IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic sunt duo videnda, etc. In hoc articulo rejicit primum sententiam Richardi,et resolvit duo dubia, quae movet in corpore. Sententia autem Richardi in hac distinct. artic. 1. q. 3. est matrimonium infidelium excusare a culpa concubitum eorum, non tamen in eo inveniri bonum matrimonii complete, quia in eo non est bonum fidei, neque educatio prolis, aut bonum, neque Sacramentum, quia nec est in ipsis fides ad Deum, neque educatio prolis ad cultum divinum, neque bonum Sacramenti, nisi secundum quid. Sanctus etiam Thomas in hac distinct. quaest, unic. artic. 2. asserit matrimonium infidelium, quod tendit tantum ad perfectionem naturalem, esse matrimonium materialiter sumptum et imperfectum, ut comparatur ad matrimonium fidelium quod attingit finem gratiae.
Doctor autem in proposito tenet conclusionem, quae deduci potest ex his rationibus, quas affert Richardus et ipse ex Richardo magis impugnat, quam intentum Richardi: in infidelibus enim non inveniuntur illa bona fidei ad Deum, Sacramenti proprie dicti, aut Religiosae educationis ipsius prolis. Caeterum, quia destructo bono matrimonii, ad quod ordinatur ejus institutio, destruitur et ipsum matrimonium, ut supra visum est, videtur Doctor inde rejicere magis argumenta Richardi, quam sententiam: quinimo et ipsam ejus sententiam rejicit inquantum ad completum matrimonium requirat bonum fidei in ordine ad Deum, Sacramenti proprie dicti, et educationis Religiosae filiorum: nihil enim excusat copulam conjugum a peccato, nisi matrimonium, ut fundatur in contractu, juxta primam ejus institutionem. Si ergo secundum Richardum excuset matrimonium infidelium copulam, ne sit fornicaria, et ex natura contractus seu matrimonii, et non per accidens ex ignorantia, sequitur quod matrimonium infidelium sit verum matrimonium, juxta primam ejus institutionem in officium naturae, et secundariam post lapsum in remedium concupiscentiae, quamvis in eo non reperiantur illa tria bona, quae inveniuntur in matrimonio Christiano.
Secundo, in haereticis non invenitur fides ad Deum, neque educatio prolis in eadem fide, quae radix est et fundamentum salutis; in matrimonio catechumenorum non invenitur bonum Sacramenti proprie dicti ; utrumque tamen est matrimonium, haereticorum quidem ratum et insolubile, ratione Baptismatis suscepti, sicut et eorum qui Baptismo deficiunt ad Iudaismum aut infidelitatem. Matrimonium catechumenorum est matrimonium verum, sicut et infidelium, licet non sit ratum, ut habetur cap. Quanto, etc. de divortiis, ubi dicitur matrimonium inter infideles esse verum, licet non ratum, nisi inter Christianos baptizatos.
(c) Haec non movent, etc. Rejicit rationes Richardi, easque solvit: et solutio patet ex dictis, et ex littera, quae plana est, et iis quae supra tractavimus de bonis matrimonii, et an possit esse matrimonium inter impotentes dist. 34. q. unio.
Respondet ad primam rationem desumptam ex bono fidei, intelligi fidelitatem servandam conjugi, quoad praeceptum affirmativum et negativum, prout superius explicuit, et hic etiam patet ex Augustino epistola ad Publicolam, patet etiam ex natura contractus, quia fides intelligitur, qua conjux tenetur alteri conjugi secundum naturam contractus, et per justitiam commutativam corporum ; nulla autem ex hoc contractu resultat obligatio specialis fidei divinae: ergo salva fidelitate salvatur fides, quae per contractum et commutationem spectat ad matrimonium.
Ad secundam responsionem de bono prolis, respondet esse in hoc matrimonio bonum prolis secundum dictamen naturalis rationis, vel esse posse, quod sufficit: nam bonum prolis secundum naturam, est illud quod intrinsecum est contractui, unde conditio huic repugnans, nempe propagationi, repugnat etiam contractui. Bonum autem educationis est finis extrinsecus contractus, et obligat in debito tantum ; sive enim in eventu sequatur bona vel mala educatio, aut contemptus ejus, ut si proles exponatur, non tollit vinculum matrimonii, licet sit peccatum ; debitum enim praecepti transgressum non annullat contractum, quia non est contra substantiam ejus illa transgressio, neque ipsum praeceptum obligat ignorantem simpliciter et invincibiliter: obligat enim secundum naturam et modum cognitionis seu regulae.
Respondet ad tertiam rationem, bonum Sacramenti non esse conjunctum matrimonio ex prima institutione: sed, ut alias dist. 26. dixit, concomitanter se habet. Ex defectu ergo ejus non tollitur matrimonium, juxta primam institutionem, aut secundariam, ut est in officium scilicet et remedium, licet, ut habetur cap. Quanto, etc. praeallegato, insolubilitas vinculi non sit rata, nisi in fidelibus, id est, omnino, et quolibet casu, quia excipitur casus conversionis ad fidem alterius conjugis, ut mox dicetur.
