IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Ad quaestionem ergo dico, etc. Haec prima conclusio hujus articuli est : Affinitas simpliciter impedit matrimonium, etc. Probatur cap. Si mulier 35. quaest. 10. cap. de propinquis, Eliberitanum cap. 61. et 66. Neocaesariense c. 2. Agathense cap. 30. Epannen. cap. 30. Tolet. II. c. 5. Aurelianense I. c. 20. Secundum cap. 10. Tertium cap. 10. Arvernense cap. 11. Turonense II. cap. 21. Parisiense III. cap. 4. Lugdunense II. cap. 4. Matisconense II. cap. 18. Altisiodorense cap. 27. 28. et 29. Concil. Romanum I. sub Zacharia c. 6. Arelatense IV. cap. 11. Cabilonense II. cap. 29. Moguntinum sub Leone III. cap. 54. et 56. sub Rabano cap. 29. et 30. Alexander III. in appendice Concilii Lateranensis, p. 6. cap. 32. Tridentin sess. 24. cap. 3. Accedunt plurima Decreta Romanorum Pontificum, ut Higini et Fabiani, quorum sunt illa duo capita primum enumerata, Julii I. cap. Nullum in utroque 35. q. 5, Vigilii epistola 3. Gregorii I. lib. 12. epistola 31. interrog. 6. et 7. et epist. 32. Secundi eptsl. 14. Zachariae epist. 1. Septimi lib. 7. epistolarum, epist. 9. lib. 8. epist. 3. Ex quibus patet conclusio et reprobata Novatorum protervia, qui contra tot Canones et antiquitatem pugnant, recipientes tamen impedimenta, quae lege civili statuta sunt matrimonii.
Secunda conclusio Doctoris, hoc impedimentum esse Juris tantum Ecclesiastici. Ex hac conclusione sequitur primo impedimentum ex copula illicita non irritare matrimonium Jure naturali ; est contra Joannem Andream cap. 1. de convers. infidelium, et quosdam alios. Patet, quia non invenitur vinculum aliquod amicitiae et societatis inter consanguineos utriusque ; neque reverentiae debitum aliquod ex tali copula. Deinde, quia Jure antiquo Romanorum non oriebatur affinitas ex tali copula. l. Non facile, ff. de gradibus consanguinitatis, neque in l. Levitici, habetur mentio talis affinitatis. Tertio, quia Tridentinum revocavit talem affinitatem ad duos gradus tantum. Si autem Jure naturae matrimonium talis copula inritaret, haberetur aliquo modo expressum in legibus praedictis, et dilataretur affinitas ad ulteriores gradus, sicut et consanguinitas, et fundaret aliquam amicitiam et societatem, quam non fundari experientia docet; ergo Jure tantum Ecclesiastico fundatur hoc impedimentum, quamvis innitatur ut consonum Juri naturali et similitudine quadam ad affinitatem ex legitimis nuptiis contractam, non vero proprietate. Hinc patet ad aliqua loca Patrum, qui matrimonium cum ea, quae cognita est a consanguineo fornicarie, vocant incestum ; idem enim Jure antiquo Ecclesiastico verum fuit, et quadam accommodatione ad Jus naturale, ex eo quod ex ea copula facti sint una caro, sed quia affinitas nata est inducere vinculum naturalis societatis, quod in proposito non inducit, ideo non accedit ad affinitatem, quae est ex copula conjugali.
Sequitur secundo affinitatem ex copula conjugali etiam Jure Ecclesiastico dirimere matrimonium tam in linea recta quam transversali, non autem Jure naturae. Est contra plures, qui docent in linea recta dirimere matrimonium in infinitum, ut Joannes Andreas in arbore affinitatis, et aliquot alii Canonistae, Paludanus et Supplementum Gabrielis in praesenti distinctione. Alii vero docent in linea recta esse prohibitum Jure naturae quoad primum gradum, non quoad reliquos ulteriores: et hanc sententiam docet D. Thomas in illud 1. ad Corinth. 1. Omnino auditur inter vos fornicatio, etc. et plurimi alii, quos citat Sanchez lib. 7. disput. 56. Sotus in hac distinct. quaest, unic. art. 3. Covarruvias citatus, Bellarminus lib. 1. de malrimon. cap. 28.
