IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De secundo dico, etc. Asserit primo in omni lege aliquam propinquitatem impedivisse matrimonium, ut in primo gradu, inter patrem et filiam, filium et matrem; et sicut dicit in fine praecedentis paragraphi, filii cum matre maxime videtur impediri, quia sequendo instinctum naturalem etiam belluarum ab hoc magis videtur abhorrere natura, et minus ad illud inclinari. Haec conclusio est communis omnium. Relinquet homo patrem tuum, etc. Genes. 2. quantum ad connubia, quae non debent esse, nisi distantium in carne ; perfectior autem est unio filiorum ad parentes in esse naturae, quam conjugum ad invicem, quia in ordine ad generationem data est indifferentia sexus, et secundum vinculum indissolubile ex lege superioris, quod fundatur in contractu justitiae commutativae. Conjunctio vero filii ad parentes fundatur in ipsa communicatione naturae, et participatione ejus, quae conjunctio est magis intima naturae quam sit alterius Societatis fundatae in vinculo extrinseco secundum contractum et obligationem inde sequentem, et in ordine ad propagationem tertii ; magis enim communicant sibi in esse causa et effectus, quam diversae concausae ejusdem communis effectus ; hinc magis tenetur filius parenti concurrente eadem necessitate ex parte ejus, et uxoris extrema quam uxori, et plura alia disponunt Jura, juxta hanc firmiorem obligationem, quibus tenetur filius parenti, non autem uxori.
Hinc ergo habetur ipso Jure naturae strictius esse vinculum inter filios et parentes, quam sint illa quae sunt connubii, per Jura autem connubii plurimum derogatur priori vinculo, et amicitiae in eo fundatae seu amori reverentiali et pietati, quia licet simpliciter possint simul stare, tamen ut plurimum potestas mutua in corpora et debitum, et amor thori omnia in seipsum transferret, quia vehementius impellit ob concupiscentiam, quam alius affectus, qui est secundum rationem rectam et effectum justitiae, et ita plane observaretur hic affectus, ut discerni vix posset ordo ad alterum secundum pietatem,ab ordine secundum connubium,unius ad alterum: sicut ergo strictiori vinculo cedit illud, quod non ita strictum, ita etiam Jura, quae sunt inter parentes et filios, et sunt de lege naturali stricte. sunipta, excludunt contractum connubii, qui est tantum secundum legem naturalem, ut consonum, quia praejudicat ipsis.
Secundo, praeter plura pericula quae ex his connubiis provenire possint, praejudicant amori indifferenti, quem parens in filios exercere debet, et paci domesticae et communi societati servandae in genere humano et Republica, quae stabilitur connubiis cum extraneis, nam si liceret tale connubium, vix aliud tentaretur, aut fieret. Ideo communiter Theologi docent illud connubium non posse per ullam potestatem humanam dispensari, licet possit a Deo ordinari, quamvis enim congruentiae superius allatae ostendant esse vetitum jure naturali ; at non ita vetitum ut sit ex terminis aut principiis necessarium aut quin jura pietatis cum connubio possint concordare in aliquibus saltem, quando natura non fuit corrupta in statu innocentiae, si perseverasset, aut per gratia supplentem ejus defectum in natura lapsa.
An vero in casu excusari possit, ut quando nulli essent in mundo nisi filius et mater, aut pater et filiae. Plures moderni affirmant esse licitum in eo casu, ut Sotus in hac distinctione, quaest, unic. artic. 3. et Sanchez lib. 7 . disput. 51. quaest. 1. n. 10 citans alios. Ratio est, quia reverentiae paternae bonum cedit in eo casu bono communi, quod praeponderat, propagationis; et sic aliqui Patres excusant incestum filiarum Loth cum pa rente ex ignorantia, qua existimabant reliquos omnes conflagrasse, neque hoc impedimentum destruit finem matrimonii simpliciter.
Judicarem tamen esse illicitum, nisi
Deus dispensaret, et deberi tunc ejus voluntatem expectari: praeceptum enim illud : Crescite et multiplicamini, etc. non comprehendit tale connubium, quia personae sunt inhabiles Jure divino et naturali, et sicut non liceret citra matrimonium et contractum multiplicare, quia hoc lege divina non est concessum, sic etiam neque personae inhabiles eadem lege ad matrimonium possunt illud .inire ex obligatione praecepti propagationis, nisi Deus tollat impedimentum.
Deinde, quia finis matrimonii est propagatio hominum in cultum Dei; in casu ergo illo incertum esset an Deus vellet talem cultum, aut eos sic propagari, donec ipse suam voluntatem declararet maxime stante impedimento, quod per ipsum solum potest relaxari ; aliud autem est in casu quo Religiosi soli manerent, quia illi lege divina non sunt inhabiles ad matrimonium, sicut pater cum filia, aut mater ad contrahendum cum filio.
