IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De cognatione carnali et spirituali. Nunc superest de cognatione aliquid dicere. Est autem cognatio alia carnalis, alia spiritualis. Primum de carnali cognatione et affinitate inspiciamus. Cognati igitur vel affines in septimo gradu vel infra copulari non debent. Unde Gregorius : "Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem ; et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad conjugalem copulam accedere denegamus: quod si fecerint, separentur ". Item, Nicolaus Papa : "De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque post generationem septimam, vel quousque parentela cognosci potest". Item : "Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant". His auctoritatibus aliisque pluribus consanguineorum conjunctiones prohibentur usque ad septimum gradum.
De computatione graduum consanguinitatis.
Quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, Isidorus ostendit sic : "Series consanguinitatis sex gradibus dirimitur, hoc modo : Filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum sejunctis, ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi : nepos et neptis, primus ; Pronepos et proneptis, secundus : Abnepos et abneptis, tertius: Adnepos et adneptis, quartus ; Trinepos et trineptis, quintus ; Trinepotis nepos et Trineptis neptis, sextus ". Attende, quod sex gradus tantum ponit Isidorus, quia truncum inter gradus non computat. Alii vero, qui septem gradus ponunt, truncum inter gradus computant. " Varie namque computantur gradus consanguinitatis. Alii enim patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt. Alii primum gradum filios appellant, negantes, gradum cognationis inter patrem et filium esse, cum una caro sint pater et filius. Auctoritates ergo, quae consanguinitatis cautelam usque in septimum gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu ; illae vero, quae usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant. Atque ita fit, ut eaedem personae secundum hanc diversitatem inveniantur in sexto et septimo gradu ". Patrem vero in primo gradu ponit qui fratres dicit esse secundum gradum. Hoc modo computat Zacharias Papa, inquiens : "Parentelae gradus taliter computamus : Ego et frater meus una generatio sumus primumque gradum efficimus. Rursus, filius meus et fratris mei filius secunda generatio sunt et gradum secundum faciunt, atque ad hunc modum caeterae successiones". "Inter illos vero, qui sex computant gradus, et illos qui septem computant gradus, nulla in sensu existit diversitas, quamvis in numero graduum varietas videatur. Ultima enim generatio, si a fratribus sumat initium numerandi, septima invenitur)).
Quare sex gradus computantur ?
Quare vero sex computet Isidorus, ipse aperit dicens : "Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum protraxerit et propinquitas esse desierit ; tunc primum lex in matrimonii vinculum eam recipiet et quodammodo incipiet revocare fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut, sicut sex aetatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur". In his sex gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas inveniri, nec successio potest amplius prorogari. Secundum alios, septem gradus ideo computantur, ita ut post septem gradus sponsus sponsae jungatur, sicut post hanc vitam, quae septem diebus agitur, Ecclesia Christo jungetur.
His autem occurrit illud, quod Gregorius Augustino Anglorum Episcopo, a quo requisitus fuerat, quota generatione debeant copulari, rescribit sic : "Quaedam lex Romana permittit, ut sive fratris vel sororis, seu duorum fratrum germanorum seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut quarta vel quinta generatio fidelium licenter sibi conjungantur". Sed post multum temporis idem Gregorius a Felice, Messinae Siciliae praeside, requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia non solverentur, inter caetera talem reddit rationem : "Quod scripsi Augustino, Anglorum Episcopo, ipsi etiam Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat, ne a bono, quod coeperat, metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter me cognoscas scripsisse. Nec ideo haec eis scripsi, ut, postquam in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est, usque ad septimam generationem jungantur".
(Finis textus Magistri.)