Conclusionem sequelae tenent Alensis 2. part. q. 169. memb. 2. et 3. part. memb. 4. art. 3. quaest. 35. memb. 6. et videtur D. Thom. 2. 2. quaest. 154. art. 9. ad 3. ubi Cajetanus, Sanchez num. 7. alios citans. Probatio autem conclusionis quoad lineam rectam est difficilior, quia in hoc non habetur exemplum in Ecclesia aut lege veteri, quamvis apud Gentiles alicubi fuerint quaedam exempla rara, quae tamen non sufficiunt ad hanc probationem, quia nun apud omnes Gentiles viguit observantia perfecta legis naturalis, quoad conclusiones remotiores: neque alia ratio, quae adducitur ex fine matrimonii primario et secundario etiam probat. quia inter patrem et filiam etiam ille finis propagationis et educationis prolis ac remedii salvari potest, quamvis matrimonium inter ipsos
Jure naturas irritum (loquendo de Jure naturae late eo modo quo diximus supra distinctione praecedenti,) neque etiam ratio, quae petitur ex eo quod in linea transversali in primo gradu matrimonium valeat: nam inde non recte infertur valere in primo gradu lineae rectae, quia in his habemus exempla legis divinae veteris, et plura exempla in lege nova, et Decreto Pontificum, ex quibus id colligamus et in primo gradu lineae rectae nullum suppetit exemplum.
Unica ratio videtur mihi magis idonea, nempe quod matrimonium cum secunda uxore, sicut dividit carnem parentis, et fit bigamus ex hac divisione, neque repraesentet perfecte Sacramentum unionis Christi cum unica sponsa, quae est Ecclesia, ita etiam respective ad filios ex prima uxore novercam, sicut non est principium dandi esse, sic magis discindere societatem, quae est ex matrimonio respective ad priores filios et familiam, ut experientia constat, quia proprios etiam in praejudicium privigni fovet, et amorem paternum discindit, ipsum ad suos proprios filios retrahens. Hinc ergo sequitur non attingere illam societatem perfectam, et vinculum in ea fundatum, et debitum reverentiae, quae est inter filium et veram matrem, ac proinde non reperiri eamdem congruentiam irritandi contractum in affinitate, quoad primum gradum in linea recta, sicut reperitur in linea recta consanguinitatis quoad primum gradum.
Haec quidem ratio, etsi vera sit in principiis, est valde dubitabilis quoad conclusionem, neque alia mihi offertur, qua fundaretur disparitas inter primum gradum consanguinitatis et affinitatis in linea recta. Cui placuerit haec ratio, potest sequendo conclusionem, quam Doctor proponit absolute, et tenent post eum alii, dicere matrimonium in linea recta affinitatis quoad primum gradum, sicut aliter participat finem matrimonii quoad vinculum societatis inter propagatos, ita etiam aliter affici lege matrimonii divina, ( quam vocat Doctor naturalem in proposito, juxta alias dicta,) nempe esse quidem interdictum, non tamen irritum illa lege, sive dicatur divina, sive naturalis, non ita matrimonium, quod est in primo gradu consanguinitatis, quia illud etiam est irritum. Lex autem sicut respicit subjectum aut materiam in ordine ad finem, ita etiam quae aliter attingunt ipsum finem, sic etiam aliter et aliter afficit, verbi gratia, praeceptum de fine comprehendit ea quae sunt necessaria ad finem per modum praecepti, ea vero quae conducunt ad finem, et non necessario, respicit per modum consilii. Ita in proposito matrimonium, quod ordinatur ad finem societatis, et praeceptum hujus finis, id est, societatis, quo major est societas, eo magis comprehenditur, et in differenti gradu sub lege: unde ex opposito quo magis recedit a vinculo societatis, eo etiam minus comprehenditur sub lege: hic autem non datur medium, nisi praecepti simplicis aut irritantis ex fine societatis: dici ergo potest respective ad matrem esse irritans matrimonium, respective ad novercam prohibens, et sic responderi potest ad quaedam loca Patrum et Scripturae, quibus hoc matrimonium reprobatur.
