationem, ut Paulus inferre docet 1. ad Timoth. 5. Quia fidem priorem violavit, etc. neque statueret impedimentum matrimonio, ut vere statuit: ergo constat Deum acceptare tale votum, alias nullam induceret obligationem, aut impedimentum matrimonii. Sed haec obligatio praecise oritur, quia vovens transfert jus sui in Deum, et renuntiat conjugio ; ergo in voto simplici invenitur translatio Juris.
Gabriel Vasquez 1. 2. disputat. 165. cap. 4. contendit probare nullum jus ex voto transferri in Praelatum Religionis, neque aliquem Jure naturali ex vi voti se posse alteri submittere, cap. 5. dixit statum Religionis quantum ad jurisdictionem fuisse institutum ab Ecclesia, et non Jure divino ; fuit autem praedicatum a Christo, cap. 6. et 7. nullum Religiosum ex vi praecisa voti reddi inhabilem ad dominia, aut connubium. Quantum ad hoc secundum, nobiscum consentit, quidquid sit de dominio. Haec autem sententia praefati Auctoris intelligitur non solum de voto simplici extra Religionem facto, sed etiam de voto solemni, quod primario intendit, et ad quod respicit ejus probatio a ratione, c. 7. num. 68. et sequentibus.
Haec sententia reducitur in universum ad duas propositiones, quarum altera est negativa, nempe non dari posse ex praecisa ratione et obligatione voti, aut transferri aliquod jus dominativum, au justitiae in superiorem a votario. Altera est affirmativa, nempe non totum jus Superioris in subditum Religiosum fundari in jurisdictione clavium ipsi commissa ab Ecclesia aut Pontifice, a quo derivatur, et nullam intervenire donationem aut traditionem, ex quibus redundaret jus dominativum, aut justitiae, in statu Religionis. Hanc sententiam impugnat Pater Basilius Ponce, tanquam falsam et singularem contra communem Theologorum, tractat. de impedint. matrimonii, de impedimento voti, sig. II. Probat autem primo ex sententia Scholae, quia D. Thomas, et frequens sententia Theologorum statuit solemnitatem voti in ipsa traditione: et licet non tenet haec sententia, maxime post Gregorium XIII. ejusque declarationem, tamen in eo vera est et communis, inquantum admittit traditionem et donationem, et jus in his fundatum et acquisitum Religioni. Deinde, hanc traditionem admittit Alensis 2. part. q. 151. memb. 3. et noster Doctor cum aliis hic, qui docent solemnitatem voti esse Juris tantum Ecclesiastici ut inducit impedimentum matrimonii irritans contractum. Item, ex alio principio, quo dicunt extrahentem Religiosum professum ex Religione, obligari ad restitutionem ipsi Religioni, quam docet Doctor dist. 15. quaest. 3. Ad secundum, et plures alii tam antiqui quam etiam moderni. Si autem Praelatus et Religio non acquireret aliquod jus in professum praeter solius jurisdictionis, id esset falsum. Secundo impugnat ex epistola Bernardi ad fralrem Robertum, in qua jus ex professione et oblatione praefertur juri ex sola promissione, quam contendebat
Bernardus Cluniacensibus, ejusdem Roberti a suis parentibus Cisterciensibus. Contra, tam oblatio ipsa quam professio favebat, e contra Cluniacenses opponebant sibi factam oblationem; ergo oblatio et donatio facit Monachum, et obligat ex justitia, sed non minor obligatio justitiae consequitur professionem voluntariam: ergo, etc.
Respondet Vasquez neminem fieri Monachum aut obligatum monasterio, nisi ipse saltem tacite approbet talem oblationem sui factam, quando pervenit ad annos discretionis, quia alias hoc impium esset.
Contra faciunt plura Decreta apud Oratianum, 20. quaest. 1. Addidistis, etc. cap. Monachum, c. Quicumque a parentibus, etc. c. Progenitores, etc. quod est Concilii Triburiensis, cap. Sicut qui monasteria, etc. ubi permittitur libertas iis tantum, qui inviti ingressi sunt aut traditi monasterio. Verum est in cap. sequenti, dari optionem et libertatem, quando perveniunt ad annum 15. sed si Canon ille sit Marcelli I. alii posteriores ei derogant: et hoc ipsum confirmant quae adducit Ponce ex Concilio Lateranensi sub Alexandro III. celebrati; et judicium Innocentii Pontificis pro Cluniacensibus ex titulo oblationis tantum, qui eis adiudicavit fratrem Robertum, quem D. Bernardus repetebat. Non fuit ergo recepta Decretalis Marcelli, et per posteriores fuit etiam revocata. Ex quibus recte infertur intentum, quia oblatio est donatio, quae infert titulum dominativum acquisitam in oblatum, et aequivalet professioni propria voluntate emissae, et haec etiam idem jus infert, et eadem onera: ergo etiam jus dominativum acquirit Praelatus monasterii in suum subditum.
Tertio probatur eadem veritas ex communi Patrum et Doctorum sententia, qui dicunt professum fieri amplius alieni juris, et amittere propriam libertatem, et si quid acquirat, acquirere monasterio, et si proprium habeat, non solum esse sacrilegum contra votum, sed esse furem contra justitiam. Basilius Magnus in Constitutionibus Monasticis, c. 35.in Asceticis,id est, de abdicatione rerum. Ratio ipsa id confirmat, quia res monasterii est, cujus dominium ad monasterium spectat, administratio ad superiores: qui ergo rem alienam ex propria praesumptione usurpat, reus est furti. Sic Judas furti insimulatur, quia loculos habebat, sic Praelati res Ecclesiae usurpantes et dlstrahentes sunt obnoxii, ut patet causa 12. per totum.
Quarto, 20. quaest. 4. Superior potest irritare vola sui subditi, sed non ex potestate clavium; ergo ex potestate dominationis. Minor probatur, quia Pontifex nequit irritare vota fidelium, neque Episcopi, sed relaxare tantum, aut commutare possunt: e contra dominus servi, maritus uxoris: et e contra uxor mariti, pater filii, ex jure dominativo, inquantum illa vota concernunt ea quae a potestate alterius dependent, vel ei praejudicium inferunt, quia nemo potest disponere de eo quod est alterius, sine consensu domini proprietarii, aut eum jure suo defraudare: ergo irritatio voti per Superiorem facta, reduci debet ad jus dominativum, quod acquirit in professum. Vide cap. Monacho, 20. quaest. 4. et Doctores, quos allegat Ponce, qui communiter in hanc sententiam veniunt. Ratio est, quia Monachus non habet propriam sui dispositionem, aut voluntatem, sed Superior; eam enim renuntiavit in voluntatem Superioris per veram sui traditionem.
