IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ait primo cognationem spiritualem praecedentem matrimonium, illud dirimere, non tamen si sequatur, c. Veniens, et c. Si vir, de cognat. spirit. Hoc impedimentum post Trident. sess. 24. c. 2. tantum contrahitur inter baptizantem, confirmantem, ac tenentes, ex una parte, ac baptizatam, confirmatum, horumque parentes, ex altera. Parentes extra necessitatem, peccant baptizando, vel tenendo proprium filium, quia faciunt contra cap. 1. et 2. 30. quaest. 1. de quo D. Thom. 3. p. q. 67. art 8. Navarr. c. 22. n. 9. et probabilius privantur jure petendi debitum, sed reddere debent. Ita communis, Alens. 2. p. q. 170. memb. 3. sig. 3. D. Thom. hic quaest. 1. art. 1. D. Bonav. art. 1. q. 2. Bichard. art" 1. q. 1. Sotus q. 1. art. 1. conclus. 3. Navar. c. 22. n. 40. et c. 16. n. 34. Alii tenent probabiliter quod etiam petere possunt ; de quo Iate Sanch. lib. 9. disp. 26. Secundo, ait adoptionem dirimere matrimonium, intellige inter adoptantem, ejusque uxorem, ac filios ex una parte, et adoptatum ex alia, cap. unio. de cogn. leg. Haec cognatio superveniens matrimonio non impedit debiti petitionem, quia id nullo jure habetur. Circa hoc impedimentum omnia desiderabilia habet Sanchius lib. 7. disp. 63.
Respondeo (b), cognatio spiritualis est quoddam vinculum contractum ex dispensatione Sacramentorum, specialiter Baptismi et Confirmationis. Quia sicut habetur extra de cognatione spirituali in 6. lib. Quamvis, sig. ult. Ex datione aliorum Sacramentorum a Baptismo et Confirmatione, cognatio spiritualis nequaquam oritur, quae matrimonium impediat, vel dissolvat ; de qua et ejus gradibus habetur. extra de cognat. spirituali, in 6. lib.
Quantum (c) autem ad illud quod quaeritur, dico quod si praecedat matrimonium, simpliciter impe dit, sicut patet in cap. ad oppositum praeallegato, Veniens ; si sequatur ma trimonium, non dirimit, sicut patet ex primo argumento. Et ratio primi non est nisi statutum Ecclesiae illegitimantis personas in casu illo.
Juxta (d) quod notandum, quod cognatio legalis impedit etiam matrimonium, de qua habetur extra de cognatione legal, cap. unico : Si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quamdiu durat adoptio inter me et ipsam, nuptiae consistere non possunt. Et Glossa super illo capite dicit, quod illud verum est, sive cognatio legalis sit per arrogationem, sive per adoptionem. Dicimus autem arrogari illum qui sui juris est, et per arrogationem transit in nostram potestatem, et fit arrogatio auctoritate Principiis. Adoptio fit per quemlibet magistratum, nec adoptatus transit in potestatem adoptantis, sed remanet in potestate sui patris. Et tam adoptati quam arrogati dicuntur filii adoptivi ; et inter fratres adoptivos et naturales impeditur matrimonium,quamdiu durat adoptio ut auctoritates istae probant, et auctoritates pro et contra solutae sunt, quia una loquitur de cognatione praecedente matrimonium, alia de sequente.