IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) De secundo articulo, aliud est esse inter aliquos, etc. Resolvit in hoc secundo articulo matrimonium posse esse licitum et validum inter fidelem et infidelem, quantum est de Jure divino, quod optime probat ex verbis Apostoli ex inconvenienti subjuncto ; et patet ex jam dictis in littera ; et praeterea, quia matrimonium ontractum inter infideles manet, modo non conversus cohabitet sine injuria Dei, aut periculo conversi, ut patet ex Paulo, sed ex Jure divino matrimonii non magis habetur, quod contractus novus sit nullus inter fidelem et infidelem, quam quod per conversionem alterius irritetur prior contractus,quia non posito novo impedimento qui potest esse alterius conjux, per priorem contractum adhuc perseverantem, potest etiam per contractum de praesenti se alteri tradere; ergo, etc.
(h) Sed de Jure positivo Ecclesiae, etc. Haec est secunda conclusio, in qua dicit contractum de praesenti inter fidelem et infidelem, licet non sit invalidus de Jure divino, esse tamen nullum de Jure positivo Ecclesiae inhabilitantis fidelem ad contractum respective ad infidelem. Haec conclusio est communis Theologorum et Canonistarum, praeter paucos, qui censent matrimonium hoc nullum esse Jure divino. Ita Viguerius Instit. cap. 16. sig. 7. Paulus Grilandus de paenis omnifariam coitus, quaest. 12. n. 4. negans Pontificem in hoc dispensare posse. Catharinus lib. 5. contra Cajetanum, cap. de matrimonio. Contrarium, ut dixi, docent Theologi in hac distinctione, ut D. Bonaventura artic. 1. quaest. 1. Richardus ibidem, Durandus quaest. 1. artic. 2. Bassolis quaest.unic. Orbellis ibidem, Vorillon. artic. 2. Nissa tract. 6. part. 3. de matrimonio, quaest. 6. conclus. 3. Sotus quaest. 2. art. 2. conclus. 3. et reliqui, sicut et Summistae. Bellarm. lib. 1. de matrim. c. 23. conclus. 2. Henriquez lib. 12. de matrimonio, c. 13. Sanchez lib. 7. dispul. 71. num. 7 . et 8.
Probatur ratione Doctoris, quia matrimonium infidelium, converso altero conjugum ad fidem, est validum et permanens, seclusa exceptione speciali in casibus praemissis, quos excipiunt Pontifices et Canones ; ergo etiam matrimonium fidelis cum infideli secluso Jure Ecclesiastico tenebit. Probatur consequentia, quia nullum supervenit impedimentum praeter disparitatem cultus ; haec autem disparitas cultus perinde obstat priori matrimonio, quod constat ex Paulo esse validum, seu manere post conversionem alterius conjugis: Vir fidelis non dimittat uxorem infidelem, quae consentit habitare cum eo, etc. et patet ex Decretis supra allegatis, etc. ergo etiam quantum ad Jus divinum non irritatur matrimonium de praesenti fidelis cum infideli ex dispari cultu. Patet consequentia, quia fides eatenus statueret impedimentum, quatenus adversatur contractui et vinculo ejus, et sit fortius obligans, quam vinculum matrimonii. Ergo quando nullum statuit impedimentum vinculo matrimonii, aut etiam bono ejus, cum quo nequiret stare matrimonium, aut obligatio ex eo inducta, non repugnat matrimonio, neque matrimonium ipsi, quia debitum, fides et bonum prolis, quantum ad educationem potest stare cum tali matrimonio in primo casu; ergo etiam in secundo casu. Quando autem diversarum virtutum praecepta concurrunt, quae nullo modo adversantur, ex actu et obligatione alterius, nullum statuitur impedimentum alteri, ac proinde neque alterum suspendet aut tollit obligationem alterius, neque reddit subjectum, seu personam incapacem talis obligationis. Jure autem divino, ut supponimus, nullus est incapax matrimonii ex hoc impedimento, nisi ut fides adversatur matrimonio, aut bonum matrimonii bono fidei, ita ut simul nequeant stare ; in casibus autem superius enumeratis, tantum invenitur talis repugnantia, ac proinde ea sublata potest alias habilis ad contractum illum inire.
Confirmatur, quia alias si fides statueret impedimentum, vel esset ex privilegio Christi dato specialiter fidei contra jura matrimonii dispensata per Christum in favorem fidei, et libertatem contrahentium, seu capacitatem hujus vinculi alias ipsis convenientem divino Jure et lege contractus, ut primum fuit institutus: vel certe prima institutio ab initio hanc exceptionem comprehenderet ; sed neutrum horum dici potest. Non primum, quia et Canones excipiunt casus particulares, in quibus matrimonium initum alias solvitur in favorem fidei: ergo supponunt seclusis illis casibus non pati exceptionem, et esse validum, et personas non reddi incapaces ob fidem alterius vel infidelitatem. Neque secundum dici potest, quia Judaei in statu legis antiquae contrahebant cum infidelibus, ut Esther cum Assuero, Joseph cum filia Putipharis,
Moyses cum filia Jethro Aethiopissa, Jacob cum filiabus Laban, qui tamen erat Gentilis, et idolis serviens: et pluribus aliis exemplis patet. In novo etiam Testamento illa matrimonia erant frequentia, ut docet Hieronymus contra Jovinianum, lib. 1. Augustinus de fide et operibus, cap. 19. et Canones posteriores id vetantes supponunt.
