IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Describit optime consanguinitatem, stipitem, lineam triplicem et gradum. Ponit duas regulas. Prima, in linea recta tot sunt gradus quot personae, minus una. Secunda, in linea transversa, quoto gradu remotior distat a stipite, toto distat a quolibet descendente ab eodem, cap. Vir. de consang. Vide Sanchium supra esacte haec discutientem.
Hic (a) praemittend a sunt quaedam descriptiones quorumdam nominum, et quaedam regulae: et secundo est solvenda quaestio. De primo (b) sit haec prima descriptio : Consanguinitas est vinculum personarum ab eadem persona carnali propagatione descendentium. Secunda, persona a qua plures carnali propagatione descendunt, stipes vocatur. Tertia, linea consanguinitatis, est ordo personarum consanguinitate junctarum.
Quarta, haec linea dividitur in ascendentem et descendentem et transversalem. Linea descendens est a persona propagante ad propagatas, et ascendens a propagato ad illas a quibus descendit. Transversalis est, quando ambae personae descendunt ab eadem, sed neutra ab altera. Quinta, gradus est determinata propinquitas personae ad personam secundum consanguinitatem ; gradus enim proprie invenitur in linea ascendente et descendente; improprie autem in linea transversali.
Prima (c) regula est haec: In linea recta tot sunt gradus quot sunt personae, una minus. Hoc probatur, quia tot gradus quot propagationes, cum gradus sit habitudo vel propinquitas inter personam et personam; sunt autem personae una plures quam propagationes, quia praesupponitur toti collectioni aliqua ibi non propagata.
Secunda regula : In transversali computantur gradus secundum magis remotum a stipite, Extra de consang. Vir qui a stipite, secundum regulam approbatam quoto gradu remotior distat a stipite, et a quolibet per aliam lineam descendentem. Et ratio hujus est, quia personae, quae sunt in linea transversali, non habeut inter se propinquitatem, nisi ratione stipitis: et ideo non possunt inter se propinquius conjungi, quam remotior eorum conjungatur stipiti.
Ad propositum etiam est una regula, quod efficacior gradus est in linea descendente quam in transversali: et ratio naturalis est, quia plus conjungitur proles parenti quam proles proli, et ideo magis est contra legem naturae conjungi in primo gradu in linea recta quam in transversali; semper enim fuit contra matrimonium illa conjunctio, et magis filii ad matrem quam patris ad filiam, quia major irreverentia est. Unde 8. de animalibus, dicit Aristoteles de equo, qui velatus cognoverat matrem suam, quod postea discoopertis oculis, videns hoc, se praecipitavit: et alibi legitur de elephante, qui ingeniatus, ut matrem suam cognosceret, post hoc ingeniatorem occidit; ex quo patet quod hoc est contra legem naturae, etiam ut competit brutis per propagationem ; et ideo primus gradus descendens, et potissime matris ad filium, maxime impedit matrimonium.