In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Matrimonium inter fidelem et infidelem esse absolute possibile (et de facto saepe est, quando initum fuit, dum ambo essent infideles), tamen Jure Ecclesiae redditur nullum, quod inter tales contrahitur, et hoc valde congrue, 28. q. 1. cap. Sic enim. et cap. Cave.
De (g) secundo articulo, aliud est esse inter aliquos matrimonium, vel contrahi simpliciter et absolute; et aliud licite et honeste. Posse autem esse matrimonium inter fidelem et infidelem primo modo, necesse est dicere, et etiam secundo. Probatur utrumque per illud Apostoli: Vir fidelis non dimittat uxorem infidelem, quae consentit habitare cum eo; si enim non esset matrimonium, suaderet fornicationem: si autem non esset hoc licitum et honestum, Apostolus non consuleret. Sic igitur patet qualiter potest esse matrimonium inter fidelem et infidelem ; et rationes adductae ad primum articulum, possent adduci contra istud ; sed patet prius earum solutio.
Numquid igitur potest contrahi? Respondeo quod sic, quantum est ex Jure divino, quia ex illo non magis habetur, quod contractus sit nullus, quam quod obligatio ex contractu priori sit nulla, quia non posito novo impedimento, qui potest esse alterius, potest se dare alteri. Sed de Jure positivo (h) Ecclesiae simpliciter non potest, quia Ecclesia illegitimavit fidelem, non simpliciter, sed respectu infidelis, sicut patet in auctoritate adducta ad oppositum, 28. quaest. 1.
Hoc autem Ecclesia rationabiliter ordinavit, quia hoc non potest congrue et honeste fieri, et ad hoc valent aliquae rationes adductae ad primum articulum. Non enim est honestum fidelem contrahere cum aliquo, ubi deficiat bonum prolis completum, quod est educatio ad cultum veri Dei ; nec honestum est fidelem contrahere, cui contractui non sit annexum Sacramentum fidei Christianae, et etiam ubi non sit bonum Sacramenti, id est, indissolubilitas, quia conjugium Christianorum natum est habere haec bona.
(i) Si quaeris, quare Apostolus suadet matrimonium inter infideles contractum esse servandum post conversionem alterius: si enim propter aliquem bonum finem honeste servatur, igitur propter eumdem posset honeste contrahi. Respondeo, causa Apostoli patet ibi : Salvabitur, inquit, vir infidelis per mulierem fidelem ; igitur servare matrimonium prius contractum, est occasio convertendi conjugem infidelem; cessante autem evidenter causa illa, non debent insimul commanere, ut puta, si non consentit habitare cum converso, vel non sine injuria Creatoris, blasphemando scilicet, vel sollicitando conversum ad infidelitatem ; vitanda est enim tam singularis familiaritas cum quocumque contrariae sectae, nisi propter majus bonum.
Ad propositum autem, contrahere de novo cum infideli non est occasio probabilis ad expectandum tantum bonum, scilicet conversionem ejus, quia multum amans conjugium, multa et magna faceret, ut illud attingeret quae non esset facturus ipso adepto ; et ideo si iste non vult converti in primo, ut possit habere conjugium cum Christiana, non est probabile quod ista postea lucretur eum, sed magis e converso, quia ille videtur abducere istam ; et ideo cessat ratio tantae familiaritatis ad infidelem, et manet ratio fugiendi illam familiaritatem; et ideo idem Apostolus, qui consuluit manere conversum cum non conversa, dissuasit contrahere fidelem cum infideli, siut argutum est ad oppositum.
Ad (j) argumenta. Ad primas duas auctoritates, dico quod non fuit tunc ista lex positiva illegitimans fidelem respectu infidelis. Si
arguas, saltem illa ratio naturalis tunc fuit, quae nunc est ratio illegitimandi? respondeo, in illis casibus de quibus nunc arguitur, forte erat probabile quod fidelis lucraretur infidelem; vel erat necessitas fugiendi majus inconveniens cum certa confidentia de adjutorio divino, quod fidelis non subverteretur per infidelem ; et ita liceret hodie, nisi esset illegitimatio Ecclesiae superaddita. Unde non oportet ordinationem Ecclesiae fundari super naturalem rationem necessariam, sed sufficit quod super probabilem.
Ad aliud, non fuit prohibitum tempore legis Mosaicae conjugium cum alienigenis, nisi cum illis Chananaeis ; illos enim voluit Deus ex toto extirpari ; ideo Esther non illicite nupsit Assuero.
Ad illud de Salomone, concedo quod ipse, sicut pessimus et ingratissimus homo Deo suo, non solum in hoc peccavit, quia alienigenas duxit contra legem, etiam de gentibus specialiter prohibitis, sed etiam in multitudine mulierum, siquidem habuit secundum unam litteram 700. uxores quasi reginas, et 300. concubinas, cum tamen diceret lex specialiter de Rege, Deuter. c. 17. Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum ejus. Quod forte specialiter dixit Moyses propter malitiam istius praevisam, ut si non compesceretur, saltem confunderetur, ne alii etiam eum imitarentur ; et quod pejus est, copulatus est eis amore ardentissimo, in tantum ut faceret eis idola et templa ad colendum deos suos ; unde non sine causa subjunxit Moses, ut supra, quae alliciant animum ejus. Et haec omnia aggravat singularis ingratitudo sapientiae eminentis sibi subito a Deo concessae: ita quod ista auctoritas non requirit responsionem, sed solam detestationem.
(k) Ad ultimum, patet ex secundo articulo, qualiter licet servare matrimonium contractum cum infideli, nec tamen contrahere, quia non est eadem ratio utrobique.