Ex his sequitur altera pars conclusionis, nempe hoc impedimentum esse Juris Ecclesiastici.
Sed objiciunt prioris sententiae defensores, nullibi inveniri hanc legem inter Canones, quia 28. quaest, 1. et 2. ubi potissimum de hac materia agitur, non invenitur, nisi vel separatio conjugum facienda, quae aliquando etiam fiebat in paenam transgressionis, et non in declarationem nullitatis matrimonii contracti, et prohibitio, eodemque tenore loquuntur Canones de matrimonio Judaeorum, infidelium et haereticorum. Inter haereticos autem non fit matrimonium nullum ex Decreto aliquo Ecclesiae, aut divino, quamvis eadem forma verborum matrimonia fidelium cum ipsis reprobentur.
Respondent Sotus, Bellarminus, Valentia, impedimentum hoc non fuisse statutum aliqua lege universali Ecclesiae, sed ipsa consuetudine quadringentis ab hinc annis inducta.
Caeterum melius dicitur illis Canonibus, qui separationem indicunt hoc impedimentum fuisse statutum, neque refert quod separatio aliquando ex culpa fiebat, aut quod Canones comprehendant etiam haereticos in simili forma verborum, quia consuetudo Ecclesiae est sufficiens interpres Canonum, et sensus eorum ex subjecta materia ejusque diversitate haberi potest. Extat Canon Niceni 67. et aggravat paenam contra eos, qui contrahunt cum infidelibus, supra paenam, quam praescribit ducenti secundam uxorem, vivente priore, in quo casu matrimonium communi sententia est nullum : Quicumque, inquit, duas mulieres in matrimonium acceperit, ipse cum secunda excommunicetur;et quaecumque mulier fidelis viro infideli nupserit, ipsa quoque ex Ecclesia ejiciatur, quae si paenitentiam egerit maleficii, et cum virum quem habere non poterat, id est, infidelem, dimiserit, non est recipienda nisi eo modo quo recipitur, qui postquam fidem negavit, ad fidem revertitur, debetque ipsa infidelem relinquere, etc. Paena autem apostatarum ad infidelitatem erat gravissima, et negabatur eis communio in fine, ut patet ex Canone Eliberitani Concilii. Notanda praeterea illa verba Niceni, et cum virum, quem habere non poterat, id est, infidelem, dimiserit, etc. quae verba sonant matrimonii nullitatem, quamvis autem in aliquibus partibus non fuit receptus hic Canon Niceni, ob ignorantiam, ut in Africa, et aliis locis, fuerunt rata, vel consuetudine contraria abrogante vim legis, vel ea non recepta ex ignorantia Canonis, vel concedentibus et permittentibus Praelatis talia matrimonia.
Caeterum alia Concilia advertendo damnum, et pericula hujus contractus cum infidelibus et Judaeis, id inhibuerunt, Carthaginense III. prohibuit clericis filias suas nuptui dare infidelibus cap. 12. Aurelianense II. cap. 19. prohibet matrimonium cum Judaeis non conversis, et indicit separationem facti ; Aurelianense III. cap. 13. Arvernense cap. 6. Meldense can. 73. et in cap. Theodosiano lib. 5. de adult. hoc matrimonium paena adulterii plectitur: quae constitutio videtur supponere legem Ecclesiae irritantem talem contractum. Aliqui etiam non improbabiliter docent cura haereticis, aliquibus in locis, matrimonium ex Decreto Ecclesiae fuisse quandoque nullum, ut insinuat Canon Trulanus 72. qui includitur in Canone 67. Laodiceni ; et indicat Theodorus Balsamon in priorem Canonem, et in nono Canone, tit. 12. cap. 13. hanc praxim docet viguisse in Graecia non ex alio capite, quam ex Canonibus antiquis inhabilitantibus personas ad contractum fidelis quidem respective ad infideles et Judaeos ; sed praeterea baptizatos haereticos et fideles utrinque comprehendentes, damnat praefatus Auctor Iberos, qui connubium inibant cum Saracenis. Unde colligi recte poterit hanc legem irritantem matrimonia fidelium cum Gentilibus et Judaeis, anteriorem esse praescripto tempore a Doctoribus supra citatis.