Dices ex vi voti obedientiae irritari alia vola per Superiorem.
Contra,obedientia non inducit illum effectum, aut jus, nisi ut includit traditionem propriam ejus, qui vovet, et consequenter donationem sui; hinc Abbalissa, quae incapax est potestatis clavium, potest irritare vota Monialium ex vi illius traditionis; non potest confessarius irritare pcenitentis voventis ipsi obedientiam, quia incapax est donationis, aut juris dominalivi in paenitentem, Ecclesia revocante hanc donationem et traditionem ad certos status, in quibus tantum fieri possit, sicut et alios contractus revocat ad certas regulas et solemnitatem, qua omissa non acquiritur jus, neque traditio valet, quamvis ex vi ipsius traditionis sequeretur jus, si teneret traditio, adhibitis solemnitatibus praescriptis.
His suppositis quae fusius prosequitur Ponce argumentor quinto, suppositio illa, ad quam se reducit Vasquez, est nulla, nempe ex vi voti non acquiri jus Superiori, nisi tantum ex virtute Religionis, quia nempe votum est actus Religionis, ac proinde illius honestatem et legem sortitur, non autem naturam aut legem specialem justitiae in particulari. Haec, inquam, suppositio non tenet universaliter, ut quando aliquis actus alterius virtutis ob finem Religionis elicitur, non variat propriam naturam aut legem, quamvis appellationem et speciem sortitur a fine, cuju3 gratia fit, verbi gratia, voti ; et ratio est pervia, sicut intentio electionem infert, et finis media, ita actus imperans infert actum imperatum, quibus non obstantibus, tam electio quam media, et actus imperatus servant propriam naturam et honestatem, ut qui imperat actum paenitentiae et temperantiae ob finem charitatis, non solum habet honestatem charitatis, sed etiam honestatem temperantiae et paenitentiae Religiosus professus honestatem obedientiae, castitatis et paupertatis, quamvis haec vovet ex fine Religionis et charitatis acquirendae ; ergo votum non derogat aliis virtutibus, quin propriam naturam et leges sequantur: ergo neque justitiae, quando ejus materiam concernit.
Exemplis fit clarior haec doctrina a posteriori, qui vovet praedium Ecclesiae, hoc ipsum votum trahit secum traditionem, tanquam medium necessarium, sine quo votum non est efficax, et per eam traditionem transit praedium in jus Ecclesiae, et desinit amplius esse prioris domini voventis. Quamvis ergo vovens tenetur ad alienationem et traditionem praedii ex vi voti, tamen per ipsam traditionem, quae est materia voti, transit praedium in jus Ecclesiae. Item, qui dat indigenti eleemosynam ex charitate aut misericordia, traditio sequens aut concomitans alienat eleemosynam a priori domino, et transfert in jus indigentis tanquam propriam rem, de qua disponere potest ad votum ; hoc autem ideo est, quia donatio licet fiat ex fine charitatis, tamen non exuit propriam naturam, qua efficax est secundum justitiam alienare dominium in donatarium. Ergo similiter contingit in voto, ut versatur in materia justitiae, unde haereditas transit cum Religioso ad monasterium, si se et patrimonium voveat, et sic in reliqua ejus jura succedit monasterium, non praecise ex vi voti, ut est actus Religionis sed ut votum est conjunctum suae materiae et traditioni, quae hunc effectum inducit, et consequenter mediante voto, ut est in materia justitiae, et trahit secum actum justitiae, ut medium, acquiritur jus dominativum ex vi voti, non quomodocumque considerati in Ordine ad finem Religionis, sed ut completur in materia justitiae, in qua velut in medio perficitur, et attingit finem intentum principalem, seu cujus gratia, per tale medium determinatum, quod non absolvitur a propria lege et natura, ex eo quod cadat sub voto, vel ab ipso imperetur.
Ad propositum, vovens obedientiam in Religione approbata donat sui integram dispositionem Religioni et superiori ejus, et renuntiat propriae voluntati: ergo per talem traditionem seu donationem sui ipsius, mediante voto, acquiritur jus dominativum, et non tantum ex obligatione propria Religionis virtutis, sed etiam ex obligatione justitiae interveniente donatione et acceptatione cum solemnitatibus requisitis per legem, ut contractus teneat. Hae autem solemnitates sunt ut professus non sit incapax, aut impeditus per fortius vinculum, verbi gratia, matrimonii corporalis aut spiritualis, aut alias inhabilis ex lege communi aut particulari Religionis, inhabilitante receptionem ; ex altera parte, ut Religio sit approbata, et jurisdi -ctio in recipiente; ergo his stantibus valet contractus, et donatio; ergo ex communi et particulari lege infert suum effectum, et jus acquisitum secundum justitiam.
Dices valere tantum ex jurisdictione, quam Ecclesia per claves communicat su -periori Religionis.
Contra, licet requiratur talis jurisdictio in superiore, ut fiat capax donationis recipiendae, et juris per eam acquirendi et acquisiti, non tamen ex ea valet contractus, aut transfertur jus, sed ex propria voluntate et consensu donatarii. Primo, quia Ecclesia non habet potestatem disponendi sic de votario, juxta omnes Patres, qui sequuntur Apostolum, 1. ad Corinth. 1. et dicunt hunc statum Religionis esse consilii, et non praecepti, et neminem ad eum secluso demerito cogi posse, sic enim loquuntur de virginitate, quod perinde in proposito dici potest de aliis consiliis Evangelicis, quae divina institutione subjiciuntur proprio cujusque arbitrio sequenda, et non ex praecepto obeunda ; ergo jurisdictio clavium communicata Religioni aut superiori ejus, non tribuit eis jus, quod competit mediante donatione et consensu votarii, quod jus est justitiae. Deinde, quamvis ad contractum ineundum requiratur, ut fiat secundum regulam seu leges, tamen ipse contractus, ut procedit ex voluntate partium, est, qui inducit obligationem ex justitia naturali et legali, observata lege. Nemo enim dicit quod observans leges in contractu fiat obligatus, et transferat dominium rei commutatae in alium per ipsas leges, sed per contractum observatis legibus, et per proprium consensum, aut quod translatio fiat per voluntatem legislatoris, sed per voluntatem subditi observatis conditionibus praescriptis per legem ; is enim valide transfert rem ipsam, cujus est dominium rei, quod spectat tantum ad privatum, non ad legislatorem aut Rempublicam, nisi ubi commune emolumentum requirit ; translatio etiam per contractura cedit in commodum privatorum hic et nunc.
