IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat impedimentum dirimens oriri ex natura matrimonii, vel ex statuto Ecclesiae. Si primo modo, et ex necessariis ex natura ipsius contractus, oritur impedimentum ex metu cadente in virum constantem ; de quo dist. 29. et ex errore personae, conditionis pejoris, et consensus fleti alterius ; de quo dist. 30. Item ex conditione opposita triplici bono matrimonii, de quo dist 31. si ex necessariis ex parte contrahentium, oritur impedimentum impotentiae; de quo dist. 34. ad quam reducitur alligatio matrimonialis alteri, de quo dist. 33. Item aetas puerilis, de quo dist. 36. Juxta hunc computum sunt tria impedimenta ex parte contractus, scilicet metus, erroris et appositionis conditionis repugnantis ; et ex parte contrahentium duo, scilicet impotentia simpliciter, et impotentia secundum justitiam, quam habet alligatum alteri matrimonialiter. Non dicit Doctor omnia ista complete dirimere Jure naturae, seclusa Ecclesiae determinatione, et Juris divini positivi dispositione, ut constat ex superioribus.
Ex (e) dictis breviter colligo impedimenta matrimonii, quae.impediunt simpliciter. Dico autem impedimentum simpliciter, post quod, si fuerit attentatum, nihil fit ; non simpliciter autem dico, prohibitionem quamcumque, propter quam illegitime fit; si tamen fit, non est irritum. Impedimenta autem simpliciter, aut accipiuntur ex natura talis contractus, aut ex statuto Ecclesiae superaddito. Si primo modo, igitur vel ex conditionibus necessariis ad contractum, vel ex necessariis ex parte contrahentium ; ex parte contractus, quia ex natura ejus est, quod sit datio voluntaria potestatis corporis pro potestate corporis, et perpetuo commutantium; ideo quod impedit voluntariam dationem talem, impedit naturam contractus hujus. Tale autem est ex parte voluntatis involuntarium ex metu, qui potest cadere in constantem virum, qui metus est ex certitudine sufficiente mali imminentis, quod magis debet quis vitare secundum rectam rationem, quam cum ista non contrahere ; et hujusmodi mala sunt malum mortis, mutilationis enormis, carceris, propriae servitutis, stupri et hujusmodi; et de isto impedimento dictum est distinct. 29.
Involuntarium autem ex defectu notitiae praecedentis (siquidem ad voluntarium requiritur notitia voliti, 3. Ethicorum), aut est ex carentia totali notitiae intellectualis, aut est cum aliquali, licet defectiva, quia erronea. Si primo modo, sic furia impedit matrimonium dum durat, et ita contractum istum. Si tamen furiosus habet lucida intervalla, pro tempore intervalli potest contrahere, et eodem modo post contractum tunc petere, et est sibi debitum tunc reddendum: non autem pro tempore furiae,quia tunc nescit ex jure suo petere, sed sicut brutum, tunc etiam reddere.
esset alteri periculum in persona.
Si autem sit aliqua cognitio, sed cum errore vel deceptione, triplex deceptio simpliciter impedit, quia quaelibet est contra illud quod necessario requiritur ad contractum ; quarum prima est error personae ; secunda error conditionis pejoris, puta servitutis ; tertia error dationis mutuae, puta ista dat credens istum posse redonare, sive secum posse permutare: ille autem non redonat, licet proferat verba doloso animo tantum,scilicet ut extorqueat libidinem: et de isto triplici errore dictum est supra distinct. 30. Paena autem istius ultimi, scilicet qui decipit in contractu, est, ut veraciter illud impleat, quod fallaciter simulabat, quia tenetur reddere isti illud, pro quo reddendo ista commutavit: et ideo in foro conscientiae cogendus est ut veraciter cum illa contrahat.
Si autem jam veraciter contraxit cum alia, et per consequens non possit cum ista, paeniteat de peccato illo, et de impossibili, et procuret illi restitutionem ei aequivalentis quantum potest, ut scilicet reddatur illi mulieri per ipsum, corpus alterius viri potentis aequivalentis corpori suo quantum ad contractum istum, vel saltem satisfaciat ei in aliis secundum arbitrium boni viri.
In foro autem contentioso, si probatur contractus exterior dolose factus ab isto, cogetur servare illum tanquam verum: sed si cum secunda contraxit tempore intermedio, adhuc Ecclesia praecipiet, ut adhaereat primae: sed in foro conscientiae dicetur oppositum, quia secunda est vera uxor ejus, prima non. Et iste debet servare sententiam Ecclesiae, servando veritatem legis divinae, et imputet sibi quod tanta paena manet super ipsum propter talem fraudem quam fecit, quia etiam iste contractus est obligatorius ad aliqua bona, puta ad fidem servandam, et indissolubilitatem, et prolem suscipiendam et educandam, si evenit ; quae tria bona sunt matrimonii. Et generaliter in omni contractu, contrahens sub conditione opposita illi contractui, nihil facit, et ideo contra rationem istius contractus, est conditio opposita repugnans alicui bono matrimonii, et ita sunt tria impedimenta ex triplici conditione opposita contractui, contra tria bona matrimonii ; et de istis dictum est dist. 31. Ex (f) parte autem personarum contrahentium requiritur, ut possint dare illam potestatem corporum : simpliciter autem impotens ad copulam carnalem non potest dare hanc potestatem, quia non habet ; nec alligatus alteri matrimonialiter, quia jam corpus suum non est suum, sed conjugis. Sic igitur impotentia simpliciter, et alligatio matrimonialis alteri impediunt ex parte contrahentium : de ista autem impotentia dictum est dist. 34. qualiter est quaedam naturalis, et quaedam casualis, et utraque, nisi sit perpetua, non impedit simpliciter. Naturalis autem in viro est, vel per frigiditatem, vel per carentiam partis necessariae: in muliere per arctationem simpliciter, quod dico contra arctationem, alicui. Casualis autem est per maleficium, et hoc, sive respectu cujuslibet, sive respectu determinatae personae. Ad istam autem impotentiam reducitur impedimentum aetatis puerilis, quia etsi ibi non sit impotentia perpetua, tamen pro tali aetate nulla est potentia, et ideo nulla potest dari ; et de isto impedimento aetatis dictum est dist. 36.
Sic igitur habemus ex parte contractus tria impedimenta in genere, scilicet per metum, per defectum notitiae, et per appositionem conditionis repugnantis: et ex parte contrahentium duo in genere, scilicet impotentiam simpliciter, et impotentiam secundum justitiam, quia alligatus est alteri.