IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
In lege naturae primus gradus lineae rectae impedivit, et forte tota haec linea. In lege Moysi multi gradus impediebant, de quibus Levit. 18. In lege Evangelii nunc, consanguinitas ad quartum gradum inclusive impedit, cap. Non debet, de consanguin. ubi revocantur prohibitiones de secundo et tertio genere affinitatis ; quid hoc sit, vide in gloss. ibi. Hic fere omnes editiones Scoti falso ponunt tertium et quartum consanguinitatis pro secundo et tertio genere affinitatis ; ideo ex ipso textu, cap. Non debet, oportuit istum errorem turpissimum corrigere. Resolvit ex ipso Evangelio nullum gradum a matrimonio prohibitum, sed tantum Jure naturae vel Ecclesiae.
De (d) secundo dico, quod in omni lege aliqua propinquitas impedivit. In lege naturae illa sola, ut dictum est, in primo gradu in linea descendente, ex illo verbo Adae : Relinquet homo patrem et matrem, quantum ad copulam conjugalem. Et non intelligitur (e) tantum de patre proximo, sed de quocumque in linea recta, ita quod si Adam hodie viveret, non posset ducere aliquam uxorem. Forte etiam (f) post multiplicationem humani generis, si stetissent in innocentia, fuisset prohibitio in quibusdam gradibus ultra primum: sed in principio non potuit fieri, quia non erant aliae foeminae quam sorores.
In (g) lege Mosaica erat prohibitio quantum ad quosdam gradus ulteriores, ut patet Levit. 18. In lege (h) autem Evangelica fuit aliquando prohibitio usque ad septimum gradum: patet per Magistrum in littera: sed sub Innocentio III. restricta est usque ad quartum gradum inclusive, Extra de consang. Non debet: Prohibitio copulae conjugalis quartum consanguinitatis gradum de caetero non excedat. Et assignat rationem, quoniam in ulterioribus gradibus, jam non potest absque gravi dispendio, observari: et post approbat et ratificat pro futuro : Cum ergo inquiens jam usque ad quartum gradum prohibitio conjugalis copulae sit requisita, scilicet per nos hic in concilio ; et infra, ita eam volumus esse perpetuam, non obstantibus constitutionibus super hoc dudum editis, vel ab aliis, vel a nobis. Et in eodem capite revocat omnes prohibitiones de conjugio contrahendo in secundo et tertio genere affinitatis, et de sobole suscepta ex secundis nuptiis cognationi viri prioris non copulanda; quae prohibitiones multas difficultates inducebant, et (ut dicit) aliquando periculum animarum.
Sed (i) unde est quod propinquitas talis vel talis simpliciter impedit? Respondeo, in lege Evangelica non invenitur a Christo alia prohibitio ultra prohibitionem legis naturae: nec etiam explicite confirmavit prohibitionem super hoc factam in lege Mosaica. Sed Ecclesia illegitimavit personas aliquando in gradu remotiori, postea in quarto gradu, et ratio illegitimationis fuit propter pacem et amicitiam servandam in Ecclesia : usque enim ad quartum gradum manet amicitia ratione consanguinitatis, et ex tunc incipiunt esse quasi extranei, et amore contepescere, et ideo cougruum est tunc per vinculum cunjugale tepescentem amicitiam revocare.
Ad (k) argumenta. Ad primum patet, quod illud fuit necessarium pro principio humani generis, scilicet quod contractus fieret in primo gradu, in linea tamen transversali, non recta.
Ad secundum dico quod alia est amicitia consanguineorum, et alia conjugum: illa consanguineorum maxime in linea recta est reverentiae, quantum ad descendentes respectu superiorum, et cujusdam regiminis seu praesidentiae: e converso, amicitia conjugum est sine tali reverentia, imo est cum irreverentia, in tantum, ut sincerius diligens consanguineam, magis odiat in ea illam reverentiam non solum a se, sed a quocumque alio, exhiberi; et ideo concedo quod amicitia disponit ad conjugium, sed alterius rationis omnino ab illa, quae est inter consanguineos.