IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De gradibus affinitatis. Nunc de affinitate videndum est ; de qua Gregorius ait: " Porro de affinitate, quam dicitis parentelam esse, quae ad virum ex parte uxoris, seu quae ex parte viri ad uxorem pertinet, manifesta ratio est, quia si secundum divinam sententiam ego et uxor mea sumus una caro, profecto mihi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meae in uno et primo gradu erimus; filius vero ejus secundo gradu erit a me, neptis vero in tertio; idque utrimque in caeteris agendum est successionibus. Uxorem vero propinqui, cujuscumque gradus sit, ita me oportet attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua foemina propriae propinquitatis sit: quod nimirum uxori meae de propinquitate viri sui in cunctis cognationis gradibus convenit observare. Qui vero aliorsum sentiunt Antichristi sunt". Item, Julius Papa : " Aequaliter vir conjungatur consanguineis propriis et consanguineis uxoris". Item, Isidorus : " Sane consanguinitas, quae in proprio viro conservanda est, etiam in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est, quia constat, eos duos fuisse in carne una ; ideoque communis est illis utraque parentela". Item, Julius Papa : " Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris usque in septimum generationis gradum uxorem ducere, vel incesti macula copulari, quia, sicut non licet cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic nec de consanguinitate uxoris conjugem ducere propter carnis unitatem ". Item, Gregorius : " De affinitate consanguinitatis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem observare. Nam et haereditas rerum, per legales instrumentorum definitiones sancita, usque ad septimum gradum haeredum protendit successionem. Non enim eis succederent, nisi de propagine cognationis deberetur ". His auctoritatibus insinuatur, et quae sit affinitas, et usque ad quem gradum sit observanda, scilicet usque ad septimum. Variae traditiones de affinitate.
Sed alii videntur concedere, in quinta generatione inter affines contrahi conjugium, et in quarta, etiam si contractum fuerit, non separari. Ait enim Fabianus Papa: " De propinquis, qui ad affinitatem per virum et uxorem veniunt, defuncta uxore vel viro, in quinta generatione jungantur ; in quarta si inventi fuerint, non separentur: in tertia vero propinquitate non licet uxorem alterius accipere post obitum ejus. Aequaliter vir jungatur in matrimonio eis quae sibi consanguinae sunt, et uxoris suae consanguineis, post mortem uxoris ". Ecce, hic conceditur, in quinta vel quarta propinquitate affinium fieri conjugium. Julius etiam Papa ait: " Statutum est, ut relictam patris uxoris suae, relictam fratris uxoris suae, relictam filii uxoris suae nemo sibi in matrimonium sumat: relictam uxorem consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem nemo in uxorem sumat: in quarta vero et quinta, si inventi fuerint, non separentur ". Ecce, quam varie de affinitatis observatione loquuntur auctores. Alii enim usque ad septimum gradum eam observari sanciunt ; alii vero in quinto vel quarto matrimonia contracta non dividunt. Sed illi veritatis rigorem, isti misericordiae dispensationem videntur proponere. Potest enim Ecclesia dispensare in copula affinium usque ad tertium gradum, sicut. Gregorius dispensavit in quarto gradu consanguinitatis. Illud etiam non est praetereundum, quod Gregorius Venerio Episcopo scripsit : " Sedem Apostolicam consulere decrevisti, si mulier copula nuptiali extraneo viro conjuncta cognationi ejus pertineat: si, eo defuncto cognatio maneat, vel si sub alio viro cognationis vocabula dissolvantur: vel si susceptae soboles possint legitime ad prioris viri cognationis transire copulam. Si una caro fuerit, quomodo aliquis eorum potest propinquius uni pertinere, nisi pertineat alteri? Hoc minime posse fieri, credendum est. Porro, uno defuncto, in superstite affinitas non deletur, nec alia copula conjugalis affinitatem copulae prioris solvere valet; sed nec alterius conjunctionis soboles placet ad affinitatis prioris viri consortium transire. Si quis ergo sacrilego et temerario ausu in defuncto quaerit propinquitatem extinguere, vel sub altero affinitatis vocabula dissipare, vel susceptas soboles alterius copulae propinquitati prioris credit legitime sociari; hic negat, Dei verbum validum esse, quod dixit : Erunt duo in carne una ". Ecce, hic prohibet, si, mortuo primo viro, uxor ejus alii nupserit, filios de secundo viro genitos, ducere uxores de cognatione prioris viri, quia filii mediante matre ad cognationem prioris viri pertinent, cum quo mater eorum una caro extite rat. Hoc idem etiam Innocentius Papa ait : " Si qua mulier ad secundas nuptias transierit et ex eis sobolem genuerit, nullatenus potest ad consortium cognationis prioris viri pertingere ". Hoc autem observandum est usque ad septimum generis gradum, sed maxime usque ad tertium et quartum, sicut supra positum est.