Deinde, capacitas ad contractum in personis supponitur necessario in ipsis, et quamvis incapacitas reddat contractum irritum, tamen capacitas sola non reddit , validum, neque ex vi ejus commutantur jura personarum, sed ex vi contractus praecise habilitatem ipsam supponentis, Sed per jurisdictionem clavium confertur tantum Praelato capacitas seu potestas, per quam fit capax juris acquirendi, per acceptationem donationis factae, et nihil aliud respective ad jus acquisitum ex contractu, licet supposito contractu habeat potestatem directivam, et coactivam necessariam etiam ex clavibus, non tamen dominativam, quae ei provenit ex donatione tantum, per quam potestatem dominativam et irritat vota, et jura professi transeunt in Religionem, quod et Canones confirmant cap. 1. de statu Monachorum, et alias.
Confirmatur, a matrimonio corporali ad spirituale valet argumentum ; sed in matrimonio corporali jus dominationis acquiritur, et hoc praecise inducitur ex vi contractus ; ergo etiam in spirituali matrimonio Religionis idem provenit, quia utrumque matrimonium fundatur in contractu, contractus autem ex natura sua inducit obligationem justitiae in specie talem, qualis est natura contractus ; sed contractus Religiosi profitentis est donatio sui ipsius in servitutem. Unde Gregorius lib. 4. epistolarum, epistola 44. in fine, ait de servis assumentibus Monachatum, eos arctiori vinculo servitutis ligari, quam fuit illud quod alias sub dominis temporalibus habuerunt: ergo per professionem acquiritur jus servitutis in professum.
Praeterea, sicut superius dictum est, Jure divino matrimonium ratum cedit professioni in Religione juxta sententiam Doctoris. Idem concedunt omnes, quamvis plures admittant tantum esse Juris Ecclesiastici ; tamen intelligunt intervenire traditionem Religiosi per professionem, quae derogat contractui matrimonii rati, ergo per talem traditionem acquiritur jus proprium in professum, quod derogat juri matrimoniali, et sequitur superiorem in Religione tam clavium quam dominationis potestate frui, quam recipit Jure naturali donationis.
Ex his patet responsio ad fundamentum Vasquez. Objicit enim primo, si oriretur talis jurisdictio dominativa ex vi donationis et acceptationis privatorum, posse illum statum mutuo consensu dissolvi, nec dependere a voluntate Summi Pontificis, quod est inconveniens.
Respondetur, quantum ad institutionem Religionis eam esse divinam, et quoad hoc non dependere ab homine illum statum, quantum ad jurisdictionem dominativam etiam eam esse Juris divini, sicut est institutio status ; quantum vero ad perpetuitatem, approbationem hujus aut illius status in particulari per media consentanea consiliis Evangelicis observandis, in quibus perficitur substantialiter status ipse Religionis in genere, et quantum ad legitimationem aut illegitimationem personarum, et quantum ad jurisdictionem clavium pendere a voluntate Pontificis et Ecclesiae, sicut etiam dependet legitimatio aut illegitimatio personarum ab eodem respective ad matrimonium carnale. Ex quibus negatur sequela majoris, quoad primum et secundum illatum, quia ille quasi contractus dependet modo dicto a voluntate Pontificis.
Objicit secundo : Facta divisione regnorum et rerum, non posse aliquem privatum eligere sibi judicem, ut patet cap. Diligenti, etc. de foro competenti, ubi dicitur Ecclesiasticum non posse sibi constituere judicem saecularem; ergo omnis jurisdictio spiritualis oritur a potestate clavium, quae est penes Pontificem et Ecclesiam. Respondetur negando antecedens, quia potestas paterna et arbitraria, et dominativa in servos non derogatur per jus Gentium, et universim omnis illa quae est Juris divini, qualis est dominativa in Religione. Capitulum autem citatum non est ad propositum, quia licet non possit ex consensu particularium jurisdictio clavium convenire alicui, tamen potest ex alio titulo eidem convenire jurisdictio alterius rationis ; sicut potest aliquod jus convenire alicui etiam divina lege aut Jure Gentium, ut est mariti in uxorem et filios domini in servum, non inde sequitur ei convenire potestatem, quae in Principe est et magistratu.
Dices, superflueret jurisdictio clavium, si titulo donationis convenit jus dominativum ex divina institutione superiori in suum Religiosum.
Respondetur, negando sequelam, quia voluntas privata cujusque subordinatur voluntati Principis et legislatoris, quoad ea quae ad communem statum pertinent: et hoc ipsa rerum dispositio congrua exigit, quia - bonum commune praefertur bono privato, et potestas oeconomica aut politica, quae respicit altiorem finem subordinat potestatem privatam, eisque statuit legem: ita etiam contingit in potestate spirituali clavium, quae est primaria in Ecclesia quoad forum externum, ut potestas inferior subordinetur ipsi etiam ex divina institutione, et recipiat legem ab ipsa; utraque enim est divinae institutionis, sed clavium est primaria in Ecclesia, quae subordinat reliquas inferiores, licet sint divinae institutionis. Exempli ratia : Potestas clavium in Sacerdote est divinae institutionis, et data eidem in sua ordinatione, tamen recipit terminum et modum, et exercitium a potestate clavium, ut tantum extendatur, quantum Ecclesia statuit, sive ad personas, sive ad peccata gravia, quae reservantur nunc uni, nunc alteri, juxta dispositionem Ecclesiae. Sic potestas ineundi matrimonii, quae est Juris divini, limitatur ab Ecclesia quoad certas personas, quas facit inhabiles ad hunc contractum, sicut et potestas ingrediendi Religionem, ut dictum est. Unde, sequitur potestatem Pontificiam, quae suprema est, posse statuere terminum potestati, quae convenit superiori Religionis, ex donatione, et quasi contractu, eamque posse limitare prout expedit saluti profitentis et dantis professionem, et communi statui Religionis, et inhabilitare personas ad contractum ipsum ineundum, et inducere alias limitationes et solemnitates, quibus non observatis nihil omnino fieret, et a fortiori limitare donationem et receptionem ad certum modum et tempus, aliasque circumstantias servandas.