Ad rationes in oppositum respondetur, quod non solum contractus sit irritus ex eo capite, quamvis reverentia paterna, ne commisceantur aut confundantur jura pietatis et thori, sit bona congruentia, unde colligamus impedimentum, sed impedimentum oritur ex ipso contractus, ut fundatur lege divina et naturali alterius societatis et amicitiae diversae. Quod additur de filiabus Loth, nihil confert, quia licet illae desiderio prolis commixtae sunt cum parente ebrio, tamen certum est non intercessisse connubium, quia defuit voluntas parentis ad contractum, ac proinde fuit copula illicita ex parte ipsarum, quamvis magis excusabilis, quia ob finem successionis, et non libidinis habita. Ad aliud, quamvis verum sit, non obesse bono prolis, aut fini matrimonii hic et nunc, in casu, tale connubium, tamen repugnat vinculo quod nequit induci, nisi in materia capaci, et intrinsece repugnat contractui legitimo.
Prior tamen sententia est probabilis, si verum est, quod a fide dignis audivi, nempe fuisse confirmatum et dispensatum tale matrimonium parentis cum filia, ex quo secuta est proles, utroque ignorante impedimentum, donec avia secreto revelavit nepoti se duxisse filiam, postquam aliquot annis in bona fide convixerunt. Dicitur autem communicasse casum Clementi VIII. et Clementem ob circumstantias praeponderantes scandali et aliorum inconvenientium dispensasse in foro interno, ut in tali matrimonio bona fide contracto perseverent. Viri fide digni id mihi retulerunt. Non inde sequitur matrimonium tale absolute esse subjectum dispensationi Pontificiae, sed in circumstantiis, in quibus vinculum fortius divini Juris obligat, et gravissima damna et scandala alioquin sequerentur ; idque judicarem tantum in foro interiori, quando aliter nequit provideri, quia plenaria potestas etiam ad casus quoscumque extenditur in ea circumstantia, qua necessario provideri debet saluti animarum ; et materia haec non est ita intrinsece, et ex objecto mala, ut sit omnino indispensabilis, ut lex stricta naturalis, sicut scandalum quod ex dissolutione illius matrimonii sequeretur, et alia pericula contrahentium.
(e) Et non intelligitur lanium, etc. Docet Doctor hoc impedimentum extendi ad omnes gradus ascendentes in linea recta usque ad Adamum, ita ut si hodie resuscitaretur, aut viveret, non posset contrahere cum aliqua suae stirpis. Hanc sententiam communius docent Theologi, Canonistae et Summistae, in hac distinctione, ut Richardus, Durandus, Paludanus, Mayrones, Bassolis, Rubion, Supplementum Gabrielis, Major, Bellarm. lib. 1. de matrimon. cap. 28. Vasquez 1 2. disput. 112. n. 1. et alii, quos citat supra Sanchez quaest. 2. Contrarium tamen docet ipse et alii, quos citat quaest. 3. qui hoc impedimentum vel ad incertum, vel ad primum, vel ad secundum gradum extendunt.
Probatur tamen conclusio Doctoris, quia in quocumque gradu ascendente respectu descentium salvatur honor et reverentia paterna, et communicatio naturae ; ergo et hoc impedimentum, quod in eis fundatur. Probatur antecedens stylo Scripturarum, quo Judaei dicuntur filii Abraham, Isaac et Jacob, Christus filius David et Abraham juxta promissionem his factam. Omnes nascimur filii Adae secundum originem,et virtute hujus originis per propagationem naturalem descendentes contrahimus etiam maculam originis ; et benedictiones Patriarcharum extendebantur ad futuram successionem filiorum, et magis prospiciebant venturos quam praesentes, ut patet de benedictionibus Jacob et Isaac. Haec autem benedictio auctoritati paternae innitebatur, et rata fuit coram Deo, et alias sublata illa auctoritate in posteris in primo aut secundo gradu, ut Auctores praefati volunt, cessaret etiam fructus benedictionis, quae solum in paterna auctoritate fundabatur ; ergo origo ad omnes descendit, quos ipsa benedictio comprehendebat, et consequenter auctoritas et reverentia paterna.
Secundo, Canones, qui interpretantur Jus divinum et naturale, vel saltem secundum illa statuunt, consanguinitatem extendebant olim usque ad septimum gradum inclusive, ut mox videbimus ; ergo origo paterna extenditur ad septimum gradum saltem. Probatur consequentia, quia in linea transversali non est ulla conjunctio personarum ad invicem in sanguine, quia nulla ab alia procedit, nisi ut uniuntur in stipite ; ergo stipes etiam ratione originis conjungitur ad singulas personas usque ad septimum gradum ; ergo ipsi manet jus salvum paternum usque ad illum gradum inclusive in linea recta.
Tunc sic argumentor, sub lege matrimonii comprehenditur casus impossibilis ; sed impossibile est, ut stipes sit idoneus matrimonio cum aliqua persona in septimo et octavo gradu naturaliter, quamvis etiam ad illos extendatur origo ; ergo casus hic est imaginarius practice, et non comprehensus lege matrimonii, quae sequitur cursum naturalem viatoris. Reducendo itaque casum ad considerationem speculativam, quamdiu extenditur titulus juris paterni, tamdiu etiam extenditur jus in ipso fundatum, et consequenter excluditur omne aliud jus repugnans ex lege. Sed origo ex dictis extenditur ad septimum gradum, ultra quem non est possibilitas matrimonii, quamvis ipsa origo protrahatur eadem linea in posteros omnes ; ergo sicut in primo et secundo gradu hoc jus inducit impedimentum matrimonii, sic etiam inducit usque ad tertium et quartum, et sic de caeteris. Quod vero extendatur origo ad septimum gradum patet, ex ratione praemissa, quia alioquin inter laterales nullum foret motivum, unde Canones statuerent impedimentum consanguinitatis nisi ratione originis, quae linea recta descendit a stipite.