Confirmari potest, quia non ex vi solius contractus lege divina aut naturali est. impedimentum irritans, ut patet ex dictis: non ex copula sola, ut etiam patet ex dictis de copula fornicaria, non ex utroque simul, quia hoc matrimonium non inducit vinculum amoris indissolubilis respective ad filium, sed magis discindit amorem naturalem patris, qui adhaeret uxori, et amorem etiam novercae, quae, ut experientia constat, magis in seipsam et proprios inclinatur, et negligit privignum, eique invidet.
His non obstantibus, ergo magis inclino in illam sententiam, quae docet matrimonium in primo gradu affinitatis esse omnino irritum lege divina seu naturali, ut alii vocant. Primo, quia Levit. 18. perinde dicitur non revelandam turpitudinem matris et uxoris patris, et dat eamdem rationem, quia turpitudo patris tui est; ergo simili lege comprehenditur utrumque, et eadem regulatur. Secundo, quia nullum omnino talis matrimonii exemplum suppetit in divinis aut Ecclesiasticis Scripturis. Tertio, quia Genes. 49. Jacob maledixit Ruben ex eo quod thorum patris maculasset. Tertio, Paulus loco citato, 1. ad Corinth. 5. tanquam abominabile persequitur tale factum Corinthii, qui uxorem patris sui polluit ; et dicit neque inter Gentes talem fornicationem fuisse; tum quarto, quia reverentiae paternae id plurimum repugnat, cui lex matrimonii non debuit praejudicare, quae minus obligat, quia reverentia paterna est stricti Juris naturalis, non ita lex matrimonii, aut libertas et habilitas data ad matrimonium. Quinto, quia noverca fit caro patris, et magis gradus hic affinitatis contingit stipitem, quam matrimonium cum uxore fratris. Hoc autem non licuit nisi in casu quo necessarium erat suscitare semen defuncto, qui sine prole discederet) alias non fuit concessum, et ideo Joannes Baptista recte reprehendit Herodem propter Herodiadem, quam tulit fratri suo Philippo uxorem ; ergo a fortiori in proposito matrimonium illud erat irritum,quia cessat finis etiam successionis cum filius ducens novercam sit patri superstes. Sexto, quia Salomon Rex sapientissimus severe vindicavit in Adoniam fratrem, quod sollicitant nuptias cum Sunamitide, quae erat uxor sui patris, quamvis eam non cognoverit. Accedit praeterea septimo exemplum David, qui, nunquam ingressus est ad eas quas Absalon filius polluit. Octavo, quia cap. Gaudemus, etc. de divortiis, etc. ubi permittitur infidelibus conversis permanere in matrimonio ante conversionem inito cum uxoribus conjunctis alias, non fit mentio, nisi de conjunctis in secundo aut tertio gradu, non autem in primo gradu, de quo nunquam alias videtur fuisse dubitatio. Quod si dicas sermonem esse de consanguinitate, et non de affinitate, textus id non exprimit ; et patet in lege illa Levitici affinitatem in aliquo gradu fuisse vetitam ex lege matrimonii non solum Judaeis, sed etiam anterioribus Chananaeis, et pro lege naturae consequenter, quando majus bonum non praeferebatur.
Tenendo itaque hanc sententiam quae probabilis est, respondeo Doctorem agere de affinitate, juxta praescriptum Canonum, quos citat, ut est propinquitas ex copula carnali duorum ad invicem, quia, ut dictum est, affinitas sequitur regulam consanguinitatis, in qua non umeratur stipes, sed qui uniuntur ad stipitem propinquitate sanguinis. Unde et affinitas etiam non comprehendit in supputatione truncum, sed personas descendentes et collaterales, ut ad se invicem appropinquant in stipite. Ideoque conclusio ejus de his intelligenda est de quibus agunt Canones, non vero de matrimonio cum ipso stipite, nam filius descendens, sicut est ipsa caro patris, ita non constituit gradum respective ad patrem, sed ad alios descendentes, juxta supputationem Canonicam, quae requirit duas generationes ad unum gradum.