(d) Sed duo alia sunt quae, etc. Movet duo dubia: Primum est quomodo inter infideles possit celebrari contractus, qui ex ignorantia non innititur voluntati aut legi divinae approbanti, ut procedit ex tali ignorantia contrahentium, vel quomodo saltem possit esse licitus, nisi in virtute approbationis domini superioris. Secundum dubium est, quomodo teneat matrimonium, cum sit solubile, altero converso ad fidem, et altero indurato in Sua infidelitate.
(e) Sed ad primum istorum potest dici, etc. Respondet Deum per legem universalem indulsisse omnibus matrimonium, non solum ad officium naturae, ut fuit institutum in statu innocentiae, sed etiam in remedium concupiscentiae post lapsum, et sic licentiavit et habilitavit omnes ad contractum, licet infideles lapsi ignorarent in specie illam Dei legem, sicut et ipsum, quando se converterunt ad idola et multitudinem deorum ; utentes ergo hoc contractu, licet nescirent legem Dei in particulari, non peccabant, sicut in aliis contractibus, qui lege firmantur superioris, modo contrahentes sint habiles, et servent in re ipsa ea quae spectant ad substantiam contractus a lege, licet ipsam legem nesciant, contractus erit validus, quia lex intendit servari solemnitates et formam praescriptam, non vero scientiam sui quae praesumitur in singulis supposita promulgatione sufficienti ; non peccant inquam, contrahentes observatis requisitis, modo existiment licitum esse contractum. Dicit praeterea usum matrimonii in Gentibus derivatum esse primum a lege divina, mox per consuetudinem et traditionem inolevisse, et retentum esse, deficiente fide in Deum, quia contractus est de lege secundaria naturae, ad quam inclinat, tam ipsa natura quam ejus dictamen. Et hoc confirmant sententiae Philosophorum Gentilium, quia matrimonium referebant in leges Societatis, propagationis, et inclinationem naturae. De hac cognitione traditiva diximus supra de regula paenitentiae, et cognoscendi peccatum lumine naturae dist. 14.
Dicit secundo : Esto quod nullo modo licite transtulissent, de facto tamen illo transtulisse, et ex quo dominus superior habilitavit omnes ad contractum ex parte ejus, erat forte illa translatio licita, et ad minus aliqua, et ex parte contrahentium firma et justa, etc. Haec littera est aliquantum obscura, nam si nullo modo licita, quomodo potest esse licita ex parte domini superioris ipsa translatio, aut justa et firma ex parte contrahentium ? Sed facilis est ejus sensus, nam superius dixit infideles habuisse notitiam contractus veri et legitimi per traditionem, et licet non sciebant legem Dei, ex qua contractus ille firmabatur et institutus fuit, tamen sciebant contractum valere ex usu et traditione, quod sufficiebat, quando reliqua servabantur ad valorem necessaria, ac proinde habuerunt regulam, ex qua judicarem positive contractum fuisse licitum. Hic autem, quando dicit, etiamsi nescirent contractum esse ullo modo licitum, intelligit etiamsi non haberent regulam extrinsecam cognitam, per quam scirent approbari contractum, eo tamen ipso quo judicabant non esse illicitum, licet non scirent ullo modo esse licitum,id est ,lege aliqua superiori approbatum, licite contrahebant supposita potestate facta a Deo contrahendi, quam ipsi non cognoscebant ex hypothesi ignorantiae (quam tamen non admittit Doctor, sed haec dicit ad confirmationem superioris responsionis a loco a majori ad minus) licet etiam non cognoscerent esse illicitum aut prohibitum, tenebat translatio in virtute legis superioris, et sic fuit rata ut subjecta legi Dei.
Fuit etiam stabilis et justa, ex voluntate contrahentium, licet non completa, inquit, tamen non injusta fuit, si caetera servabant, quae cognoscebant esse de aequitate justitiae commutativae in contractu. Dicit non fuisse completam, quia ut supra d. 33. quaest. 3. docet legem divinam instituentem hunc contractum spectare ad complementum justitiae in ipso servandae quae alioquin, ut spectatur aequalitas medii in commutatione ipsa, ut procedit a mutuo consensu contrahentium, et secundum dictamen naturae, est justa , quamvis in ignorantibus legem positivam Dei, quae dat formam et stabilitatem contractui, non fuit completa hoc modo, ut procedit contractus a voluntate contrahentium per regulam generalem justitiae commutativae cum ignorantia absoluta legis divinae, quia caeteri contractus ex consensu partium dissolvuntur, licet, alias ex forma ipsius contractus erant perpetui, et ex voluntate contrahentium, nisi lex superior aliud disposuerit.
Caeterum haec ignorantia non tollit, quin contractus teneret etiam ex vi legis superioris, et esset ratus, quae lex ut afficit contractum, supplet ignorantiam contrahentium . Unde si contraherent ad tempus tantum matrimonium, aut si mulier contraheret cum pluribus simul ex ignorantia legis, non validat contractum, licet contrahentes in tali ignorantia, si dari posset, invincibili, non peccarent. Hinc adducit Doctor illam exceptionem, qua dicit aliqua fuisse valida, nempe illa matrimonia, quae servabant in reipsa omnia praescripta a lege divina; dubium enim non est inter Gentiles plurima matrimonia fieri irrita, quia fiunt contra illam legem.
