IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Hic praemittendae sunt, etc. Dividitur in duos articulos haec quaestio, in qua de impedimento cognationis carnalis. Primus continet tres descriptiones consanguinitatis, et distributionem graduum, et tres regulas generales. Secundus articulus resolvit quaestionem, docens qua lege inductum sit hoc impedimentum, et respondet ad argumenta in oppositum.
(b) De primo sit haec prima descriptio, etc. Consanguinitas est vinculum personarum ab eadem persona carnali
propagatione descendentium, etc. Dicitur vinculum, etc. quia 8. Ethic. cap. 12. omne vinculum amicitiae fundatur inter homines in aliqua communicatione inter se. Dicitur personarum, etc. quia inter bruta non est proprie consanguinitas. Dicitur ab eadem persona carnali propagatione, etc. ut denotetur stipes, in quo uniuntur, et modus quo conjunguntur per carnalem propagationem: ideo Adam et Eva non erant consanguinei, neque Angeli sunt consanguinei, licet a Deo procedant. Dicitur descendentium, etc. per modum subjecti, quod vinculo afficitur. Haec definitio est communis Theologorum et Jurisperitorum. Eam impugnat Paludanus in hac distinct. art. 1. quaest. 1. et Covarruvias 2. part. Decret. cap. 6. primo, quod non addatur particula propinqua persona, etc. quia alias omnes essent consanguinei, ut referuntur ad Adamum. Sed haec ratio nihil valet, quia illa particula comprehenditur, et recte explicatur per secundam descriptionem, quae est talis: Persona a qua plures carnali propagatione descendunt, stipes vocatur. In hac explicatur ordo consanguinitatis, ut a capite ad membra descendit, etc. Tertia descriptio : Linea consanguinitatis est ordo personarum sanguine conjunctarum, etc. Deinde hanc lineam dividit in ascendentem, descendentem, transversalem. Prima est propagantis ad propagatas: secunda e converso propagatarum ad propagantem. Transversalis autem propagatarum ad se invicem in tertio, nempe in stipite a quo descendunt. Ducitur similitudo a linea Mathematica, vel a serie, prout res in classem certam ordinantur et distribuuntur.
Quinto loco definit quid sit gradus, dicens esse determinatam propinquitatem personae ad personam secundum consanguinitatem. Aliqui describunt gradum per distantiam, sed perinde est: utrumque enim includit, nam qui propinquus tantum est, est etiam distans. Sed magis proprie describitur per propinquitatem et accessum ad stipitem, cum quo unitur, et ratione ejus caeteris, nam consanguinitas In vinculo consistit, quod designat unionem et societatem, secundum aliquam communicationem. Dicit praeterea gradum proprie inveniri in linea recta ascendente et descendente; improprie vero in linea transversali, quae non facit propinquitatem, nisi ut contingit lineam rectam in stipite, per quem uniuntur laterales ad invicem.
Haec descriptio vocum est communis Theologorum in hac distinctione, et Canonistarum, et quamvis Isidorus in cap. Series. 35. quaest. 5. asserat stipitem hujus consanguinitatis non esse primum parentem a quo propagatur, sed primam generationem, nempe filios ejus , tamen Ecclesia jam aliter recepit in suo computo et descriptione consanguinitatis. Caeterum ratio discriminis est inter utramque computationem, ut declaratur cap. illo, Ad Sedem, etc. quod prior computatio, quam affert Isidorus, sit civilis, et in ordine ad successionem haereditariam, qua haereditas ipsa ab uno in alium transfertur. Secunda computatio est Canonica, in qua consanguinitas per Canones describitur in ordine ad matrimonium tantum, et duo gradus civiles constituunt unum Canonicum ; quod optime declaratur loco praefato, et in sequentibus, ubi subjicitur arbor consanguinitatis.
(c) Prima regula, etc. Assignat tres regulas, quae communiter receptae sunt a Canonistis, et Theologis hic. Vide Glossam in cap. finali, de consanguinitate et affinit. cum text. et cap. Ad Sedem, et cap. Parentelae, 35. quaest. 5. In 3 regula asserit gradum in linea recta
esse efficaciorem, quam in linea transversali, etc. quod et verum est, et exempla quae adducit ex feris, sunt Aristotelis lib. 9. historiae animalium. cap. 46. et tradit Plinius in naturali hist. cap. 42. Reprehenduntur passim Persae et aliae nationes, quae hoc connubio utebantur parentum et filiorum et filiarum, ut videre est apud Tertullian. in Apolog. c. 9. Augustinum quaest. 61. in Levit.