Dices consanguinitatem oriri a virtute generante stipitis, quae debilitatur in gradibus remotioribus, ac proinde cessare hoc fundamentum impedimenti.
Contra, haec ratio nulla est, quia ex mente antiquorum Canonum perinde durabat usque ad gradum septimum, alioquin hoc impedimentum, quod plurimum gravabat, non inducerent Canones ; alii autem posteriores, qui correxerunt in parte priores, reducentes consanguinitatem ad quartum gradum, non ideo id statuerunt, quod originem in linea recta censerent non petendi ulterius, sed propter incommoda descendentium, et difficultatem ineundi matrimonii, alias sub priori impedimento inter cives in Iocis non adeo frequentis concursus populi: manet ergo origo usque ad quartum saltem gradum secundum omnes Canones tam priores quam posteriores, et in eo gradu sui vigoris et perfectionis, qui sufficiat statuere impedimentum hoc Juris Canonici ; ergo a fortiori manet in linea recta etiam quoad Jus naturale in ea fundatum.
Deinde, quod dicatur virtus generativa debilitari in tertio, aut ulterioribus gradibus, nescio quid per hoc insinuari velint hi Doctores, nisi desumere velint argumentum Physicum ex causa naturali, cujus virtus repatiendo per frequentes actiones debilitatur ; sed nequit haec doctrina applicari proposito, quia potius in primo gradu ex generatione plurium filiorum deberet sic debilitari, quamvis ultimus filius perinde sit in primo gradu, sicut et primus filius Benjamin, sicut et Ruben ; vel debet intelligi, quasi natura recepta per generationem deficeret in ulterioribus gradibus, et redderetur extranea primo parenti, aut ei quam communicavit. Sed neque hoc etiam recte dicitur, quia etiam sic posset in ipso filio desinere per continuum fluxum, non ideo tamen desinit esse filius, quia a parente recepit esse, et in ultima resurrectione etiam non desinet esse filius ; sufficit ergo ad salvandam seriem originis, quod in virtute ejus, qui primo generavit dando esse filio, per hunc recipiat nepos esse, et sic de caeteris. Hoc autem salvatur quoad gradus omnes descendentes ; ergo et ipsa origo et jus in ea fundatum, juxta mentem et interpretationem
Canonum, et sicut filius est aliquid patris quoad naturam, ita etiam nepos nequit esse filii, quin sit patris quoad naturam, hoc est, avi, et sic singulis ejus posteris, quia Benjamin decimatus est in lumbis Abrahae. Exemplum potest esse in causis secundis, quarum effectus non solum est a Deo, quia ad ipsum immediate concurrit, sed etiam est a Deo, quia ad ipsum mediate concurrit, qua virtutem tribuit causae secundae per quam agit in effectum.
Hinc evacuatur solutio Sanchez reducentis hoc impedimentum ad primum gradum, quia avus respectu nepotis est tantum causa per accidens ; hoc, inquam, non subsistit, quia causa remota eo ordine comparatur ad effectum mediante proxima in eadem serie, quo comparatur ad causam proximam et immediatam, quae est ejus per se effectus. Causa autem per accidens neque virtutem confert causae per se, neque agit in effectum, sed solum ex conjunctione sui aut sui effectus ad effectum causae per se dicitur denominative causa, non autem virtute et actione.
Tertio, Jus civile determitat hoc impedimentum esse perpetuum in recta linea, Instit. de nuptiis. I. Nuptiae 53. et I. et nihil, ff. de ritu nuptiarum.
Respondent Jus civile fuisse correctum per cap. Non debet. etc, de consanguinitate et affinit.
Contra, hoc capitulum intelligi debet de linea transversa.
Dices non distinguere inter utramque lineam, sed comprehendere utramque.
Contra hoc est Glossa et Doctores, qui primo modo intelligunt Canonem ; est et ipsa ratio legis, quae sunt incommoda et pericula, ob quae restrictio consanguinitatis et affinitatis est facta. Haec autem pericula et incommoda non fuerunt in linea recta, neque memoriae traditum est, fuisse dispensatum in consanguinitate secundum lineam rectam, neque aetati et conditionibus requisitis ad matrimonium convenit spectata nostra natura, ut matrimonium in linea recta extenderetur ad quintum, aut ulteriores gradus, quis enim in quinta generatione stipes supervivit, aut idoneus est matrimonio etiam in tertiae aut quarta generatione, ad quos extenditur Canon Non debet ? Incommoda ergo, et pericula quae dederunt causam huic Canoni, intelliguntur illa, quae in eventu fuerunt, aut possint esse, cum lex sit regula factorum et faciendorum, non vero impossibilium, aut eorum quae nunquam eveniunt, et circa quae neque prudentia, neque fides aliquid disponit, quae sunt regula legis ferendae.