Non sunt ergo confundendi tituli, licet alter alteri subordinetur, et inferior reguletur per superiorem, et una potestas ab altera facile discernitur in effectu, nam titulo donationis per votum convenit jurisdictio dominativa, et haec ex divina institutione. Statum namque Religionis et Christus instituit, et opere in suo collegio exercuit ( ut bene probat Pater Ponce, et de hoc alias ex alia occasione tractavimus de paupertate Franciscana, et regulae ejus statu, quod proinde jam tractare omittimus, ) sicut autem status ille communis est Societatis, ita etiam iafert jurisdictionem ex natura rei, quae vel in corpore, vel in uno capite residet ; nequeunt enim diversa membra, sine subordinatione in unum corpus coalescere: hanc autem jurisdictionem ex vi assumptionis ipsius status et incorporationis in ipsum per traditionem sui convenire dicimus ex voto obedientiae et donatione, qua quis arbitrium suum, libertatem et jura transfert in caput mysticum, in quo residet jurisdictio hujus corporis politici, quod sine jurisdictione non potuit institui et sibi propria, qua ab aliis discernitur. Huic jurisdictioni accedit altera superior clavium modo dicto. Unde concluditur, sicut unio membrorum in uno corpore mystico seu politico nequeat haberi sine ordine, et consequenter jurisdictione, ita in corpore Religionis residere jurisdictionem propriam, sicut et leges quae executionem petunt, cum nullus sibi possit dici esse judex. Ad alia P. Vasquez non respondemus hic, brevitatis gratia ; tum quia partim convenit nobiscum in conclusione, partim dissentit, sed in iis quae ad aliam materiam spectant. Et certe argumenta et fundamenta ejus nimium extranea sunt intento probandi votum simplex Societatis constituere veros Religiosos, quia ad hoc nihil facit impugnatio jurisdictionis dominativae aut institutionis Religionis a Christo. Tertium, quod addit, infra tangemus, nempe solemnitatem voti consistere in perpetuitate, quod non est verum.
(e) Alia ratio est, quod vovens solemniter, etc. Hic impugnat tertiam rationem pro sententia praemissa: consistit in eo quod vovens solemniter mittit in possessionem illum cui vovet, verbi gratia, obedientiam ; non ita vovens private, aut voto simplici, sed tantum est promissio. Haec est potior ratio, in qua fundatur prima sententia, nimirum solemnitatem voti Juris divini esse, et consistere in ipsa traditione seu possessione, ut dicit Doctor, qua quis plenum sui dominium tradit Deo mediante Ecclesia acceptante ; non ita fit in voto simplici, quo emisso manet persona adhuc sui juris, quia nulla sequitur traditio aut possessio ejus acceptata, et completur contractus tantum per acceptionem, sicut qui rem suam promisit, non ideo re ipsa, aut dominio spoliatur, sed manet apud promittentem donec sequatur traditio.
Contra hanc rationem urget Doctor, quia omnia intrinseca, sive quoad traditionem, sive quoad promissionem, perinde se habent in uno et in altero, quantum est ex vi voti et Juris divini, cum per voluntatem transferat dominium, per quam Dominus est, et sui Juris, et uniformiter transferat se per simplex et solemne.
Dices deesse acceptationem ex parte Dei.
Contra, sicut supra dictum est, votum simplex acceptatur, et obligat ; unde, sicut ait Doctor infra, contrahens matrimonium animo illud consummandi, peccat mortaliter ; peccat etiam in consummando, et nequit petere debitum, quamvis reddere teneatur, quia nullum jus habet illud petendi. Sed haberet jus, nisi obstaret votum simplex, hoc autem non obstaret, nisi abdicaret dominium sui, et acceptaretur ; ergo completur contractus per votum simplex, quantum ad dationem et acceptationem. Quod autem reddere teneatur debitum, inde est quod per matrimonium, quod fortius ligat, acquisitum sit alteri jus in corpus ejus, cui nequit ipse praejudicare, quamvis sibi ipsi quoad jus, quod ei competere posset per matrimonium, quantum ad exigendum debitum, praejudicant per votum, alias suo jure si suppeteret ipsi, posset sine peccato ullo.
Praeterea, votum solemne ratione solius solemnitatis differt a simplici voto: sed haec solemnitas est tantum Juris Ecclesiastici ; ergo quantum ad naturam voti et traditionis inclusae ex divina lege uniformiter se habent. Probatur minor, cap. Rursus, etc. qui clerici, vel vovent. matrim. ubi Caelestinus III. dicit votum simplex non minus obligare apud Deum, quam votum solemne, etc. Apud Deum, inquit, et non apud Ecclesiam, quae votum solemnizavit. Deinde, Bonifacius VIII. cap. unico, de voto, etc. dicit solemnitatem annexam esse voto Jure Ecclesiastico ; quod et definit Gregorius XIII. in extravaganti, Ascendente Domino, etc. contra Theologos, qui asserebant esse Juris divini, et non Ecclesiastici, nam ex hac ratione potissimum aliqui contendebant vota simplicia Societatis Jesu non constituere Religiosum, et refutat sententiam, quae asserebat sine voto solemni neminem posse esse Religiosum, quia nempe status Religionis nequit consistere sine eo quod ipsi intrinsecum est, divina institutione, qualem dicebant praedicti Theologi esse solemnitatem, qua fit incapax matrimonii aut dominii, et juxta principia D. Thomae consequenter esse indispensabile.
Dices solemnitatem voti in esse caeremoniae esse quidem Juris Ecclesiastici, tamen in esse acceptionis esse Juris divini.
Sic respondet Sotus in hac distinct, q. 2. art. 1. et exponit Bonifacium VIII.
Alii dicunt solemnitatem quidem voti esse Juris divini, tamen requiri ut acceptatio sit valida, ut observetur ordinatio Ecclesiae, quae inhabilitat personas et acceptationem aliter factam.
