IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Definit affinitatem, et ponit regulam, scilicet toto gradu affinitatis te attingere aliquem, quoto consanguinitatis attingis, personam, cui carnaliter commixtus es. Ad affinitatem proprie dictam non sufficit aliquam esse uxorem, sed requiritur et sufficit copula. Lato modo, impedimentum ex matrimonio rato dicitur affinitas, et dirimit usque ad quartum gradum, licet non habeatur expressum de hoc jus. Ita Sotus hic quaest, unic. art. 2. col. pen. Abbas de cap. Non debet, n. 13. Navar. 4. consil. de sponsal. 1. edit. cons. 13. Sanchius lib. 7. disput. 70. n. 1. Magis proprie dicitur hoc impedimentum publica honestas, ut ait Scot. hic. quem sequitur Sanchius citam multos.
Hic (b) breviter ratio affinitatis potest poni talis : Affinitas est vinculum quoddam personae ad personam aliquam, ex carnali copula cum persona alteri consanguinea contractum. Semper enim, quia persona carnaliter copulata est consanguinea alicui, ideo illa cui copulatur, fit affinis illius, et econverso: et est quasi expositio nominis affinis, id est, accessio ad affines. Conjunctus enim carnaliter alicui de consanguinitate aliqua accedit per hoc ad affines illius consanguinitatis, et ideo habet vinoulum talis accessus ad omnes de illa consanguinitate. In isto vinculo possunt assignari gradu et lineae, sicut prius in consanguinitate ; et pro his omnibus est una brevis regula.
Quoto (c) gradu consanguinitatis aliquis distat ab alio, toto gradu affinitatis distat ab eodem, illa quae est ab isto carnaliter cognita. Non (d) dico uxor, quia hoc non requiritur; non solum enim cum uxore, sed cum concubina vel meretrice contrahitur affinitas consanguineorum ipsius viri, imo in incestu.
Non (e) sufficit ad affinitatem proprie dictam, quod sit uxor, sed requiritur carnalis conjunctio, ut habetur 35. quaest, ultim. Fraternitatis, dicitur de conjugibus, quod si una caro fuerint, non potest esse, quod aliquis sit propinquus uni eorum, quin pertineat alteri: in quo datur intelligi affinitatem non contrahi, nisi mediante commixtione carnali: extendendo tamen affinitatem, dicitur contrahi non solum cum uxore carnaliter cognita, sed etiam cum non cognita, et quod plus est, cum illa cum qua praecise contrahuntur sponsalia. Ubi est advertendum, quod istud vinculum contractum ad aliquam propter conjunctionem ejus cum aliquo consanguineo, et hoc sive conjunctionem matrimonialem, sive concubinariam, dicitur communiter publicae honestatis justitia.