Respondet secundo Sanchez jus civile non posse disponere circa matrimonium, aut ejus impedimenta. Contra, quidquid sit de hoc jus civile est secundum instinctum legis naturalis et ipsius naturae. Unde Alexander II. cap. Ad Sedem 35. quaest. 5. in Synodo Laeteranensi, in computatione graduum consanguinitatis, licet ex fine successionis, dicit legem civilem esse veracem, et probat, et approbat dictum Imperatoris, ubi determinato gradu sexto subintulit : Hactenus ostendisse sufficiat, quemadmodum gradus cognationis numerentur, namque ex his palam est intelligere quemadmodum ulteriores quoque gradus numerare debeamus, generata quippe persona gradum adjicit, etc. hactenus Jus civile. Subinfert Pontifex contra asserentes consanguinitatem terminari in sexto gradu : Ecce, inquit, in his brevibus verbis aperte ostenditur tales gradus, quales isti computant, non tantum ad sextum, verum etiam ultra numerari debere, etc. nec mirum cum in praecedentibus ipse firmaverit Imperator decimo etiam gradu consanguineos, sibi inter se posse succedere, etc. quod fusius prosequitur ; ergo computatio consanguinitatis, quam admittit Jus civile, recipitur per Canones ; et quamvis Canones agunt de consanguinitate in ordine ad matrimonium, jus vero civile in ordine ad successionem et translationem haereditatis, idem est titulus et fundamentum conservatae originis et consanguinitatis, in quibus utrumque jus fundatur.
Deinde, redit ratio jam facta, quia capitulum, Non debet, etc. de consanguinitate et affinitate, reducit hoc impedimentum ad gradum quartum inclusive quoad collaterales ; ergo etiam quoad stipitem, ut concedunt adversarii ; ergo saltem Jus naturale fundatum in origine, extenditur ad illum gradum, et consequenter inducit eumdem effectum.
Confirmatur primo, ex Calixto 1. epist. 2. ad Episcopos Galliae, confirmat leges civiles et paenas ab eis latas contra eos, qui in consanguinitate ineunt matrimonium, id est, infamiae, quae est paena legis civilis : Conjunctiones, inquit, consanguineorum fieri prohibere,quando has et divinae et saeculi prohibent leges; leges ergo divinae hoc agentes, et eos qui ex eo prodeunt, non solum ejiciunt, sed et maledictos appellant ; leges vero saeculi infames tales vocant, et ab haereditate repellunt. Nos vero sequentes patres nostros, etc. infamia eos notamus, etc. eos autem consanguineos dicimus, quos divinae, et Imperatorum ac Romanorum ac Graecorum leges consanguineos appellant et in haereditate suscipiunt, nec repellere possunt, etc. Hic ergo expresse recipitur lex civilis de consanguinitate et ejus serie, ac proinde retinetur per Canones: sed ex lege civili, ut constat, in tota linea recta manet origo et impedimentum in ea fundatum: ergo, etc. Item, Nicolaus I. ad consulta Bulgarorum, cap. 39. De consanguinitate generationum exquiritis, ut quibus utique faeminis jungi debeatis, liquido cognoscatis ;verum quod leges hinc sanciunt, jam meminimus, et jam memorare summatim operae pretium ducimus, aiunt enim: ergo omnes nobis uxores ducere licet, nam quarumdam nuptiis abstinere debemus. Inter eas enim personas, quae parentum liberorumve locum inter se obtinent, nuptiae contrahi non possunt, veluti inter partem et filiam, vel avum et neptem, aviam et nepotem, et usque in infinitum, etc. Favet Augustinus lib. 15. de civitate c. 16. Hieronymus in quaestionibus, aut traditionibus super Genes. vide cap. Lex divinae constitutionis, etc. 27. quaest. 2.
Confirmatur secundo, ideo Canones antiqui restrinxerunt impedimentum hoc ad septimum gradum, quia ultra illum vix retineri posset memoria aut cognitio consanguinitatis. Patet ex cap. Progeniem tuam, etc. 35. quaest. 2. et 3. quod est Gregorii Papae : Progeniem, inquit, tuam usque ad septimam decernimus observare generationem, et quamdiu agnoscant se affinitate propinquos, ad conjugalem copulam accedere denegamus; quod si fecerint, separentur, etc. Item, Nicolaus II. Suffraganeis Amalphitanae Ecclesiae : De consanguinitate sua uxorem nullus ducat, usque post generationem septimam, vel quousque parentela cognosci poterit, etc. Item, Concilium Wormatiense, c. 32. De consanguinitate sua uxorem nullus ducat usque post generationem septimam, vel quousque parentela cognosci poterit, etc. Gregor. III. in epist. ad Bonifacium : Dicimus quod oportuerat quidem, quamdiu cognoscant se affinitate propinquos ad hujus copulae non accedere societatem, etc. concedit nihilominus ob barbariem gentis, ut post quartum gradum generationis jungantur. Ex quibus sequitur, et parentelam conservari post septimam generationem, et si Adam vixisset, nemini posse conjungi, quia parentela ejus notissima esset, et origo perseveraret ; quod in aliis non posset ita commode cognosci aut notari, in quibus ignorantia et bona fides excusat contractum, qui inter laterales tantum iniri posset ; quod ergo leges civiles et canonici in hoc conveniant, patet ex dictis, et sufficienter interpretantur legem naturalem.