Contra, hae responsiones non satisfaciunt Decretis. Primo, quia quaesitum fuit a Bonifacio, quod votum debeat dici solemne, et ad dirimendum matrimonium efficax ? quae est quaestio, quam in terminis disputamus: agitur enim de ratione illa seu solemnitate, per quam votum Religionis professae dirimit matrimonium postea contractum.
Respondet Pontifex primo solemnitatem voti ex sola Ecclesiastica constitutione fuisse inventam: ergo loquitur ad scopum quaestionis propositae, de ea scilicet solemnitate, ex qua votum habet dirimere matrimonium, quam dicit inventam ab Ecclesia solum, quae particula est exclusiva solemnitatis Juris divini, quae irritaret matrimonium.
Secundo, loquitur per antithesim, opponens hanc solemnitatem voti ad vinculum matrimonii, quod divino Jure tenet: Matrimonii vero vinculum, inquit, ab ipso Ecclesiae capite, rerum omnium Conditore, ipsum in Paradiso et in statu innocentiae instituente unionem et indissolubilitatem acceperit, etc. Ex mente Pontificis vinculum, quod habet votum solemne, quo dirimat matrimonium postea contractum, est solius Ecclesiae institutionis: vinculum vero matrimonii est divinae institutionis. Tertio subjungit illud votum solum dici solemne, quantum ad post matrimonium dirimendum, quod solemnizatum fuerit per susceptionem sacri Ordinis, aut per professionem expressam vel tacitam factam alicui de Religionibus per Sedem Apostolicam approbatis, etc. In hac clausula nullum discrimen statuit Pontifex inter solemnitatem sacri Ordinis et voti Religionis professae et approbatae. Sed solemnitas voti adjuncta sacro Ordini est institutionis Ecclesiasticae, ut supra in praecedenti distinct. dictum est; ergo etiam solemnitas voti professionis in regula approbata est Juris Ecclesiastici. Perinde etiam Gregorius XIII. alludit ad verba Bonifacii, ejusque decisionem, asserens voti solemnitatem esse solius institutionis Ecclesiasticae, et decernit contra assertores oppositae sententiae, qui impugnabant hac ratione professionem per vota simplicia in Societate post biennium Novitiatus.
Ex his facilis est impugnatio secundae responsionis quae libera est, et contra expressam decisionem Bonifacii, ut patet ex dictis, et Gregorii XIII. contendit Gregorius solemnitatem voti esse Juris Ecclesiastici, ut inde contra impugnatores Societatis ostenderet vota simplicia ab Ecclesia solemnizata constituere statum essentialem Religionis, et tales esse professas Scholares per tria vota simplicia in Societate ; ergo nihil eis deest, quantum ad essentialem statum Religionis, alias non posset Pontifex cum tota Ecclesia solemnizare vota simplicia, ita ut constituerent verum Religiosum, si Jure divino exigatur alia solemnitas ab his diversa, in qua consisteret status Religionis ; sicut tota Ecclesia nequit supplere aliquid, quod essentialiter est requisitum Jure divino ad matrimonium aut Ordinem, si illud desit.
Dices Gregorium acceptasse vota illa simplicia Societatis, et per eam acceptationem fecisse solemnia, quae alias non essent solemnia sine acceptatione Ecclesiae.
Contra, ergo non ex parte voti, aut votarii potest esse differentia Jure divino in voto simplici et solemni, sed tantum ex parte Ecclesiae, in persona Dei acceptantis. Sed Ecclesiae acceptatio sicut est libera, sic etiam potest esse talis, aut alio modo, neque aliter acceptare votarium, aut votum, verbi gratia, potest pro aliquo tempore acceptare vota, et non acceptare ut perpetua, et pro tota vita; vel acceptare sub conditione libera subjecta voluntati ipsius votarii adimplenda: vel acceptare absolute potest et votum et votarium, non inhabilitando ipsum ad matrimonium si contraxerit, aut inhabilitando pro tempore aliquo determinato. Potest etiam acceptare votum castitatis viduae existentis extra Religionem, eam inhabilitando ad matrimonium.
In his ergo casibus accedit Ecclesiae acceptatio ad votum, non tamen erit solemne in sensu adversariorum, quo scilicet reddatur persona incapax matrimonii Jure divino et simpliciter ; ergo non ex quacumque acceptatione Ecclesiae sequitur votum esse solemne Religionis, quamvis illa accederet voto. Contrarium est contra fundamenta adversariorum, quia, ut dicunt, accedente acceptatione hominis loco Dei acceptantis votum, acceptatur a Deo; ergo solemnizatur Jure divino, et completur traditio ipsa, qua votarius transit in jus Dei, et desinit amplius esse sui Juris, aut capax matrimonii. Hoc fundamentum et assertio adversariorum est, quae ex dictis impugnatur.
Quod autem Ecclesia sic acceptare possit vota Religionis libere, et prout vult, ita ut non esset simpliciter et absolute perpetua in omni casu: et eventu, sed sibi liberum esset iis renuntiare, patet primo ratione, quia contractus hic, aut quasi contractus non solum dependet a voluntate voventis et se tradentis, sed etiam dependet a consensu Ecclesiae, quae limitare potest ex parte sua contractura: sicut et votarius etiam, verbi gratia, si vovet tantum castitatem in statu Religionis servandam, et non aliter (loquor de iis, quae Jure divino interveniunt huic contractui dumtaxat, et ad scopum praesentis difficultatis), imo per voluntatem expressam excipere statum saecularem a voto. Potest ergo similiter Ecclesia, cujus arbitrio Deus remisit hanc acceptationem, inducere limitationem contractui, respective ad voti acceptationem : quo casu traditio non tenebit Jure divino, nisi sub illa acceptatione et limitatione inducta.
Probatur idem secundo, vota simplicia Societatis sic acceptat Ecclesia cum limitatione, ut non simpliciter et absolute essent perpetua ex parte Religionis acceptantis, sed constituerentur in arbitrio Praepositi Generalis, et rationabiliter,votarium dimittere, et in casu dimissionis manet non Religiosus, et nulli obligatus, si dimissio sit absoluta, et non reservata voluntati aut arbitrio sequenti, quo posset repeti. Ideoque haec vota dicuntur simplicia, et manent talia ad distinctionem votorum, quae in aliis, et in hac ipsa Religione sunt perpetua absolute, tam ex parte votarii quam Religionis, et quibus manet etiam dimissus ex incorrigibilitate obnoxius extra Religionem.
