In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum disparitas cultus impediat matrimonium ?
D. Thom. in addit. q. 59. art. 1. et hic q. 1. art. 1. D. Bonavent. art. 1. q. 1. Richard. art. 1. q. 1. Gabr. quaest, unic. Solos q. unio. art. 2. Sauchitis lib. 7. de matrim. disp. 71. Valent 4. tom. d. 10. q. 5. p. 3. Lud. Lop. 2. part. instructi cap. 53. Summistae, v. Impedimentum, de dispari cultu.
Circa (a) istam trigesimam nonam distinctionem quaero, utrum dispar cultus impediat matrimonium? Quod non, Genes. 41. Joseph accepit Aseneth filiam Putipharis, cum tamen ipse esset fidelis, et ipsa infidelis.
Praeterea, Exod. 2. Moyses accepit filiam Jethro infidelis. Quod probatur ex hoc, quia cum vellent redire in Aegyptum, Moyses circumcidit filium suum; unde ipsa ait, sponsus sanguinis tu mihi es
Praeterea, Esther 2. habetur, quomodo Esther nupsit Assuero, qui non fuit Judaeus, sed Gentilis.
Praeterea, 4. Regum c. 11. Salomon accepit filiam Pharaonis, Moabitidas, Ammonitidas, Idumaeas, Sidonias et Hethaeas.
Praeterea, 1. ad Corinth. 7. Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum eo, non dimittat eam; igitur dispar cultus non dirimit matrimonium jam contractum: nec per se repugnat matrimonio, quia tunc consilium Apostoli, quod frater stet cum infideli, esset consilium de fornicatione.
Contra, Esdrae lib. 1. c. 9. et 10. ubi separatio fiebat conjugum alienigenarum. Praeterea, 2. ad Corinth. 6. Nolite jugum ducere cum infidelibus; quae enim participatio lucis ad tenebras, aut quae pars fidelis cum infideli ? Praeterea, 28. quaest. 1. Sic non nisi ejusdem Religionis et fidei maneant copulata conjugia. Et ibid. cap. Cave, non nisi baptizata sumatur in conjugium, quia Baptismus est primum Sacramentum.