Si conjugium sit inter eos qui nola consanguinitate dividuntur.
Et est sciendum, quod Ecclesia infra praedictos gradus consangui-: nitatis conjunctos separat. Si autem ignoranter conjuncti fuerint in oonspectu Ecclesiae, et postmodum, probata consanguinitate, ejusdem judicio separati: quaeritur, utrum copula illa conjugium fuerit? Quibusdam videtur non fuisse conjugium, quia non erant legitimae personae: sed tamen de crimine excusantur per ignorantiam, et quasi conjugium reputatur, quia bona fide et per malum Ecclesiae convenerunt; unde et filii eorum legitimi habentur. Alii vero dicunt, fuisse conjugium, licet non essent legitimae personae, quia talium conjunctiones vocant Canones conjugia, ubi de personis agunt, quarum testimonio consanguineorum sit dirimenda coniunctio.
Quibus personis testificantibus sint dirimenda conjugia.
Unde Urbanus Papa : " Si duo viri vel tres consanguinitatem jurejurando firmaverint, vel ipsi forte confessi fuerint: conjugia dissolvantur. Si vero neutrum contigerit, Episcopi eos per fidem Christi obtestentur, quatenus palam fateantur, si se recognoscunt consanguineos. Si se judicio Episcoporum segregaverint, alia matrimonia non prohibeantur contrahere ". Idem : " Notificamus tibi, ut, cum tres vel duo ex propinquioribus ejus qui accusatur, hanc propinquitatem juramento firmaverint, vel si duo vel tres ex antiquioribus Januensibus, quibus haec propinquitas est nota, qui bonae famae et veracis testimonii sint, remoto amore, timore, pretio et omni malo studio, praedicto modo firmaverint, sine mora conjugia dissolvantur. Consanguineos vero extraneorum nullus accuset, vel consanguinitatem in Synodo computet, Ised propinqui, ad quorum notitiam pertinet. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et veracioribus, quibus propinquitas tota nota sit, Episcopus canonice perquirat: et si inventa fuerit, separentur. " Ecce, quibus accusantibus vel testificantibus, dirimenda sit consanguineorum conjunctio, quae conjugium vocatur.
Distinctio utilis, quid sit fornicatio?
Hic dicendum est, quod aliud est fornicatio, aliud stuprum, aliud adtdterium, aliud incestus, aliud raptus.
Quid sit fornicatio.
Fornicatio, licet sit genus omnis illiciti coitus, qui fit extra uxorem, tamen specialiter intelligitur in usu viduarum, vel meretricum, vel concubinarum. "
Quid sit stuprum.
" Stuprum proprie est virginum illicita defloratio. "
Quid sit adidlerium.
" Adulterium est alieni thori violatio ; unde adulterium dicitur quasi alterius thorum accessio. "
Quid sit incestus.
Incestus est consanguinearum vel affinium abusus; unde incestuosi dicuntur qui consanguineis vel affinibus suis abutuntur. "
Quid sit raptus.
" Raptus admittitur, cum puella violenter a domo patris educitur, ut corrupta in uxorem habeatur. Sive puellae, sive parentibus vis illata constiterit, hic morte mulctatur. Sed si ad Ecclesiam cum rapta confugerit, privilegio Ecclesiae mortis impunitatem meretur. " Attendendum est etiam illud Alexandri, qui ait. " Quod frater sororve uxoris tuae cognati dicuntur, aequivocationis jure fit et necessitate vulgaris appellationis potius quam ulla cognationis causa. Uxor enim fratris, fratrissa potius quam cognata vocatur. Mariti frater levir dicitur. Duorum fratrum uxores janitrices vocantur, quasi eamdem januam intrantes. Viri soror glos appellatur. Sororis autem vir non habet speciale nomen, nec uxoris frater. " (Finis textus Magistri.)