Sed haec vota Societatis simplicia constituunt vere Religiosum, et quoad omnia substantialia et essentialia Religionis: ergo a primo ad ultimum potest acceptatio Ecclesiae esse talis, ut non sequatur perpetuitas voti simpliciter et absolute sine.
limitatione, et compati cum statu vero Religionis ; consequenter non ex Jure divino reddi votum solemne Religionis, ea solemnitate qua quis professus Religionem maneat perpetuo incapax sui juris aut matrimonii, ac proinde haec solemnitas inducta est Jure Ecclesiastico, et non divino ; alias, ut dixi, si esset Juris divini, sine illa non staret verus et essentialis status Religionis, quod est contrarium Decretis.
Hanc rationem Doctoris confirmant plura citata supra ex sanctis Patribus et Canonibus antiquis, ex quibus constat hanc solemnitatem, quae induxit inhabilitatem ad matrimonium, non fuisse semper conjunctam statui Religionis: jam sufficit ratio praemissa, ut innititur Decretis, quae in hac quaestione in specie emanarunt.
(f) Si potiatur quarta ratio, etc. Haec ratio est Magistri quam alii antiqui Theologi ex eo assumpserunt, ut D. Thomas et alii. Recte eam rejicit Doctor, quia licet ex hoc sequatur scandalum, non est natum inducere impedimentum matrimonii, sicut neque alia peccata, ex quibus scandalum oritur ex fractione voti simplicis et publici notorii. Demus ergo violationem voti solemnis esse gravius etiam Jure divino, non inde deducitur inhabilitas ex eo ratione scandali tantum. Praeterea, scandalum ex genere suo est contra charitatem, sed peccatum contra charitatem non privat aliquem Jure debito, quod alias ex justitia ipsi competit, excepta fama, quae quolibet peccato notorio et gravi laeditur ; ergo ratione scandali non privatur votarius jure matrimonii contrahendi lege divina. Praeterea, non fit injuria Ecclesiae, nisi quatenus offenditur Deus, non stando pactis: quando enim Ecclesia acceptat votum, ut praefati Auctores contendunt, illud acceptat ut fit Deo, cui.se obligat votarius, et non Ecclesiae, sed ut ejus acceptatio substituitur Deo acceptanti per hominem Vicarium. Quod si alias Ecclesiae fiat haec injuria immediate violandi ejus Jura propria, sequitur intentum, nempe Ecclesiastico Jure reddi personam inhabilem, quia Ecclesiae quis obligatur inquantum Jura ejus propria violat; ratione, inquam, injuriae. Sed si primo modo tantum fiat injuria Ecclesiae, quia fit Deo, non stando promissis et pactis, similis injuria fit Deo etiam ex violatione voti simplicis, quod secundum ipso includit promissionem, et secundum nos etiam includit traditionem, quantum est ex parte voventis et Dei acceptantis, vovete et reddite Deo, etc. in quo Deus suam acceptationem expressit, quamvis non fiat illa traditio cui adhaeret inhabilitas personae ad matrimonium simpliciter, quae est ex statuto Ecclesiae ; sequitur tamen inhabilitas ex parte sui ad matrimonium, quantum ad jus petendi debiti cui renuntiavit per votum. Unde non recte dicunt quidam moderni Ecclesiam non habere potestatem coactivam,qua compellere possit judicialiter votarios ad voti judicialiter votarios ad voti simplicis observationem, quod omnino falsum esse infra probabitur, sig. Et si quaeras, etc.
(g) Consimiliter si de peccato agitur, etc, Haec est alia impugnatio, quae patet ex dictis. Primo dicit peccare mortaliter votarium si post votum simplex contrahat matrimonium, animo illud consummandi: quid vero dicendum sit in casu quo contrahat animo ingrediendi Religionem, superius explicuimus, dist. 31. quaest, unic. Quae sequuntur, patent ex dictis ibid.
(h) Ratio igitur ad hoc poni potest, etc. Docet solemnitatem voti Jure tantum Ecclesiastico fuisse inductam, quo personae votariorum factae sunt ab Ecclesia inhabiles ad matrimonium. Haec conclusio Doctoris patet ex Decretis citatis: quam etiam tuetur Richardus in hac distinct. artic. 1. quaest. 2. in solut. ad 3. Henricus quodlib. 5. q. 38. et omnes Scholae nostrae discipuli in hac distinct. et Paludanus quaest. 4. art. 4. et conclus. 11. Supplementum Gabrielis q. unic. art. 3. Pighius controvers. 15. Gerson in regul. moralibus, 1. part. post dub. 3. conclus. 4. et alii tam Theologi quam Canonistae, quos videre licet apud Sancliez lib. 7. de matrimonio, disput. 36. et optime noster Medina loco citato. Pater Basilius Legionensis de impedimentis, de impedimento voti, qui confirmant hanc conclusionem ex Canonibus antiquis et Patribus, Augustino, Hieronymo, Cypriano, Gregorio, probantes hanc solemnitatem non fuisse semper et ubique annexam voto Religionis, quod perinde etiam Vasquez loco citato exhibet, ad quos brevitatis causa remitto Lectorem, quia praedicti Canones, aut plures eorum diversam interpretationem patiuntur, quam longum esset prosequi aut examinare ; an de voto continentiae solo, an etiam de voto Religionis sint intelligendi ; vel de voto solemni aut simplici, et an votum quod nunc simplex diximus continentiae, fuerit alias, juxta diversam consuetudinem Ecclesiarum solemnizatum, sicut et Subdiaconatus relatus est inter sacros Ordines per adjunctionem continentiae, et solemnizatus hoc modo juxta diversos Canones et consuetudinem Ecclesiarum. Ex Canonibus enim particularium Ecclesiarum et Conciliorum Provincialium, non licet inferre consuetudinem universalem Ecclesiae quoad statuta morum et ritus, nisi supposita acceptatione earum, vel quando in idem concurrunt, sine discrepantia in ritibus et moribus. Mihi etiam dubium est, si omnes Canones qui indicunt continentiam, intelligendi sint de continentia regulari mulierum, quod in proprium locum nunc examinandum relinquo, sufficiant Decreta citata, de quibus nequit esse dubium. Fundamenta etiam oppositae sententiae potiora sunt examinata in littera. Ad reliqua respondebimus hic.
