IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De spirituali cognatione. De parentalium graduum famosa quaestione aliquid, licet minus sufficienter, diximus. Jam de spirituali cognatione addamus, quae etiam personas impedit, ut non sint legitimae ad ineundas nuptias. " Tria quaedam sunt : Consanguinitas, affinitas et spiritualis germanitas. Consanguinitas est inter eos, qui junguntur secundum lineam generis. Affinitas inter eos qui genere quidem non sunt conjuncti, sed mediante genere sunt sociati, verbi gratia, uxor filii fratris mei, quae non est de genere meo, per. ipsum qui est de genere meo, mihi affinis facta est, et ego illi. Spiritualis proximitas est inter compatrem et commatrem, inter eos quorum unus alterum de sacro fonte levavit, vel in catechizatione, aut confirmatione tenuit. Est etiam inter filios ejusdem hominis carnales et spirituales ".
Qui sint filii spirituales?
" Spirituales filii sunt quos de sacro fonte levamus, vel in catechizatione seu confirmatione tenemus. Filii etiam et filiae spirituales eorum sunt, qui trinae mersionis vocabulo eos sacro Baptismate tingunt. Dicitur etiam spiritualis filia Sacerdotis quae ei peccata sua confitetur ". Unde Symmachus Papa : " Omnes quos in paenitentia suscipimus, ita nostri spirituales sunt filii, ut et ipsi quos, vel nobis suscipientibus, vel sub trinae mersionis vocabulo mergentibus, unda Baptismi regeneravit. Sylvester etiam admonet, ut ad suam (filiam) pcenitentialem nullus Sacerdos accedat, quia scriptum est : Omnes quos in paenitentia accipimus, ita nostri filii sunt, ut in Baptismo suscepti; quorum omnium flagitiosa est commixtio. Quod autem compater et commater sibi jungi nequeant, nec pater spiritualis vel mater filiae vel filio spirituali, ex Concilio Maguntinensi docetur " : " De eo quod interrogasti, si aliquis filiolam suam duxerit uxorem, et de eo qui concubuit cum matre spirituali, et de eo qui filium suum baptizavit, et uxor ejus eum de fonte suscepit hac causa, ut dissidium fieret conjugii, si post in tali copula possunt permanere ; sic respondendum est : Si filiolam aut commatrem suam aliquis in conjugium duxerit, separandos esse judicamus et gravi paenitentia plectendos. Si vero conjuges legitimi, unus vel ambo, ex industria hoc fecerint, ut filium suum de fonte susciperent; si innupti manere voluerint, bonum est; sin autem, gravis paenitentia insidiatori injungatur, et simul maneant: et si praevaricator conjugii supervixerit, acerrima paenitentia mulctetur et sine spe conjugii maneat ". Ex his apparet, quod aliquis filiolam suam vel commatrem non potest sibi copulare nuptialiter: et si praesumptum fuerit, separandi sunt. Qui autem legitime conjuncti sunt, non ideo separandi sunt, quia alter eorum insidiose filium de fonte levavit. Quod etiam Nicolaus confirmat dicens : " Nosse desideras, utrum mulier, quae viri filium ex alia foemina genitum de sacro fonte levaverit, postmodum possit cum eodem viro copulari. Quos ideo conjungi posse decernimus, quia secundum Canones sacros, nisi amborum consensu, nullius Religionis obtentu debet conjux dimittere conjugem, cum Aposto lus praecipiat : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus ", etc. Item : " Dictum est nobis, quasdam foeminas desidiose, quasdam vero fraudulenter, ut a viris suis separentur, proprios filios coram Episcopis ad confirmandum tenuisse. Unde nos dignum duximus, ut, si qua mulier filium suum desidia, aut fraude aliqua coram Episcopo tenuerit ad confirmandum, propter fallaciam vel fraudem, quamdiu vivat, paenitentiam agat; a viro tamen suo non separetur ". Item, Joannes Papa : " Ad limina sancti Petri homo, nomine Stephanus, veniens, nostro praesulatui innotuit, quod filium suum in extremo vitae positum, necdum Baptismi unda lotum, absentia Sacerdotum cogente, baptizavit eumque propriis manibus suscepit. Atque pro hujusmodi negotio reverentia tua praefatum hominem a sua conjuge judicavit esse separandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente Scriptura : Quod Deus conjunxit, homo non separet; et Domi nus non dimittere uxorem nisi causa fornicationis jubet. Et nos tanta auctoritate freti, dicimus, dimittendum esse, et inculpabile judicandum, quod necessitas intulit. Nam baptizandi opus laicis fidelibus, si tamen necesse fuerit, libere conceditur. Unde si supradictus homo filium morientem aspiciens, ne animam perpetuo perire dimitteret, unda Baptismi lavit, ut eum de potestate mortis eriperet; bene fecisse laudatur. Ideoque suae uxori sibi jam olim legitime sociatae impune, dum vixerit, judicamus manere conjunctum nec ob hoc separari debere ". His aliisque pluribus auctoritatibus edocetur, conjuges non esse separandos, si post legitimam copulam alter alterius filium de fonte levat, vel in confirmatione tenet".