Tertio probatur conclusio ex lege divina. Levit. 18. in qua prohibetur, turpitudinem filiae et filii tui, vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est, etc. Haec lex non est judicialia, sed moralis, ut alias supra probavimus ex Augustino d. 32. q. unic. ergo neptis est caro avi, juxta divinam Scripturam, et consequenter non in solo primo gradu continetur legis naturalis impedimentum, sed extenditur etiam ad secundum in linea recta, et propterea etiam leges politicae ordinant avum ut primarium dominum, cui debetur reverentia a nepotibus.
Dices hinc non colligi extendi impedimentum ad ulteriores gradus.
Contra, in ulterioribus non est idoneus regulariter atavus aut tritavus ad matrimonium, ideo non fuit necessum ulteriores gradus exprimi. In praedicto autem loco dicitur matrimonia ibi prohibita esse abominationes coram Domino, et propter ea destructos Chananaeos: ergo haec prohibitio etiam fuit ante legem, alias connubia illa non essent abominabilia.
Fundamenta oppositae sententiae sunt soluta in praedictis, quia reducuntur ad haec, quod reverentia et origo per se, quae sunt causae hujus impedimenti, cessant extra primum gradum in linea recta; utrumque horum negatur ex dictis, quae maxime confirmat usus Ecclesiae, quia in recta linea non habetur authentice eam unquam dispensasse. Quod si objicias infideles conversos, quibus illa matrimonia fuerunt consueta, et nullo jure positivo prohibita permitti in eodem matrimonio post conversionem, juxta capitulum Gaudemus, etc. de divortiis. Respondetur intelligi istud capitulum de connubiis in linea transversali, sicut et concessio Gregorii facta genti Anglorum in prima sui conversione, non autem intelliguntur de irritis lege naturali.
(f) Forte etiam post multiplicationem humani generis, etc. Dicit forte in statu innocentiae, si perseverasset, et facta multiplicatione hominum, forte etiam matrimonia fore prohibita in linea transversali quoad aliquos gradus ; quod satis probabile est, quia sicut natura ad hoc inclinat, et recta ratio: unde divina lege in Levitico fuerunt aliqua prohibita, et instinctu naturali Gentiles, in quibus magis viguit dictamen rectum, et politia ex tali dictamine, talia connubia ut prohibita respuerunt ; in statu autem innocentiae non deficeret talis ratio recte dirigens matrimonii contractum, juxta decentiam et inclinationem ipsius naturae, ideoque recte conjicit Doctor talem prohibitionem fore in illo statu.
(g) In lege Mosaica erat prohibitio, quantum, etc. Haec prohibitio habetur Le-
. vit. 18. Dubitatur an sit moralis, an vero judicialis. Cajetanus 2. 2. quaest. 154. art. 9. circa solutionem ad 3. fuisse, ait, secundum quid moralia, judicialia autem simpliciter. Primum modum habebant, quatenus quaedam indecentia naturae in illis matrimoniis continebantur. Secundum autem modum habebant, quatenus in illa Republica Judaeorum ad pacem stabiliendam spectabant, intelligit hoc non de omnibus, sed de quibusdam gradibus affinitatis et consanguinitatis.
Probabilius judico fuisse legis divinae positivae et moralis, atque etiam manere absolute loquendo, nisi circumstantia majoris boni accedat, quae tale matrimonium ad finem altiorem ipsius contractus promoveat, et eamdem prohibitionem fuisse in omni lege multiplicato genere humano. Hanc existimo esse de mente Doctoris, quidquid alii senserint, qui eum pro opposito citant. Nam ut supra dicit, forte multiplicato genere humano in statu innocentiae, etiam esset haec prohibitio in aliquibus gradibus; et infra, sig. Sed unde est quod propinquitas, etc. quamvis dicat Christum non instituisse aliam prohibitionem ultra illam, quae est legis naturae, intelligit prohibitionem divinam, quae in lege naturae ante scriptam viguit ; sumit enim legem naturae late pro omni eo quod principiis et conclusionibus necessariis ejus est consonum, ut. saepe in superioribus agit de lege matrimonii, ut d. 26. q. unic. sig. Et ex hoc patet solutio cujusdam quaestionis, etc. dicit contractum ipsum esse de lege naturae late sumpta, reducens tamen ipsum ad legem positivam divinam, quae dat formam contractui, et complementum justitiae, ut ipse dicit. Si ergo contractus firmatur per legem positivam, sic etiam prohibitio in personis, alias habilibus ad contractum ad eamdem legem est reducenda, quae lato modo lex naturae appellatur a Doctore.
His positis, probatur conclusio, quia ex ipso textu apparet, quia in singulis replicatur esse turpitudinem, et non debere revelari ; ergo et peccatum, ergo contra aliquam legem ; non naturalem stricte sumptam, ergo ad positivam, quae lato modo dicitur naturalis, quia viguit in statu legis naturae, sicut praecepta secundae tabulae ex mente Doctoris in 3. dist. 38. dicuntur legis naturalis, ac proinde S. Augustinus reducit hac prohibitiones ad Decalogum lib. 3. quaest, in Levit. quaest. 53. ut alias supra diximus.