Objiciunt capitulum, Si quis sacro, etc. 27. quaest, 1. quod est Concilii Triburiensis, juxta Decreta Gelasii et Concilii Chalcedonensis . In hoc autem Decreto habetur : Verbo Domini, et Canonica auctoritate, in hac sancta Synodo praecipimus, ut omnino separentur, etc. separatio autem indicat nullitatem matrimonii ; ergo verbo Domini, est nullum matrimonium ejus, qui emisit votum in Religione.
Respondent quidam hanc separationem non indicare semper nullitatem contractus in Canonibus antiquis, sed quia ab examine hujus difficultatis nos jam retraximus.
Respondetur hanc separationem verbo Domini, faciendam intelligi quoad communionem et caetum aliorum, non vero quoad ipsum contractum, ut patet ex cap. Viduas, etc. quod est Gregorii in epistola ad Bonifacium, ubi loquens de viduis transgredientibus votum professionis : A nobis, inquit, et ab omnibus fidelibus, a liminibus Ecclesiae, a caetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae, et carceribus tradendae, qualiter juxta Apostolum tradentes hujusmodi hominem Satanae, ut spiritus ejus salvus sit in die Domini; de talibus enim et Dominus per Moysen loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri, etc. hoc ergo est verbum Domini, ad quod alludit Canon praefatus, quo jubentur a Domino separandi mali de medio fidelium.
Objiciunt secundo, Tridentinum sess. 24. can. 4. Si quis dixerit clericos in sacris Ordinibus constitutos, vel regulares castitatem solemniter professos, posse matrimonium contrahere, conlractumque validum esse, non obstante lege Ecclesiastica et voto, anathema sit, etc. ubi videtur lex Ecclesiastica referri ad sacros Canones, votum autem ad professionem: ergo ex vi voti matrimonium esse nullum, quia diversa impedimenta inducunt.
Respondetur admittendo, ut supra diximus de impedimento Ordinis, esse haec diversa impedimenta, et extra controversiam esse inter Theologos, votum solemne in Religione: ea solemnitate, quae nunc est in usu in Ecclesia, maxime post Innocentium II. dirimere matrimonium. Sed neque ex intento Concilii quidpiam sequitur ad propositum contra conclusionem : An scilicet votum solemne sit divino an humano Jure, neque haec quaestio faciebat ad intentum ejus contra haereticos modernos, quos damnat. Per particulam ergo illam votum, intelligit votum solemne de quo superius egit, prout nunc est in usu, et licet eadem sit inhabilitas inducta ab Ecclesia utrobique, quia tamen intuitu Ordinis annexa est Ordini continentia, non Jure divino, sed mere Ecclesiastico, ideo dicit impedimentum Ordinis esse legis Ecclesiasticae, non ita tamen se habet continentia respectu votarii, quia Jure divino est annexa voto, licet non inhabilitet ad contractum, nisi accedat constitutio Ecclesiastica.
Doctor in praesenti littera dat congruam rationem, cur vovens publice Religionem, aut eam professus fuerit illegitimatus ab Ecclesia, non autem vovens private, quia nempe prior constituens seipsum in statu Religionis, qui nunc revocatus est ad eos, qui in communi vivunt, sub certa regula approbata ab Ecclesia (ad hunc enim statum alludit Doctor) constituit etiam seipsum in potestate Ecclesiae, et dispositione, quoad oppositum contractus matrimonialis, ideo Ecclesia eum rationabiliter illegitima vit ad matrimonium ; sicut enim non cogit ad Religionem aut sacrum Ordinem, tamen recte statuere potest circa accedentes ex propria voluntate. Accedit major ratio in voto, quia est expressa fides data Deo de continentia sub directione et dispositione, seu jurisdictione aliorum, et potissimum Ecclesiae: in sacro autem Ordine non intervenit expressus contractus, sed tacitus.
Per oppositum hujus, qui vovet private continentiam, non sic se tradit Ecclesiae, sicut professus Religionem, sed Deo se committit, quem judicio divino committit Ecclesia, sicut et Paulus egit de viduis, qui priorem fidem violant, et damnationem habent.
(i) Et si quaeras quare non illegitimavit eum, etc. Scilicet voventem private, et voto simplici cum peccet mortaliter violando votum ?
Respondet non omnia mala punit Ecclesia, neque expediebat haec illegitimatio ob pericula multorum, et majus damnum quod sequeretur ex opposito, ut pa tet cap. Veniens, qui clerici, vel voventes, etc. ex his colligi Doctorem in priori paragrapho, quando dicit Ecclesiam non recipere potestatem in votarium ratione voti privati, non negare ipsam absolute habere potestatem in illum coactivam, sed loqui cum limitatione, scilicet non habere potestatem in eum, sicut in professum ex propria traditione sub Ecclesiae potestate, qualis est professi, licet alias habeat potestatem coactivam, si vellet ea uti.
Aliqui moderni, qui defendunt solemnitatem voti Religionis esse Juris divini, et non Ecclesiastici tantum, dicunt Ecclesiam non acquirere jus ratione voti simplicis in votarium ; neque posse eum convenire via judiciali, sed tantum via fraternae correctionis. Haec sententia inquantum negat posse Ecclesiam habere jus conveniendi simplicem votarium, via judiciali non est admittenda, neque vera aut conformis Canonibus ; tum quia votum simplex est fides data Deo, et quasi contractus. Si ergo Ecclesia habet potestatem coactivam, qua contractum aut quasi contractum factum homini bonae fidei, et sponsionis servari debere compellat verbi gratia, sponsalia de futuro matrimonio, quae includunt tantum promissionem inter sponsos, a fortiori habet potestatem compellendi in judicio obligatum voto simplici. Primum autem patet ex titulo de sponsalibus ; patet etiam ex titulo de voto et voti redemptione, in pluribus capitulis, ubi agitur de voto peregrinationis in terram Sanctam. Item, patet ex Innocentii Papae Decretis, cap. 20. in Codice Cano- . num, et ex epistola 2. ad Victricium, cujus verba etiam citat Gregorius ad Bonifacium, et habentur cap. Viduas, et cap. Hae vero, 27. quaest. 1 . Hae vero, quae nedum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, si nupserint aliquanto tempore, his agenda paenitentia est, quia sponsio earum a domino tenebatur;si enim inter homines solent bonae fidei contractus milia ratione dissolvi, quanto magis illa pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit, etc. Quibus verbis videtur loqui de voto simplici in virginibus non velatis, quia de velatis aliter loquitur cap. 12. in eadem epistola, et cap. 10. Canonum, quibus nubentibus negat dandam esse paenitentiam, donec is cui se conjunxerant, a mundo recesserit, etc. et habetur cap. Quae Christo, etc. ex differentia ergo paenae colligitur differentia status inter virgines velatas et non velatas ; de his enim dicit, quod spiritualiter nubunt Christo, et vocat adulteras, sicut et illas, quae vivente adhuc marito alteri nubunt ; de prioribus autem dicit non eas nuptas, sed sponsionem earum a domino teneri, et adducit aliud diversum exemplum a matrimonio, nempe contractus bonae fidei, quod tenet, cui accommodat sponsionem non velatarum, et non matrimonio.