Quid praemissis obviat ?
His autem obviare videtur, quod Deusdedit Papa ait : " Pervenit ad nos Diaconus sanctitatis vestrae epistolam deferens, quod quidam viri et mulieres praeterito Sabbato Paschali pro magno populi incursu nescientes filios suos suscepissent de lavacro. Cupis ergo scire, an propter hoc debeant viri ac mulieres ad proprium usum thori redire, vel non? Nos vero hac re maesti priorum inquisivimus dicta et invenimus in archivis Apostolicae Sedis, jam talia contigisse in pluribus Ecclesiis, quarum Episcopis ab hac Apostolica Sede volentibus scire, utrum viri ac mulieres redirent ad proprium thorum ; beatae memoriae sancti Patres Julius, Innocentius et Caelestinus cum Episcoporum plurimorum consensu in Apostolorum Principis Ecclesia, prohibentes talia, rescripserunt et confirmaverunt, ut nullo modo se in conjugio reciperent viri ac mulieres, quicumque hac ratione susceperint . natos, sed separarent se, ne, sua-, dente diabolo, tale vitium invalescat ". Item : " Si quis filiastrum vel filiastram suam ante Episcopum tenuerit ad confirmationem, separetur ab uxore sua et aliam nunquam accipiat ". Haec autem vel ad terrorem dicta sunt, non quia ita esset faciendum, sed ne illud fieret, summopere cavendum: vel de illis est intelligendum, qui prius filios suos vicissim de fonte susceperunt, quam fierent conjuges. Praemissis autem auctoritatibus omnino consentiendum est, ut " sive proprium, sive tantum viri filium mulier de fonte susceperit, non ideo a viro separetur ; quod et de viro similiter oportet intelligi".
De copula spiritualium, vel adoptivorum naturalium filiorum.
Quod autem spirituales, vel adoptivi filii naturalibus copulari nequeant, Nicolaus Papa testatur, ita inquiens : " Ita diligere debet homo eum qui se suscepit de sacro fonte, sicut patrum. Inter fratres et filios spirituales gratuita et sancta communio est, quae dicenda non est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas. Unde inter eos arbitror non posse fieri legale conjugium, quia nec inter eos qui natura, et eos qui adoptione filii sunt, venerandae leges matrimonia contrahi permittunt. Item, si inter eos non contrahitur matrimonium, quos adoptio jungit, quanto potius oportet a carnali inter se contubernio cessare quos per caeleste Sacramentum regeneratio sancti Spiritus jungit. "
Si filii ante compaternitatem, vel post nati valent conjungi?
Hoc autem quidam volunt intelligere de illis tantum filiis, quibus compatres facti sunt; de aliis vero, qui ante compaternitatem , vel post geniti sunt, concedunt quod legitime et licite jungi possunt. Quibus videtur consentire Urbanus II. dicens: " Super quibus consuluit nos tua dilectio, hic videtur respondendum, ut et Baptismus sit, si, instante necessitate foemina puerum in nomine Trinitatis baptizaverit, et quod spiritualium parentum filii vel filiae ante, vel post compaternitatem genitae possunt legitime conjungi praeter illam personam, qua compatres effecti sunt. "
Paschalis Papa.