Secundo, quia paena ipsa denotat opus hoc non esse indifferens, sed contra legem et peccatum quod vindicavit Deus in Chananaeos, quos destruxit in paenam horum scelerum, ut patet clare ex textu, ubi in exemplum castigati peccati proponuntur Judaeis, ne similia faciant; ergo viguit prohibitio haec ante legem scriptam: sed non fuit legis naturalis stricte sumpta, alias esset indispensabilis, quod est erroneum asserere, quoad aliquos gradus ex Tridentin. sess. 24. can, 3. Tertio, haec sententia videtur esse non solum Augustini expressa loco citato, sed etiam aliorum Patrum et Pontificum, ut Calixti 1. supra epist. 2. cap. 4. Ambros. epist. 66. ad Paternum.
Quid enim, inquit, est quod dubitari queat, cam lex divina etiam patrueles prohibeat convenire in conjugalem copulam, etc. Gregorius in respons. 6. ad August. Angliae Episcopum, reprehendit leges Romanorum, quae talia matrimonia approbarunt, dum essent Gentiles: ergo censet prohibita. Concilium Toletanum II. cap. 5. Nam et haec praecavenda s lubriler sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui usquequo affinitatis lineamenta generis successione cognoscit, in matrimonio sibi desideret copulari, quoniam scriptum est: omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus, nec sine denuntiatione fuit sententia, nam paulo post infert et dicit: anima, quae fecerit de abominationibus istis, peribit de medio populi sui, etc. Carolus Magnus lib. 6. legum, c. 206. idem sancivit citans praefatam scripturam. Item, Joannes VIII.
epist. 198. citans Stephanum, Eugenium et Leonem praedecessores suos, utitur etiam ejusdem Scripturae testimonio turpitudinem uxoris patris, etc. et a fortiori dici hanc legem comprehendere Christianos, quae obligavit Judaeos : Et si Deus, inquit, Hebraico populo ante incarnatonem unigeniti filii sui haec servanda mandavit, quanto amplius nos, qui Christianae Religionis documenta tenemus, ab illicitis connubiis observare debemus, ne demersi in voraginem ignis aeterni concrememur incendio, etc. De his videri potest Taraquell. lib. 7. de connubio, Augustinus lib. 15. de civit. c. 16. lib. 22. contra Faustum, cap. 35. Tertullianus in Apologia, cap. 9. Minutius Felix apud Arnobium in octava lib. 8. Chrysost. hom. 34. in 1. ad Corinth. Ambrosius epist. 66.
Hinc sequitur haec praecepta moralia esse, atque praecessisse legem supposita multiplicatione generis humani. Unde D. Thom. in 5. d. 39. quaest, unic. art. 3. ad 3. D. Bonaventura art. 2. q. 4. in corp. Richardus in praesenti distinct. artic. unic. quaest. 5. Durandus quaest, unica, Major q. 3. post. 3. conclusionem, Paludanus art. 3. et plures alii apud Sanchez disput. 82. quaest. 1. num. 5. affirmant etiam idem, et infideles ad fidem conversos, antea vero conjunctos in gradibus prohibitis in Levitico esse separandos.
Caeterum videtur Doctor agnoscere tantum esse prohibitionem quoad aliquos gradus, et non irritationem contractus, quia solum in linea recta admittit conjunctionem esse nullam, non in linea transversali, quantum est ex parte legis divinae: an autem in Judaeis specialiter irritans fuerit extra casum quo proximus sanguinis succedebat in matrimonium ad suscitandum semen fratri defuncto, et non alias, videtur ex paenis ibi adjunctis fuisse alias irritum contractum in his gradibus: et hoc concesserim Cajetano et aliis fuisse speciale in lege veteri, quamvis alias fuit prohibitum in omni lege contrahere in illis gradibus, nisi quando necessitas, et majoris boni circumstantia urgebat, ut in Patriarchis ad propagandum populum fidelem, vel forte etiam in Regibus, aut eorum filiis, ut comprehendamus Thamar, quae ita suadere conabatur Aman fratri, ut eam a Rege peteret, et non violaret per vim.
. Hinc ergo facilius concordare licet plures Patrum et Doctorum sententias, qui asserunt haec connubia fuisse vetita Jure naturae, intelligendo Jus naturae late pro omni eo quod fuit in praecepto ante legem scriptam, quamvis alias praeceptum hoc sit Juris positivi divini ob reverentiam et societatem in vinculo sanguinis, et communicatione propaginis fundatam, quae est alterius rationis a societate conjugali, et cui non erat conveniens, ut matrimonium praejudicaret sine divina dispensatione ob causas particulares: nam conjugia promiscua inter consanguineos non solum tollunt illam societatem sanguinis et foedera, sed etiam plurimum derogant amicitiae et societati publicae inter cives conciliandae et conservandae: hinc rationabile fuit praeceptum. Ipsum vero viguisse colligimus ex Scriptura et Patribus citatis, et valde consonum fuit divinae providentiae, et conservandis juribus diversis et titulis fundatis in lege naturae, quatenus ordinant societatem humanam, juxta disparem proportionem, et diversos titulos et fines. Concessionem vero contrariam factam esse quandoque vel ob necessitatem, ut initio generis humani ; vel ob interdictam communionem cum populo infideli, et ad multiplicandum populum fidelem ex pari cultu, sicut contigit in Patriarchis
Abraham, Isaac et Jacob, vel ob dignitatem sanguinis et auctoritatis in Regibus conservandam ; vel ob suscitandum semen defuncti fratris, ut ex lege licebat ; vel ne obstaculum fiat fidei, ut cap Gaudemus, etc. de divortiis. Permittitur matrimonium in secundo et tertio gradu initum ante Baptismum, et dicitur matrimonium inter infideles constare, et illud in gradibus alias prohibitis esse licitum, quod intelligendum est ex ignorantia invincibili divinae legis, et ex usu et consuetudine contraria, ubi vigebant talia matrimonia. Pontifex autem non permitteret illa manere, nisi essent valida, quia pluralitatem uxorum non permittit, quamvis plures quis duxerit ante conversionem ; habitare enim cogitur cum prima, reliquis separatis: et cap. sequenti, eodem. permittitur Livonibus, ut maneant conjuncti cum uxore fratris defuncti sine liberis, quam ante Baptismum sibi conjunxerunt. Concilia Agathense cap. 61. Epannense cap. 80 permittunt matrimonia jam inita in gradibus prohibitis.
