In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Affinitas impedit Jure Ecclesiae, et dirimit usque ad quartum gradum, d. e. Non debet ; et c. 1. de consanguin. Idem ait de publica honestate ex matrimonio rato vel sponsalibus, etiam nullis, aliter quam defectu consensus, ex cap. unic. de sponsal. 6. Tamen Trident. sess. 24. cap. 3. impedimentum publicae honestatis ex sponsalibus restrinxit ad primum gradum tantum, et ad sponsalia valida. Sed nihil restrinxit circa impedimentum ex matrimonio rato, atque adeo oritur modo usque ad quartum gradum, et ex contractu irrito, ex motu proprio Pii V. de quo Sanchius lib. 7. disp. 70. num. 5. Restrinxit etiam Concilium ibidem, cap. 4. affinitatem ortam ex illicito coitu, ad secundum gradum. De hoc impedimento tradit exactissime Sanchius lib. 7. disp. 64. et tribus seqq.
Ad (f) quaestionem ergo dico, quod affinitas simpliciter impedit matrimonium ; et ratio non est nisi statutum Ecclesiae illegitimantis affines, et (g) in eodem gradu impedit matrimonium in quo consanguinitas, et hoc quidem de affinitate proprie dicta, patet in tit. illo de consanguinitate et affinitate, cap. Non debet. Consimili ter de affinitate (h) communiter et extensive dicta, quae vocatur publicae honestatis justitia, habe tur Extra de consang. et affinit. cap. 1. aeque, ut Canones dicunt, abstinendum est a consanguineis uxoris et propriis. De ista etiam publicae honestatis justitia, multa habentur Extra de consanguin. et affinit. et in 6. lib. quod ex sponsalibus, quae ipso jure sunt nulla, vel qualitercumque, dum tamen non sunt nulla ex defectu consensus, oritur istud impedimentum matrimonii impediens contrahendum, et dirimens jam contractum.
Ad primum argumentum dico quod affinitas, quae est effectus matrimonii cujusdam praecedentis, illud non impedit: sed impedit aliud inter illos, inter quos per matrimonium est contracta affinitas.
Ad secundum dico, quod affinitas contracta per copulam cum sorore uxoris ante matrimonium, simpliciter impediret matrimonium pro futuro, sed post matrimonium contractum, affinitas superveniens non dirimit ; et ratio est, quia multa impediunt nondum factum, quae non destruunt jam factum; privatur tamen vir jure petendi propter illud crimen, et post mortem uxoris sine conjugio permanet, ut habetur ibidem.