IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Respondeo cognatio spiritualis, etc. Definit cognationem spiritualem esse vinculum contractum ex dispensatione Sacramentorum, specialiter Baptismi et Confirmationis, etc. negat ex aliis Sacramentis oriri, nisi ex his duobus, ut patet c. Quamvis, etc. de cognat. spirituali, in 6. Ex dispensatione autem Baptismi et Confirmationis oritur inter ministrum et suscipientes respective ad illum cui ministratur Sacramentum, et suscipitur, et respective ad parentes ejus, jure antiquo, cap. de eo, 30. q. I. c. Veniens, et c. Martinus, etc. de cognatione spirituali, et c. 1. eodem
in 6. Triplex erat hujus cognationis species : Alia dicebatur paternitas respective ad susceptum aut recipiens Sacramentum ex una parte, et ministrantem et suscipientem ipsum ex alia parte. Alia species fuit compaternitas inter hos, inter se et patrem ac matrem carnalem ejus, et haec etiam transibat ad uxorem suscipientis, quamvis solus maritus susciperet, quia una caro erant. Tertia species est fraternitatis inter filios ministrantis et suscipientis, ac fratres suscepti.
Tridentinum sess. 24. de matrim. cap. 2. sustulit cognationem hanc fraternitatis, et etiam compaternitatis inter baptizantem et suscipientem, et sustulit etiam compaternitatem, qua transibat ad uxorem suscipientis, quamvis ipsa non susciperet infantem.
Dubitari solet, an inter confessarium et filiam spiritualem oriatur cognatio spiritualis ex Sacramento Paenitentiae? Ex hoc dubio Doctor in descriptione cognationis spiritualis dicit esse vinculum contractum ex dispensatione Sacramentorum, ut comprehendat etiam Sacramentum Paenitentiae simul cum Baptismo et Confirmatione, ex quibus sine controversia tale vinculum consurgit, et subdit Decretum Bonifacii Vlll, in quo haec cognatio, ut est impedimentum matrimonii, declaratur tantum esse ex Baptismo et Confirmatione. Caeterum hoc intelligi potest duobus modis, scilicet quod restrictio sit Juris antiqui, quod postea citabimus: vel quod Pontifex agat tantum de impedimento proprie dicto inter personas alias habiles, inter quas posset secluso impedimento esse contractus, non autem de impedimento improprie dicto, quia alias confessarius in Ecclesia Latina est inhabilis ad contractum ex ordine ; impedimentum autem superveniens ex Sacramento tantum valeat, ut inducat peccatum incestus,
si confessarius carnaliter misceatur suae filiae spirituali, et hoc Jure Ecclesiastico ; ex aliis autem Sacramentis non oritur tale impedimentum.
Prima sententia respondet nullum esse hic impedimentum cognationis spiritualis. Hanc tenet Sa in Summa, v. Confessio in nova edit. correcta Romae. Negativam hanc tenet et Bernardus Diaz in practica can. in nova edit, favet et sequitur magis Basilius Legionensis de cognatione spirituali, sig. 2. putans per Decretum Bonifacii fuisse sublatum, quod Jure antiquo in hoc statutum est, et posset videri Doctoris in praesenti littera.
Secunda sententia docet esse confitendam hanc circumstantiam tanquam incestum ; haec est communior magis tuta, et in praxi sequenda juxta antiqua Decreta cap. Omnis, 30. g. c. Si quis Sacerdos, et cap. finali, eodem ; quam sequitur D. Thom, in hac dist. q. 1. art. 1. ad 8. ubi dicit non contrahere proprie cognationem spiritualem per Sacramentum Paenitentiae. Vide Sanchez lib. 7. disp. 55. et quos ibi citat. Dicendum ergo hanc circumstantiam inducere speciem sacrilegii contra reverentiam Sacramenti, et foedus quoddam spirituale mediante Sacramento inductum, quod foedus reducitur ad virtutem Religionis ex statuto Ecclesiae: intelligitur autem casus hic, quando non utitur confessarius ipso Sacramento ad peccatum, quia tum est sacrilegium, et servanda est Constitutio Gregoriana contra sollicitantes ad cap. Veniens. Patet ex dictis.
