IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Ex dictis breviter colligo, etc. Haec est ultima pars hujus distinctionis, in qua recapitulat dicta hactenus per totam materiam de impedimentis irritantibus matrimonium. Dividit primo impedimentum in illud quod dicitur simpliciter, et irritans factum si fiat ; et in illud quod prohibet fieri, et non irritat factum, quod communiter ad distinctionem prioris dicitur tantum impediens et non irritans; hoc autem nascitur ex quacumque prohibitione contractus ineundi. Duo autem communiter numerantur propria, quae dirtalentibus non communicant, ut interdictum Ecclesiae, et tempus feriarum. Alia etiam impedimenta sunt hujus generis, quae aliquo modo ad dirimentia reducuntur, ut voti simplicis impedimentum ad impedimentum voti solemnis, impedimentum Catechismi ; de quo cap. Ante Baptismum, etc. de consecrat. dist. 4. et cap. contracto, etc. de cognat. spirituali, et
cap. 2. eod. in O. ad impedimentum cognationis spiritualis quod dirimit ; impedimentum sponsaliorum cum altera, ad impedimentum ligaminis; de quibus in titulo de sponsalibus et matrimonio. Annumeratur etiam raptus, de quo supra diximus, et inquantum impedit tantum, potest reduci ad impedimentum criminis, sicut et incestus, mors mulieris seu uxoris, de quo actum distinct. 37. mors Presbyteri, cap. 2. de paeuitent. et remissio. Paenitentia etiam publica, et plura alia quae sub generali appellatione prohibitionis comprehendit Doctor.
Numerum autem et rationem impedimentorum optime reducit ad duo, nempe naturam ipsius contractus, et statutum Ecclesiae superadditum, nam defectus et nullitas contractus est ex lege divina et naturali (eo modo quo supra diximus hunc contractum esse secundum legem naturalem), vel certe ex lege Ecclesiae superaddita contractui: nam ex his solis potest esse defectus substantialis in contractu. Lex divina quaedam afficit contractum per se, ad quem requiritur consensus liber et voluntarius ; hinc metus cadens in virum constantem reddit nullum contractum ; de quo impedimento egit Doctor dist. 29. Aliquando deficit consensus ex defectu scientiae et libertatis, ut in furiosis, ex errore triplici, de quibus egit in dist. 30. nempe consensus personae et conditionis servilis. His accedit impedimentum ex conditione apposita contractui contra tria ejus bona, de quo egit dist. 31. quatuor ergo impedimenta oriuntur ex lege divina, ut afficit, et complet ipsum contractum, nempe metus, erroris, consensus personae et conditionis servilis, et conditionis appositae et repugnantis bono matrimonii: haec ipsa reducit in fine hujus paragraphi ad tria in genere, nempe ad metum, ad defectum notitiae requisito,
et ad conditionem oppositam repugnantem bono contractus.
(f) Ex parte autem personarum contrahentium, etc. Lex divina non solum afficit contractum, sed etiam materiam, in qua fit permutatio, nempe personas: et sic ex ea oritur duplex impedimentum in genere, nempe impotentiae naturalis aut casualis perpetuae, ad quam reducitur impotentia, quae est pro statu puerili; de his agitur dist. 34. et dist. 36. secundum impedimentum est ligaminis ex matrimonio ; de quo distinct. 33.