IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Richardi dicentis inter infideles non posse esse matrimonium, quia carent bono fidei, cum sint infideles, et bono prolis, cum educanda sit in infidelitate, et bono Sacramenti, quia carent primo Sacramento, rejicit Doct. quia fidelitas conjugi servari potest sine fide divina, et proles educari potest secundum rationem naturalem, nec ratio Sacramenti est essentialis matrimonio, quia non fuisset in statu innocentiae. Movet et solvit duo bona dubia ; et quoad primum,
innuit si infideles non habuissent consuetudinem (forte acceperunt a progenitoribus fidelibus) matrimonia ineundi, quod multi eorum ea non observarent, quia, ut dictum est, d. 26. non est de stricto Jure naturae, ut ibi explicui ; et ideo multae nationes polygamiam et repudium admiserunt.
Hic (b) sunt duo videnda : Primum, quomodo infideles possunt contrahere vel habere conjugium, et quomodo fidelis cum infideli. De primo, dicitur quod non, quia ibi non potest esse bonum fidei ex parte ejus, quia non est fidelis Deo ; igitur nec proximo. Secundo, quia ex parte ejus non est bonum prolis, quia quantum in ipso est, educaret prolem in ritu suo, et ita non religiose. Tertio, quia ibi non est bonum Sacramenti, quia infidelis ex quo non habet primum Sacramentum, non est capax aliorum, ut probatur Extra de Presbytero non baptizato, cap. 1. . Haec (c) non movent. Primum non, quia fides, id est, fidelitas, servari potest sine fide, qua creditur in Deum, et hanc servant infideles fidelibus in contractibus, et e converso, et habetur per Augustinum in epistola ad Publicolam. Non enim sequitur, non vult servare fidem istam ad Deum, a qua dicuntur Christiani fideles; ergo non vult servare fidem, id est, fidelitatem proximo ; tum quia non sequitur, non vult servare perfectius ; igitur nec minus perfectum; tum etiam quia non potest attingere per rationem naturalem ad observantiam hujus fidei, sicut illius.
Secunda ratio non movet, quia vult educare prolem, quantum potest per rationem naturalem noscere ipsam esse educandam ; igitur non potes plus habere, nisi quod non est ibi perfectum bonum prolis, scilicet quod educetur ad cultum Dei : nec mirum, quia educator non novit ipsam sic esse educandam.
Tertia etiam ratio non movet, quia omnibus contractibus matrimonii praecedentibus legem Evangelicam non fuit annexum Sacramentum proprie dictum ; nec fuisset annexum contractui in statu innocentiae, si semper in illo mansisset, sicut dictum est supra dist. 26. nec tamen tunc defecisset aliquid de perfectione pertinente ad contractum matrimonii.
Sed (d) duo alia sunt, quae faciunt difficultatem : Unum, quomodo infidelis potest dare corpus suum alteri,cum non faciat hoc, innitens approbationi legis divinae, quia illam ignorat, et sine illa non potest simpliciter dare, vel saltem non potest licite dare, nisi in virtute approbationis domini superioris.
Secundum est, quia cum matrimonium essentialiter includat indissolubilitatem, quomodo infidelis contrahit matrimonium, cum illud sit dissolubile, si postea alter conjugum convertatur ad fidem sine altero ; potest enim tunc discedere. Et istam rationem ponit Magister in littera, dicens matrimonium illud non esse ratum, licet legitimum.
Sed (e) ad primum istorum potest dici, quod Deus post lapsum generaliter licentiavit omnes ad talem commutationem, non tantum propter primum finem, scilicet propter officium, sed etiam propter secundum, scilicet in remedium ; et tunc utentes commutatione ista, licet nesciant se licentiatos, quia ignorant legem Dei, non tamen peccant. Sicut in aliis licentiis, licet quis nesciat se licentiatum, dum tamen non sciat illud quod agit esse illicitum, non peccat. Probabile enim est, quod a principio ex virtute illius licentiae divinae, vel praecepti inolevit usus contrahendi matrimonium, etiam apud infideles, quia a Patribus suis secundum quamdam consuetudinem derivatam hoc acceperunt.
Et licet primi infideles nollent sequi patres in fide, quae est ad Deum, tamen in isto imitati sunt eos: nec mirum, quia hoc est de lege naturae secundario, ut dictum est supra, et ideo valde consonum mentibus singulorum. Esto etiam, quod nullo modo licite transtulissent: transtulerunt tamen ex quo Dominus superior omnibus concessit transferre, non tantum fidelibus, sed etiam infidelibus: igitur ex parte domini superioris erat forte translatio illa licita, et ad minus aliqua, et ex parte contrahentium, firma et justa, licet non completa, tamen non injusta, si servabant conditiones, quas servandas dictabat ratio naturalis.
Ad (f) secundum, rata erant, nisi superveniret aliquod fortius vinculum, cum quo non posset stare istud, cujusmodi est obligatio nova ad Deum, per fidei susceptionem, quando alter conjux nollet commorari absque impedimento illius fidei, ad quam magis tenetur quam ad vinculum conjugale. Est igitur ratum stantibus eisdem conditionibus extremorum, sed non ratum pro tunc, pro quando fortius vinculum superveniret, cui observantia istius vinculi repugnaret.