(c) Quantum autem ad illud quaeritur, etc. Haec conclusio est communis, nempe hoc impedimentum dirimere matrimonium subsequens, non vero contractum, sed suspendit jus debiti, nisi in casu necessitatis, c. Ad limina 30. q. 1. Excusat etiam fraus et ignorantia probabilis. Primum patet c. Fraus, c. Dictum, c. De eo,
30. q. 1. Secundum patet cap. De his, eodem. Est inductum etiam Jure Ecclesiastico, patet c. Si quis filiastrum, c. De eo, et aliis 30. q. 1. et cap. Veniens, etc. de cognatione spirituali in 6. et cap. 1. Est autem antiquissimi Juris Ecclesiastici, et ab Apostolis derivata haec consuetudo Patrinorum. Dionysius Areopagita de Ecclesiast. Hierarch. cap. de Baptismo appellat fidejussores, Justinus q. 56. ad Orthodoxos, offerentes, Tertullianus de Baptism, c. 28. sponsores, August. 1. 106. 1. 163. et 215. fidejussores, et epistola 23. ad Bonifacium, fidei Doctores, Higinus appellat Patrinos, cap. in Catechismo, de cons. dist. 4. Arelatense IV. cap. 19. Moguntinum sub Leone III. et alii posteriores sic appellant. Eorum officium erat spondere pro suscepto, eum docere et castigare , inter Decreta autem, quae exprimunt impedimentum, videtur esse Canon Niceni 21. esse primus. Plura alia subsecuta sunt, ut patet 30. q. 1. unus vel una ad summum admittendi ad susceptionem in Baptismo : ex Trident. sess. 24. cap. 7. ut unus tantum esset, habetur c. Non plures, de consecrat, dist. 4. quod est Leonis I. Idem statuit Metense cap. 3. Moguntinum sub Paulo III. cap. 19. caeteri non contrahunt hanc cognationem, quamvis tangant baptizatum ex Decreto Concilii Tridentini. Admonendus Lector decretalem, quae nuper emanavit Deidali Pontificis in quibusdam verbis esse corruptam vitio impresseris aut scriptoris, ut bene advertit Legionensis sig. 4. sub finem corruptam clausulam citans, quae est haec, et post expletum annum recipiant alium virum, similiter et vir uxorem, etc. agitur de iis qui proprios filios susceperunt in Baptismo qui separandi sunt per annum, assignata dote aut alimentis Verba autem illa recipiant alium virum, etc. debent intelligi, illum, aut suum virum, quia matrimonium inseparabile est, vivente priore viro; vide praefatum Auctorem.
Dubitatur an possit cognatio spiritualis esse inter suscipientem filium, et parentes infideles. Affirmat Glossa in c. 1. 30. q. 1. Sylvester v. Matrimonium 8. q. 8. Angelus v. Baptism. 8. et v. Matrimonium, impediment. 7. et alii. Negant D. Thomas, Richardus, Durandus et alii, in hac distinctione ; et haec omnino probabilior est, quia infidelis non est capax hujus impedimenti legis Ecclesiasticae, quae respicit fideles tantum c. Gaudemus, etc. de divortiis. Probabilius est nasci ex Baptismo minus solemni dato, quia contrahitur ex Sacramento, non vero ex sacramentalibus ; debet etiam suscipiens tangere susceptum, ut patet ex Canonibus citatis.
(d) Juxta quod notandum, quod cognatio legalis, etc. Docet etiam cognationem legalem esse impedimentum dirimens matrimonium. Patet ex lege, quam citat de cognat. leg. cap. unico. Duplex autem est adoptio, alia perfecta, alia imperfecta. Perfecta dicitur arrogatio, et convenit ei qui est sui juris, et per arrogationem transit in jus adoptantis. Adoptatio est ejus, qui manet in potestate alterius, neque per eam transit in jus adoptantis, verbi gratia, filii qui adhuc manet sub potestate patris naturalis. Ab hac autem potestate solutus dicitur emancipatus, dum fit sui juris, non secus, ac servus manumissus dicitur emancipari, id est, extra manum et potestatem positus patris aut domini, l. Non modo, C. de emancipat. lib. et Instit. quibus mod. vis pa. po. sol. Arrogatio fit auctoritate Principis l 1. C. de adopt. Simplex autem adoptio auctoritate Magistratus fieri potest.