Quoad gradum primum in linea transversali affinitatis conclusio praemissa magis patet, estque tenenda maxime si subest legitima causa majoris boni; nam et lex ipsa divina in hoc gradu dispensavit, ut frater defuncti ex relicta suscitaret ei semen, in c. Gaudemus, etc. de divortiis, etc. permittitur tale matrimonium infidelibus conversis. Et ratio quam adducit Pontifex, nempe inter infideles esse matrimonium verum, et ad eos non extendi pro statu infidelitatis impedimenta Canonum, supponit haec matrimonia non esse Jure divino aut naturali irrita, et accedente fine honestante, esse licita, etiam in Levit, cap. 20. Longe alia est paena ducentis uxorem fratris sui et ducentis novercam aut sororem propriam, quia his statuitur paena mortis ; illis autem quod erant sine liberis : Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam, turpitudinem fratris sui revelavit,absque liberis erunt, etc. Alexander VI. in eodem gradu dispensavit cum Rege Lusitaniae, Julius II. cum Henrico VIII. et Catharina Regibus Angliae, quam confirmavit mox Clemens VII. consultis primariis universitatibus totius Europae, cujus Decretum adducit Castro de lege poenali, cap. 12. patet Exod. 12. quia Jacob duxit duas uxores, Lyam et Rachelem Genes. 29. Judas duos fratres conjunxit cum sua nuru Thamar. Et hanc conclusionem viri doctissimi propugnarunt in praedicta controversia inter reges Angliae, quos sequitur et citat Sanchez praedicta disput. 66. quaest. 1. et 2. Bellarminus et alii citati. Neque reprehensio Herodis a Joanne Baptista huc spectat,qui, ut aliqui dicunt, vivente Philippo duxit uxorem ejus, et etiam nata ex Philippo Herodiade filia superstite.
(g) Et in eodem gradu impedit matrimonium, etc. Hoc recte juxta statutum cap. Non debet, de consanguin et affinit. et tenet de facto quoad affinitatem ex copula conjugali ; quoad affinitatem vero ex copula fornicaria et illicita, restrictum est Jus antiquum per statutum supra praemissum Tridentini.
Quaeri solet an copula illicita cum consanguinea uxoris, ultra tertium gradum, vel in tertio gradu privet maritum jure petendi debiti ex hoc capite, quod perinde est ac quaerere, an Jura antiqua sublata sint ex toto per statutum Tridentini, an solum quoad impedimentum matrimonii ? Probabilius est non privari jure debiti, quia Jura antiqua accessorie tantum inducebant hanc paenam, ex eo quod statuerint affinitatem ; haec autem sublata est per Tridentinum, ergo et illa paena accessoria. Ita Navarrus lib. 4. consil. cons. 30. de consanguinit. Sanchez disp. 66. n. 8.
Advertendum est Jure antiquo triplex affinitatis genus fuisse statutum. Primum genus est, de quo hactenus est tractatum, ut inter fratrem et uxorem sui fratris, et oritur ex consanguinitate haec affinitas. Secundum genus est, quod fundatur proxime in hac affinitate, verbi gratia, si frater moritur, et uxor ejus ducit alium maritum, tunc oritur affinitas secundi generis inter maritum secundum, qui dicatur Petrus, et sororem primi mariti ejusdem uxoris, quae nupta fuit Paulo primo marito. Tertium genus affinitatis fuit fundatum in hac secunda affinitate, verbi gratia, si discesserit uxor Petri, quae primum nupta fuit Paulo, et Petrus ducat aliam ; haec alia ex nuptiis cum Petro conjungitur affinitate cum Joanne fratre Pauli. Primum ergo genus affinitatis est Joannis cum uxore sui fratris Pauli. Secundum genus est cum secundo marito ejusdem uxoris. Tertium genus cum secunda uxore ejus mariti. Haec duo genera exprimuntur in c. Porro, et in cap. de propinquis 35. quaest. 5. revocata sunt cap. Non debet, etc. de consanguin. et affinitate, ut recte monet Doctor in praecedenti distinc. et Glossa in illud capitulum.
