IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic breviter ratio affinitatis potest poni, etc. Affinitas hic definitur: Affinitas est vinculum quoddam personae ad personam aliquam, ex carnali copula cum persona alteri consanguinea contractum, etc. Haec definitio eadem est cum illa communi Doctorum, qua definitur propinquitas, personarum ex carnali copula proveniens, omni carens parentela. Dicitur vinculum, etc. aut propinquitas, quia in hoc convenit cum consanguinitate: est enim quaedam conjunctio et societas proveniens ex carnali commercio duarum personarum ad invicem, cap. Fraternitatis, 35. quaest. 10. Si una caro fuerit, quomodo poterit aliquis eorum propinquus uni pertinere, nisi pertineat alteri, etc. Et Glossa in cap. Non debet, ver. in 2. persona addita personae per carnis copulam mutat genus, et non gradum, etc. Mutare genus, est acquirere novam propinquitatem, quam antea non habuit, quia per copulam redditur affinis consanguineis personae, cui commiscetur: non mutat gradum, quia gradus affinitatis sequitur gradum consanguinitatis, ita ut in eodem sit gradu affinitatis ad consanguineos personae, cum qua fit una caro, quo ipsi consanguinei sunt secundum distantiam aut propinquitatem, ut colligitur ex cap. Porro. 35. quaest. 5. Dicitur personae ad personam, etc. quia in his est ipsa conjunctio per copulam carnalem, quia ex illa fit una caro, et est fundamentum propinquitatis aut vinculi: et intelligitur tam de licita quam de illicita copula. Additur autem in definitione communi omni carens parentela, ut denotetur causa per se affinitatis, et praecisa: unde per accidens est si concomitetur consanguinitas ex alio vinculo, quia inde non resultat affinitas, neque mutatur.
Haec definitio est nominis, et expositio ejus, quia affinis est accessio ad finem aut finium conjunctio et indistantia, qua sic duae cognationes inter se copulentur per nuptias et copulam personarum carnalem, l. Non facile, ff. de grad. consanguin.
(c) Quoto gradu consanguinitatis, etc. Haec regula communis est, et patet ex cap. Porro, citato; extenditur enim affinitas ad septimum gradum, sicut et consanguinitas, juxta antiqua Decreta. Qui autem copulantur, non censentur affines sed una caro, quia affinitas est distantium propinquitas, conjuncti enim sunt truncus seu stipes ipse, a quo sumitur initium affinitatis ; unde numerando parentes uxoris, eodem gradu affinitatis distant a marito quo gradu consanguinei ab eodem distant et propinquant secundum consanguinitatem, et vice versa: ita Moguntinum sub Rabano cap. 30.
(d) Non dico uxor, etc. Ita statutum fuit Jure antiquo perinde incurri affinitatem ex copula matrimoniali, et ex copula fornicaria aut incestuosa usque ad septimum gradum, vel usque ad quartum, juxta restrictionem factam in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. c. Non debet, etc. de consanguinitate et affinitate. Sed ex statuto novo Concilii Tridentini sess. 24. de reformat. matrimon. cap. 4. restringitur affinitas ex copula fornicaria ad primum et secundum gradum inclusive, et non ultra.
(c) Non sufficit ad affinitatem proprie dictam, etc. Docet ad affinitatem proprie dictam requiri copulam, et patet ex cap. Fraternitatis, 35. quaest. 10. et patet ex definitionibus allegatis et causa affinitatis, quae est copula; unde affinitas nascitur ex sola fornicaria, ubi non intercedit vinculum matrimoniale, et omnia Decreta ex quibus hoc impedimentum statuitur,
referunt affinitatem ad copulam. Hinc colligit ad affinitatem proprie dictam non sufficere matrimonium ratum tantum, quia etsi potestas corporum transferatur in hoc matrimonio, tamen non inde consurgit affinitas proprie dicta nisi accedat copula qua fiant una caro; ideo affinitas ex matrimonio rato tantum est largo modo dicta: proprie autem spectat ad publicae honestatis justitiam, quae inducit impedimentum, et ita appellatur, cap. Porro, 3. q. 3. quod et tenet Glossa in cap. Si quis desponsaverit, 27. q. 2. Si quis desponsaverit sibi aliquam, et praeveniente mortis articulo eam cognoscere non potuerit; frater ejus non potest eam ducere in uxorem, etc. ubi Glossa intelligit textum de sponsa de praesenti, et non pro futuro,et subdit: Et haec causa est impedimentum publicae honestatis justitiae, non affinitatis, quia illa non est, nisi interveniat carnalis copula, et cap. Lex divinae, eodem ; docet Pontifex aliter non fieri virum et mulierem unam carnem, nisi per copulam carnalem; et subdit : Propinquitas enim sanguinis verbis dicitur, non verbis efficitur, sed neque osculum parit propinquitatem, quod nullam facit sanguinis commixtionem, etc. Idem docet Abbas, cap. Juvenis, et cap. Sponsam, etc. de sponsalibus, Cardinalis, et Praeposit. cap. Sponsam, C ovarruvias in 2. part. Decreti, cap. 6. Navarrus lib. 4. consiliorum, consil. 33. de sponsal, consil. 8. de consanguin. alias de sponsal, consil. 11. de consanguin. consil. 4. Bassolis, Nicolaus de Orbellis, Suplementum Gabrielis in hac dist. Sanchez lib. 7. de matrimonio, dispul. 54. quaest, ultim, plures citans.