Aliqui negant cognationem legalem oriri ex simplici adoptione, quos sequitur Sanchez lib. 7. dispul. 63. num. 9.
Contraria opinio, quam tenet Doctor cum Glossa citata, est communis, et probatur, quia ubi Jura de adoptione non distinguunt, neque nos distinguere debemus. Deinde, filius adoptivus habitat in domo adoptantis, sicut filius naturalis ; congruum ergo erat inducere impedimentum hoc respectu adoptati, sicut et arrogati. Deinde, tenetur ad reverentiam adoptanti, eique succedere potest ut haeres ab intestato, Instit. de adoption. Hoc impedimentum inductum est lege civili, l. Adoptivus, ff. de ritu nupt. et Instit. de adoption. quam lex Canonica confirmavit cap. Ita diligere, cap. Per adoptionem 30. q. 3. et extra cap. unico, de cognat. legali.
Triplex est linea cognationis legalis : Prima est inter adoptantem et adoptatum, et filios adoptati, in linea recta ; et haec sequitur naturam consanguinitatis ob reverentiam patris adoptantis inter adoptantem et uxorem adoptati et inter adoptatum et uxorem adoptantis: et impedimentum etiam hoc est perpetuum. Tertia linea est inter adoptatum et filias naturales adoptantis, et haec est temporalis, quia cessante adoptione cessat impedimentum, ut bene Doctor in littera: cessat autem adoptio per mortem naturalem et civilem adoptantis emancipationem adoptati, aut alia via, qua adoptatus absolvitur a potestate adoptantis.
Hactenus Doctor egit de impedimentis irritantibus matrimonium, quae Jure antiquo usque ad sua tempora viguerunt. Alia duo impedimenta adjecit Tridentinum, quorum alterum est ex defectu solemnitatis, alterum vero contra raptores ; de quibus hic breviter agendum erit ad complementum materiae.
Matrimonia clandestina fuisse prohibita semper, constat ex pluribus Decretis, quae congerit Gratianus 3. q. 5. et docet Trident. sess. 24. de reformat. matrimon. cap. 1. In hoc capite praescribit post Concilium Lateranense praemitti debere denuntiationes inter Missarum solemnia tribus diebus festis continuis a Parocho.
Secundo, si nullum apponatur impedimentum, celebrari debere matrimonium in facie Ecclesiae, dicente Parocho : Ego vos conjungo in matrimonium, in nomine Patris et Filii, etc. vel alia verba juxta consuetudinem Provinciarum.
Tertio, si suspicio subsit probabilis impediendi matrimonii, tunc praemissa una denuntiatione, vel saltem coram Parocho, et duobus vel tribus testibus praesentibus matrimonium celebretur. Deinde, ante illius consummationem fiant denuntiationes, nisi Ordinarius ex justa causa remittat, cujus judicio et prudentiae id committit sancta Synodus.
Quarto, invalidat personas ad contractum, si fiat non praesente Parocho vel alio Sacerdote de ipsius Parochi aut Ordinarii licentia.
Quinto, praecipit Parochum sine testibus, qui adest matrimonio celebrato, aut testes sine Parocho, et ipsos contrahentes puniendos graviter ad arbitrium Ordinarii.
Sexto, hortatur ut conjuges non cohabitent ante benedictionem sacerdotalem in templo suscipiendam.
Septimo, hanc dandam esse ab ipso Parocho, aut ab alio de licentia Ordinarii.
Octavo, statuit paenam in alios, qui praesumpserint eamdem benedictionem dare.
Nono, ut Parochus in libro describat nomina contrahentium et testium, diem et locum contracti matrimonii.
Decimo, ut triduo saltem ante contractum matrimonium confiteantur omnia peccata sua, et ad sanctissimae Eucharistiae Sacramentum accedant.