De caetero autem illa inhibent ineunda, ex quibus colligitur haec matrimonia non fuisse irrita Jure divino aut naturali, quamvis fuerunt prohibita Jure divino . Et August. lib. 15. de civit, c. 16. dicit quidem perversis legibus inter idololatras fuisse admissa conjugia in secundo gradu, id est, fraterna conjugia: Melior tamen consuetudo in aliis hanc licentiam exhorruit, etc. intendit ergo et perversam fuisse consuetudinem, quia nempe contra Dei prohibitionem simplicem, non irritantem, matrimonia autem fuisse valida, ubi consuetudo illa confirmavit, et lex ipsa humana ; ubi autem consuetudo oppositum statuit, aut lex, fuisse illa invalida, et hanc meliorem dicit,quia nempe conformis fuit divinae legi. Sanctus etiam Hieronymus in quaestionibus aut traditionibus super Genesim,dicit has nuptias tunc fuisse licitas, id est, validas, quia nondum leges fuerunt, quae talia connubia abrogarent.
Accedit Pontifices quandoque in gradibus his prohibitis dispensasse, quod non facerent si ipsa lege divina aut naturali matrimonium in talibus esset nullum.
Aut ergo dicendum erit in hac quaestione satis incerta ob varias gravium Doctorum sententias et interpretationes, haec matrimonia fuisse non solum prohibita, sed etiam invalida, seclusis circumstantiis particularibus, ad quas non se extendebat, neque de facto extendit divina praeceptio et lex. Hae autem circumstantiae sunt aut necessitas communis boni, quod praeponderat, pacis, aut fidei aut propagationis, et facultas Ecclesiae, ita quod particulari arbitrio non permittebantur talia conjugia inter fideles, aut lex et consuetudo inter infideles, qui nullam aliam regulam habent contractus. Haec secunda circumstantia est rationabilis, quia conjugia in bis circumstantiis communis boni tam temporalis quam etiam spiritualis debent ad communem et publicam auctoritatem revocari, et hoc olim in conjugio Isaac et Jacob fuit observatum, qui ex facultate et dispensatione parentum, in quibus fuit auctoritas spiritualis et Ecclesiastica illius status, uxores in his gradibus consanguinitatis acceperunt: in Gentibus vero, ubi consuetudo et lex viguit, haec auctoritas etiam ad primates spectabat, qui ejusmodi connubia invexerunt. In lege autem Evangelica residet in Vicario Christi, sine cujus auctoritate talia connubia etiam lege divina essent invalida, et non solum auctoritate Canonica: et sic intelligi possunt plures Doctores, qui haec matrimonia asserunt ipso Jure naturali aut divino esse irrita, id scilicet absolute et regulariter verum esse, et spectata materia in se,
seclusis particularibus circumstantiis majoris boni et auctoritatis publicae.
Vel dicendum est secundo illa matrimonia fuisse tantum prohibita divina lege positiva, sed simplici prohibitione, et non irritante contractura, esse autem nulla per legem Canonicam inter fideles: inter infideles autem per auctoritatem publicam, ubi consuetudine reprobantur aut lege.
Et si dicas hanc restrictionem esse liberam, et voluntarie excogitatam.
Respondetur esse fundatam, in communibus principiis, quia in quaestione tam gravi et periculosa, cui admiscetur auctoritas divinae et humanae legis Pontificum, Patrum, plurium Conciliorum et Doctorum, non est vacillandum, aut ad extrema transeundum, fovendo controversias, sed Jura concordanda sunt, et ex praxi Ecclesiae interpretanda, quae veritatis est columna. Plures Patres dicunt esse haec matrimonia inhibita Jure divino, cujus originem in discursu videntur referre ad Jus naturale connubii et sanguinis. Ex alia parte habemus decreta Ecclesiae nunc ampliantis, nunc restringentis illos gradus, ad valorem matrimonii, ut ex dictis apparet, et permittit infideles in secundo et tertio gradu, tam affinitatis quam consanguinitatis conjunctos, post conversionem permanere. Dispensari etiam ob bonum publicum et praeponderans in gradibus similibus affinitatis, oportet hinc colligi neque Jure naturali aut divino eos comprehendi in particularibus circumstantiis majoris et communis boni, quamvis alias praecise sumpta et absoluta essent nulla sine talibus circumstantiis. Et hoc modo reducitur opinio negativa ad praxim Ecclesiae, quae suam auctoritatem ejusmodi contractui saepius interposuit, et salvatur ejus dispensatio et auctoritas Patrum, qui valorem horum contractuum reducunt ad legem humanam, ut Hieronymus et Augustinus. Si vero dicamus esse simplicem tantum prohibitionem divinam, et seclusis praemissis circumstantiis, perinde salvantur Decreta et Canones, et praxis Ecclesiae.