Praeterea, id ipsum docent leges civiles, ut patet de pollicitationibus ; et patet exemplo Vestalium, quarum paena gravis erat. Deinde, transgressionem publicam divinae legis spectat ad Ecclesiam coercere, qualis est fractio voti simplicis et notorii. Accedit tandem vota simplicia Societatis Jesu fuisse sic solemnizata ab Ecclesia, quae etiam perinde vota simplicia privati extra Religionem posset eodem modo solemnizare sine ulla injuria, supposita traditione sui per votum ; et de facto reservat semper dispensationem voti Religionis ingrediendae Summo Pontifici, etiam data facultate in Jubilaeis, quoad alia simplicia, exceptis paucis, quae est aliqua paena.
Sequitur praeterea ex dictis non recte Vasquem constituisse loco supra citato, solemnitatem voti Religionis in perpetuitate, quamvis hoc verum esset, si perpetuitatem intelligeret ex constitutione Ecclesiastica, qua inhabilitantur votarii ad matrimonium absolute ; sed aliter determinat ipse votum simplex non esse perpetuum ex natura sua, et animo voventis, sed conditionale. Votum autem Religionis solemne est perpetum, quia absolutum ex natura voti, et animo voventis. Hoc non subsistit, quia votum simplex est absolutum, et non conditionatum semper, ut supponunt Canones, et ideo votum simplex castitatis statuit impedimentum perpetuum matrimonio, licet non illud dirimit, et votum simile post matrimonium ex communi consensu conjugatorum factum inducit impedimentum petendi debiti, sicut etiam emissum ante matrimonium eumdem effectum habet. Obligat etiam de praesenti, quod est contra naturam voti conditionali obligare, non purificata conditione, quod si intelligat esse conditionatum donec Ecclesia illud relaxet, hoc nihil est, quia etiam Ecclesia, ut communius jam docetur in scholis, seu Summus Pontifex potest etiam votum solemne Religionis relaxare per dispensationem aut commutationem in aliquod aequivalens.
(k) Ad argumenta patet, etc. Responsio petenda est ex dictis. Quod si quis objiciat praeterea votum Religionis ex Doctore supra dirimere divino matrimonium ratum; ergo etiam irritat contractum superveniens, quia est fortius ligans.
Respondetur, licet haec objectio videatur satis plausibilis, supposita Doctoris sententia, (nam in sententia aliorum, qui dicunt irritare Jure tantum Ecclesiastico, non habet difficultatem): respondetur, inquam, de lege ordinaria vinculum matrimonii fortius ligare ex divina institutione, quam voti, ut in corpore, et alias saepe docet Doctor in praemissis, et specialiter distinct. 31. quaest, unic. ubi asserit divina dispensatione solvi vinculum matrimonii rati per votum Religionis.
Dico ergo per dispensationem specialem in favorem Religionis solvi matrimonium ratum ante initum, quae dispensatio non extenditur ad matrimonium subsequens votum, quia dispensatio et privilegium recipiunt interpretationem siricii Juris contra jus ordinarium: neque sunt trahenda aut extendenda ultra casum particularem in quo versantur, quod perinde currit, sive sit favor contra legem divinam ordinariam, sive contra legem positivam humanam ; sufficit enim ad privilegium, ut non sit omnino inutile, quod habeat effectum in proprio casu. Jure divino ordinario, ut dixi, vinculum matrimonii est fortius ligans, et dispensatio seu privilegium concessum extenditur tantum ad matrimonium antecedens, non ad subsequens votum, ideo dirimit illudi non autem hoc, quia in favorem delinquentis contra votum non debuit extendi favor aut privilegium, quod concessum est in favorem proficientis et aspirantis ad statum perfectiorem. Argumentum ergo propositum haberet vim contra Doctorem, si assereret Jure ordinario divino, et ex propria lege, seu institutione votum professi in Religione habere illam vim annexam; non vero currit in casu dispensationis tantum, quae est favor in profectum, cui et ipse renuntiat, dum statui et perfectioni renuntiat per subsequens matrimonium. Dices hoc gratis dici. Respondetur ex dictis utrumque nos a posteriori colligere ex praxi Ecclesiae et interpretatione, quia, ut suo loco dictum est, dist, illa 31. quaest, unic. vinculum matrimonii etiam rati est insolubile Jure divino, nisi per ingressum Religionis ; ex hac autem quaestione inhabilitatem professi ad matrimonium esse Juris humani et Ecclesiastici probatum est. Et S. Paulus, approbat matrimonium viduarum, quae continentiam ante voverunt, licet asserat eas damnationem habere, quia priorem fidem irritam fecerunt, et Bonifacius VIII. cap unico, de... dicit vinculum matrimonii esse insolubile Jure divino ; solemnitatem autem voti inventam esse a constitutione Ecclesiae. Hinc ergo colligimus dispensationem factam matrimonii rati in favorem intrantis Religionem, non extendi Jure divino ad matrimonium subsequens votum professionis, sed Jure tantum Ecclesiastico esse invalidum, non directe annullando contractum, sed inhabilitando personam ad contractum, sicut in aliis casibus facit Ecclesia, et facere potest, ut infra dist. 42. dicetur.