Inter has solemnitates diversi sunt gradus, nam praesentia Parochi et testium est necessaria,ut substantialis solemnitas, sine qua contractus esset irritus. Reliquae vero quaedam sunt praecepti, quaedam consilii, quaeque in suo gradu servanda, et prout Concilium praescribit, servandae etiam aliae solemnitates, quae in Provinciis recte institutae sunt,quae Concilium etiam suo Decreto approbat. Advertendum hanc legem Concilii obligare, ubi receptum est, quia in fine statuit Ordinariis, cum commode possint, eam declarare et publicare in singulis Parochiis, et publicatione ac declaratione facta, obligare post triginta dies. Obligat tam incolas quam advenas, ubi est receptum, quantum ad illud statutum de praesentia Parochi et testium ; ubi vero non est receptum, non obligat. Probabilius etiam obligat eo migrantes, et domicilium ponentes, quamvis alias in alio loco commorantes non obligant.
Aliqui docent hanc legem semel promulgatam semper obligare, quamvis etiam Provincia desinat in haeresim ; sed hoc nimis durum est, neque sic, aut in eo rigore piae matris Ecclesiae debet interpretari statutum obligare, ubi non est copia Parochorum aut Ordinariorum, si defecerint in Provincia ; quinimo statutum ipsum loquitur respective ad loca et personas, in quibus haberi possit Ordinarius aut Parochus ; neque intendit impossibile, aut matrimonia omnia in eo casu esse nulla, quo non adsunt Parochus et testes, cum copia Parochi non suppetat: datur ergo locus Epikeiae, et etiam necessitati, quae inducit impossibilitatem servandae legis, sicut et praescriptioni. Neque Ecclesia annullare intendit, matrimonium haereticorum, qui in Provinciis admixti Catholicis sunt, et contemnunt hoc statutum promulgatum, potest matrimonium celebrari coram Parocho alterutrius conjugis, sed in proprio districtu, aut ubi potest jurisdictionem suam exercere, nam aliquando jurisdictio haec ligatur certo loco et districtui, ut plurimum contingit ubi Parochiae sunt divisae. Aliquando non ligatur loco, sed personis, verbi gratia, Graeci Venetiis habent Ministrum Graecum, cujus jurisdictio respicit personas, non locum ; ita etiam aliquando milites, qui gaudent ministris suis propriis, a quibus recipiunt Sacramenta quocumque in loco, ex indulta Sedis Apostolicae; sic societates mercatorum advenarum in quibusdam locis, vel eodem indulto, aut Ordinarii. De reliquis hic non expressis late Summislae, et Sanchez lib. 3. de matrimonio, explicans Decretum per varias disputationes quoad omnia sua membra.
Aliud impedimentum est raptus seu violenta extractio mulieris dissentientis e domo propria, aut parentum: si autem proprio consensu sequitur, non est raptus, ut Lucius III. ad Burgensem Episcopum declarat. Impedimentum naturale est donec adveniat consensus sponsae, quae si consenserit, lege communi et ordinaria valebat matrimonium, quamvis in aliquibus Provinciis ex Decretis Synodalibus erat nullum, et reddebantur inhabiles ad matrimonium inter se, ut statuit Synodus Regialicina sub Leone IV. cap. 1. et cap. de puellis 36. q. 2. quod est Concilii Cabilonensis, et cap. finali eod. ex Aquisgranensi. Sed haec Decrata erant particularia, unde valuisse matrimonium consentiente rapta patet ex can. 66. Apostolorum. Aurelianensi I. c. 4. ex Meldensi cap. 64. et 65. tandem ex cap. finali de raptoribus, quod est Innocentii III. Tridentinum autem sess. 24. cap. 6. de reformat. matrimonii, statuit impedimentum quo matrimonium esset nullum, donec sponsa restitueretur loco tuto, et extra praesumptionem consensus coacti.
Poenae in raptores statutae sunt excommunicatio illo can. 66. Apostolorum. Extenditur ad consentientes et adjuvantes a Chalcedonem act. 11. c. 27. et si clerici essent, jubentur deponi. Eadem paena confirmatur per Concilium Romanum I. sub Gregorio II. c. 10. et 11. per Symmachum epist. 5. Romanum sub Zacharia c. 7. Tridentinum adjungit infamiam perpetuam, inhabilitatem ad omnes dignitates, quae poena etiam dantes consilium, auxilium et favorem comprehendit. Ut praeterea rapior teneatur raptam, sive eam duxerit, sive non, dotare decenter arbitrio judicis, quae paena proinde actionem judicis exposcit, reliquae vero ipso Jure incurruntur.