Sed petes cur non dicat Doctor haec matrimonia servatis reliquis esse absolute valida, sed forte esse valida.
Respondetur recte eum dubitare, non quod matrimonia servatis omnibus requisitis non sint valida, sed dubitat an matrimonia talia cum omni ignorantia legis divinae in seipsa, aut per traditionem aliquam, facta possint servare omnia requisita ad substantiam contractus, et debitum consensum cum omni ignorantia regulae, per quam ille consensus deberet regulari, et ex qua deberet concipi in specie. Hinc dicit forte aliqua fore valida ; consensus enim ut teneat, debet esse liber, et secundum aliquam regulam, quae dictat omnia per se requisita ad ipsum contractum, alias non erit consensus idoneus inducens obligationem in specie. Unde supposita ignorantia legis divinae, quae dat formam et stabilitatem contractui, regulatur tantum contractus per lumen naturale, et regulas communes justitiae commutativae, et tenebit tantum juxta naturam praesentis consensus, cui si subsit dolus aut deceptio notabilis etiam in qualitate, aut si retractetur ex communi partium consensu, erit nullus ex communibus regulis justitiae, quia sortitur legem et insolubilitatem ex natura consensus ut regulati per tales regulas, suspenso consensu ex intentione contrahentis ad eas conditiones, quae etsi Jure divino non vident contractum, tamen ut refertur ad intentionem contrahentis non consentientis aliter, quam servata illa conditione, non tenebit.
Dices legem divinam excludere ejusmodi conditiones ; ergo iis appositis non vitiatur
Respondetur legem divinam excludere ejusmodi conditiones aliquas ; exigere tamen consensum absolutum in ipsum contractum. Unde, dum consensus inhaeret conditioni, nequit dici absolutus, sedconditionatus, et suspenditur donec conditio purificetur, qua subtracta, ex natura consensus fit nullus. Possunt etiam matrimonia iniri ex tali ignorantia cura conditionibus irritantibus Jure ipso divino contractum ut si sint contra substantiam aut finem ejus, vel inter personas Jure divino inhabiles ad contractum, ut inter impotentes, et ejusmodi. Illa ergo exceptio Doctoris excludit ejusmodi contractus, qui ex defectu consensus necessarii inter infideles esse possunt ob ignorantiam, vel quia apponere possunt conditiones contra substantiam contractus ; vel quia ipsi sunt inhabiles ad contractum Jure divino, et ideo addit necessario deberi servari, ut contractus esset ratus.
(f) Ad secundum, rata erant nisi superveniret aliquod, etc. Respondet ad secundum dubium propositum ; dicit primo matrimonia inter infideles fuisse rata, id est, insolubilia servatis servandis, et perseverando in illo statu. Non intelligit fuisse rata eo modo quo cap. Quanto, etc. de divortiis, dicuntur matrimonia fidelium esse rata, ad distinctionem matrimonii infidelium, et intendit de matrimonio consummato, sed intelligit rata ex vi legis superioris, qua indissolubilitas matrimonii ex prima institutione constat Paulus etiam permittit conjugem fidelem permanere cum infideli, 1. ad Corinth. 1. quod nullo modo permitteret nisi matrimonium constaret. Patet ex cap. 19. Matthaei, et ex alias dictis supra de vinculo matrimonii.
Secundo, dicit esse matrimonium ratum et firmum, servatis iisdem conditionibus extremorum. Tertio, dicit solvi per conversionem alterius ad fidem, quando infidelis non vult cohabitare fideli sine fidei injuria,l.ad Cor.7. Quod si infidelis discedit, discedat, non enim servituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi,etc. Solvitur ergo matrimonium si infidelis cohabitare non velit ; solvitur etiam si habitare non vult cum fideli sine injuria Creatoris,
aut sine periculo subversionis ipsius fidelis, alliciendo eum ad peccatum, ut patet cap. Simili modo, etc. cap. Si uxor, etc. 28. quaest. 1. cap infidelis, etc. eod. q. 2. cap. Idololatria, etc. cap. Non solum, etc. quaest. 1. cap. Quanto, etc. et cap. Gaudemus, etc. de divortiis. Quod si extra hos casus se separaverit fidelis ab infideli conjuge, tenetur ad caelibatum, quia matrimonium prius tenet, ubi vinculum fortius repugnans eidem non supervenit, intuitu autem fidei, et ex privilegio Christi datur libertas ineundi aliud matrimonium. Quando ergo causa fidei non subest, non potest extendi privilegium, aut quando non est contumelia Creatoris, aut periculum peccati mortalis infideli cohabitante infideli ad haec sollicitanti. Idem dicendum, si alias infidelis non ex his causis nolit cohabitare, sed propter culpam fidelis, ut quia violavit jura thori per adulterium, quo casu non solvitur matrimonium.