Ad confirmationem praemissae interpretationis, ut discurramus a posteriori, haec conclusio pro certa statuenda est : Matrimonia illa in praefatis gradibus fuisse valida in Patriarchis ; fuisse valida inter Gentiles conversos, ut inita primum in infidelitate ex cap. Gaudemus, esse valida ex dispensatione Pontificia. Debet ergo haec conclusio reduci ad principia certa, proinde decisio ejus non cohaeret cum hoc quod est talia matrimonia esse Jure divino et naturali in quibuscumque circumstantiis nulla, quae principia non cohaerent cum veritate conclusionis ; ideoque reducenda sunt ad limitatum sensum et materiam, seclusis circumstantiis in quibus matrimonia erant valida, quae circumstantiae jam praemissae sunt.
Ex alia parte ipsa divina Scriptura in Levitico reprobat illa matrimonia, aut reprehendit tanquam illicita, etiam ante legem inita a Chananaeis, et in ipsis a Deo punita. Patres dicunt esse contra Jus divinum, etiam sunt contra debitam in familia disciplinam et cohabitationem, qua ratione reducuntur ad Jus naturale, et etiam ab iis Gentiles abstinuerunt, in quibus fuit majus lumen, et melior consuetudo, tanquam ab illicitis, et contra inclinationnm sensus,ut dicit Augustinus, loco proxime citato, quod plurimum valet ad interpretationem legis naturalis, vel in se ipsa, vel quoad ea quae sunt consona. Ergo ex hac parte non est ita declinandum ad alterum extremum, ut dicantur nulli Juri divino repugnare, etiam comprehendendo simplicem prohibitionem, ideoque concordia praemissa retinet medium reducendo extrema ad interpretationem congruam, desumptam ex praxi Ecclesiae, cum qua utraque sententia cohaerere potest. Et neganda est sequela, quam aliqui Auctores inferunt hinc inde, vel dicendo matrimonia simpliciter invalida, et separandos esse infideles conversos, qui in gradibus illicitis alias contraxerunt ante Baptismum ; vel ex alia parte neganda est sequela, quam deducunt alii, vel ex praxi vel ex principio quibus innituntur probantes nullo divino Jure esse talia illicita. Et per hoc patet ad fundamenta utriusque sententiae extremae, inquantum plus probant, quam contineatur in principiis ; admitti enim potest illa matrimonia aliquando seclusis circumstantiis fuisse invalida vel fuisse illicita juxta unum vel alterum modum.
(h) In lege autem Evangelica, etc. In hac conclusione docet praescriptum antiquum Canonum, et patet ex pluribus cap. 35. per totum, ex titulo de consanguinitate et affinitate, ex titulo de divortiis. Subjungit mox Decretum Innocentii III. in Concilio Lateranensi cap. Non debet, etc. de consanguinitate et affinitate, qui reduxit statutum ad quartum gradum propter plura incommoda, ubi communiter Doctores ; vide Glossam, vide etiam Bellarminum. lib. 1. de matrimonio, cap. 25. ubi dissolvit argumenta haereticorum, eosque impugnat. Lutherus et Buccerus solum agnoscunt gradus in Levitico prohibitos esse indispensabiles, et hac ratione aliqui seduxerunt Henricum VIII. Angliae Regem, ut Reginam Catharinam repudiaret, quasi dispensatio fuerit nulla ; vide Bellarminum loco citato, qui singulos errores de hoc exponit et impugnat.
(i) Sed unde est quod propinquitas talis, etc. Resolvit hoc impedimentum esse Juris Canonici, Ecclesia illegitimante contrahentes in tali gradu consanguinitatis. Christus enim non induxit aliam prohibitionem,quam quae fuit in lege naturae, neque confirmavit prohibitionem, super hoc factam in lege Mosaica. Haec sententia Doctoris est satis frequens in scholis, quam sequitur Sanchez disput. 52. q. 1. alios citans. Hic autem loquitur Doctor de jnhibitione annullante matrimonium in his gradibus, non autem de simplici inhibitione non irritante factum ; ideo videtur sentire gradus illos Levitici irritasse matrimonium in lege illa, quod satis probabile est quoad aliquos, quibus constituitur in lege, cap. 20, paena mortis ; quoad alios vero paena levior, ut quod filii non reputentur ipsis, quae paena videtur non annullasse factum, sed permisisse. Non negat Doctor fuisse prohibitionem simplicem contrahendi in illis gradibus, ut supra, visum est, quia agit tantum ex scopo discursus, de prohibitione illegitimante personas. Rationem subjungit praeterea, cur Ecclesia reduxerit hoc impedimentum ad quartum gradum, quae ratio communiter est recepta, et insinuatur in illo cap. Non debet, etc.
(k) Ad argumenta, etc. Patet ex littera et ex dictis de impedimentis cognationis spiritualis et legalis agit Doctor dist. 42. cum Magistro, ideo quid circa illa statuant Canones, ibid, resolvetur.