Paschalis vero II. post compaternitatem genitos copulari prohibet, scribens Rhegino Episcopo : " Post susceptum filium de fonte vel filiam spiritualem, qui ex compatre vel ex commatre fuerint nati matrimonio jungi non possunt. Illud etiam notandum est, quod in Tiburiensi Concilio legitur :Si quis suae spiritualis commatris filiam fortuito, et ita contingente rerum casu, in conjugium duxerit, consilio maturiori servato, habeat atque legitimo connubio honeste operam det. "
Si quis ducere possit duas commatres, unam post alteram ?
Solet etiam quaeri; si commatrem uxoris post ejus obitum quis ducere valeat? De hoc Nicolaus Papa sic scribit: " Sciscitatur a nobis sanctitas vestra, si quis duas commatres habere valeat unam post alteram? In quo meminisse debes, scriptum esse : Erunt duo in carne una. Cum igitur constet, quod vir et mulier una caro efficiuntur: restat, virum compatrem constitui illi mulieri, cujus assumpta uxor commater erat, et ideo virum illi foeminae non posse conjungi, quae commater ejus erat, cum qua idem fuerat una caro effectus. "
Huic autem illud contrarium videtur : " Qui spiritualem habet compatrem, cujus filium de lavacro acceperit, et uxor ejus commater non est, licet ei, defuncto compatre suo, ejus viduam ducere in uxorem ; quos nulla generatio spiritualis secernit. " Item, ex epistola Paschalis Papae : " Post uxoris obitum cum commatre uxoris conjugio copulari, nulla ratio vel auctoritas videtur prohibere. Non enim per carnis unionem ad unionem spiritus pertransitur. "
Sed sciendum quod" auctoritas Nicolai de illo ait, qui uxori suae debitum reddidit, postquam commater illius extitit. Aliae vero auctoritates illo agunt, cujus uxor, postquam a viro suo derelinquitur, illius commater efficitur, nec post compaternitatem a viro suo cognoscitur: " vel de illo potius agunt, cujus uxor ante defungitur, quam ab eo cognoscatur.
Si vir et uxor possint simul tenere puerum ?
Solet etiam quaeri, si uxor cum viro simul debeat in Baptismo suscipere puerum? De hoc Urbanus ait: " Quod uxor cum marito in Baptismo simul non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate invenitur prohibitum: sed ut ipsa puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et infamia conservetur immunis, decrevimus, ut utrique simul ad hoc aspirare non praesumant. Quia vero piaculare flagitium commisit qui duabus commatribus velut sororibus nupsit, magna paenitentia debet ei injungi. "
De secundis et tertiis et deinceps nuptiis.
Sciendum est etiam, quod non solum primae vel secundae nuptiae sunt licitae, sed etiam tertiae et quartae non sunt damnandae. Unde Augustinus: " Secundas nuptias omnino licitas Apostolus concedit. De tertiis autem et quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere quaestionem. Sed quis audeat definire quod nec Apostolum video definisse? Ait enim: Si. dormierit vir ejus, cui vult nubat. Non dicit: primus, vel secundus, vel tertius, vel quotuslibet ; nec a nobis definiendum est, quod non definit Apostolus. Unde ut breviter respondeam, nec illas nuptias debeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis auferre, nec contra humanae verecundiae sensum audeo dicere, ut, quoties voluerint, nubant, nec ex meo corde praeter Scripturae auctoritatem quotaslibet nuptias damnare. "Idem testatur Hieronymus : " Ego nunc libera voce exclamo, nec damnari in Ecclesia bigamiam, imo nec trigamiam: et ita licere quinto et sexto, quemadmodum secundo marito nubere. " Apostolus tamen , bigamos a sacerdotali honore excludit. Sed hoc non facit pro vitio bigamiae, imo pro Sacramenti virtute, ut sit una unius, sicut unica unici. Illud tamen Neocaesariensis Concilii videtur innuere, bigamiam esse peccatum : " Presbyterum, inquit, in nuptiis bigami prandere non convenit, quia, cum paenitentia bigamus indigeat, quis erit Presbyter, qui talibus nuptiis possit praebere consensum? " Sed hoc de illo intelligi potest, qui primae uxori insidiatus putatur desiderio secundae, vel pro signaculo Sacramenti illud dicitur, quod in bigamo non servatur. Ambrosius etiam dicit, quod primae nuptiae tantum a Domino sunt institutae, secundae vero sunt permissae: et primae nuptiae sub benedictione Dei celebrantur sublimiter, secundae vero etiam in praesenti carent gloria. "
(Finis textus Magistri .)