Congruentiam hujus legis recte probat Doctor a fine matrimonii fidelium, quem debent in hoc contractu praetendere, juxta argumenta Richardi, quae superius impugnavit artic. 1. ut militant contra contractum inter infideles in statu infidelitatis ; vide sig. Hoc autem Ecclesia, etc.
(i) Si quaeris quare Apostolus, etc. Movet dubium, quare Apostolus suadeat fidelem conversum manere cum infideli, qui cohabitat sine injuria Creatoris, et non ita inire matrimonium cum infideli, sed potius vetat 2. ad Corinth. 6. Nolite jugum ducere cum infidelibus; quae enim participatio lucis ad tenebras, aut quae pars fidelis cum infideli ? etc. Hujus disparitatis optimam assignat rationem in littera ex Apostolo propter spem lucrandi infidelem, (societatem illam debere continuari, nisi subsit periculum, alias separari debere, si nequeat conservari sine injuria Creatoris ; non excusari autem societatem, quando praedicta spes non subest. In conjugio autem fidelis cum infideli contracto post Baptismum non subesse illam spem, quia quod non concedit infidelis intuitu matrimonii iueundi,
non est expectandum post matrimonium jam initum, quia magis affectatur ineundum quam jam initum, regulariter loquendo; proinde nullus finis excusat societatem, quae alioquin est vetita in secundo casu. Huc spectant rationes, quibus hoc connubium Jure divino est illicitum, ut patet Deuteron. 1. Exodi 34. 3. Reg. 11. ex canone 16. Eliberitani Concilii, ex Augustin. lib. 1. de adulterinis conjug. cap 13. 14. 18. et 25. tenet Tertullianus lib. 2. ad uxorem, Hieronymus lib. 1. contra Jovinianum, Theodoret. Theophylactus in 1. ad Cor. cap. 7. in illa : Quod si vir ejus dormierit, cui vult nubat in Domino, etc. ubi etiam D. Thomas, Sedulius, Anselmus. Vitandam ergo hanc familiaritatem singularem, quae est summae conjunctionis, cum quocumque contrariae sectae, recte monet Doctor, nisi propter majus bonum, quod ex connubio cum infideli nequit esse regulariter. Hinc etiam patet, qua ratione toleretur conjunctio cum haereticis, ut fiat licite, ubi mixtim vivunt, nempe ob bonum Reipublicae, et pacem et communionem inter membra ejus, secluso periculo subversionis.
(i) Ad argumenta. Ad primas duas auctoritates, etc, Illae sunt ab exemplo Moysis et Joseph, qui duxerunt Gentiles.
Respondet eo tempore non fuisse legem, quae illegitimaret personas ad contractum, et ita etiamnum conjugium cum infideli esset ratum, nisi obstaret haec lex. Et si dicas fuisse periculum subversionis, respondetur in illis non fuisse tale periculum ; et addit ad ferendam legem positivam, qua submoveatur periculum, non requiri, ut periculum sit certum, scilicet inevitabile, et in omnibus et singulis ; sed sufficere esse probabile, id est, ut in pluribus, et secundum existimationem prudentum, et ut contingit saepius in. praxi.
Ad tertiam auctoritatem, quae est de matrimonio Esther cum Assuero, et inhibitione Judaeorum quoad contractum cum alienigenis.
Respondet intelligi quoad gentes quae erant in terra Chanaam, scilicet de Chananaeis, in quibus erat periculum subversionis, et ad alias etiam extendebatur, similitudine rationis, ubi tale periculum esset certum aut probabile, non aliter.
Ad quartum, quod est ex facto Salomonis.
Respondet eum peccasse, quia et alienigenas duxit promiscue, ex iis Gentibus etiam quibus cum non licebat Judaeis connubium, ut docet et Irenaeus lib. 4. Peccavit etiam in multitudine uxorum contra praeceptum Deuteronomii cap. 17. et Augustinus quaest. 27. et lib. 4. de civit. cap. 45. lib. 17. cap. 8. Glossa, Hugo et alii. Numerus autem uxorum et concubinarum sumitur ex lib. 3. Reg. et hanc litteram citat Doctor; Canticorum autem 6. et 7. Reginae dicuntur 60. concubinae 80. Peccavit etiam Salomon ex amore inordinato uxorum et mulierum, quo ipsis ardenter adhaesit, ut lapsus fuerit in idololatriam ; et licet duxerit filiam Pharaonis ante lapsum, ut communiter docetur, tamen quia ei mox condescendit, in peccatum idololatriae lapsus est.
(k) Ad ultimum patet ex dictis in primo articulo, posse conversum retinere conjugem infidelem, modo sine periculo cohabitet, aut injuria Creatoris: contrarium vero est, si haec adsint. Quod autem adducit in argumenta in oppositum ex lib. Esdrae, cap. 9. intelligitur quoad Gentiles uxores, curo quibus connubium Judaeis erat inhibitum.