(h) Consimiliter de affinitate communiter, etc. Extendit hoc impedimentum ad affinitatem, quae dicitur publicae honestatis justitia, et dici esse Juris Ecclesiastici, comprehendendo ipsam sub generali assertione conclusionis praemissae, hoc impedimentum causam habet ex solo Ecclesiae statuto, cujus motivum fuit honestas servanda, quia vel oritur ex sponsalibus, quae sunt initium matrimonii, vel ex matrimonio rato, ac proinde Ecclesiae et Religionis honestati congruit, et paci inter parentes consanguineos, ut a sponsa aut sponso, tam de praesenti quam de futuro arcerentur. De hoc impedimento habetur titulo de sponsalibus, cap. Juvenis, cap. Veniens, cap. Ad audientiam, cap. Sponsam, et eodem in 6. cap. unico, et cap. Litteras, etc. de sponsalibus impuberum. Contrahitur cum consanguineis tantum, etiam illegitimis, non cum affinibus ; extenditur ad eos gradus ad quos consanguinitas extenditur, ut colligit Glossa in cap. unico, de sponsalibus in 6. et ibi Doctores: sicut enim ad nullos gradus lege ipsa restringitur, ita sequitur naturam ejus, ad cujus similitudinem est inducta haec affinitas, nempe affinitatis proprie dictae. Ita communis. Oritur jure antiquo ex sponsalibus tam validis quam irritis, ut patet cap. illo unico, modo non sint irrita ex defectu consensus, ut sunt sponsalia puerorum et furiosorum, ideoque non tollitur, si sponsalia sint irrita ex impedimento voti aut impotentiae, aut hujusmodi. Idem supponit capitulum Ad audientiam, etc. de sponsalibus, etc. requiritur, autem consensus naturalis et liber, ut valeant inducere hoc impedimentum, quamvis alioquin sit persona alio impedimento subjecta. Id statutum est ad excludendum praetextus et dolum.
Lex nova Tridentini sess. 24. cap. 3. corrigit Jus antiquum in duobus. Primum est, ut non consurgat ex sponsalibus quacumque ratione invalidis et irritis. Secundum est, ut non excedat primum gradum, id est, sive in linea recta, sive transversali, quia plura incommoda ex opposito tunc dierum sequebantur. Hoc impedimentum est etiam perpetuum, ut deciditur cap. Sponsam, de sponsalibus, cap. Si quis uxorem, et c. Si quos desponsaverit 2. 27. quaest. 2. colligitur ex cap. Fraternitatis 35. quaest. 10. Ita Glossa cap. unico, de sponsalibus in 6. et alii in praedicta Jura. Immerito ergo Saa de impedimentis diriment. v. Malrimon. n. 12. excipit casum quo dissolvantur sponsalia ex consensu partium, quia etiam mortuo sponso dissolvuntur sponsalia, tamen manet impedimentum, ad quod sufficit contractum fuisse verum, absolutum et legitimum, sive matrimonium subsecutum sit, sive non.
Non oritur impedimentum publicae honestatis dirimens priora sponsalia ex subsequentibus sponsalibus cum consanguinea prioris. ut patet cap. unico, de sponsalib. in 6. et hoc recte est statutum, ne scandalum oriatur, et injuria prioris sponsae, et ut secludatur fraus ex sponsalibus sub conditione initis: non oritur hoc impedimentum, donec transeant in absoluta, et purificetur conditio. Advertendum Concilium Tridentinum nihil innovasse circa hoc impedimentum, ut est ex matrimonio rato tantum, ac proinde standum erit Juri antiquo, ita ut ad quartum gradum extendatur, et consurgat ex matrimonio etiam invalido.
Ad argumenta, patet ex littera.