In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ponit ordinem et motiva, quibus Ecclesia condidit impedimenta dirimentia. Primo, ob nimiam propinquitatem, et sic statuit impedimentum consanguinitatis et affinitatis,
usque ad quartum gradum ; de quo dist. 40. et 41. ubi etiam actum est de publica honestate: et huc reducitur cognatio legalis et spiritualis ; de qua hac dist. 42 docet quas personas afficit cognatio spiritualis ; et quod eodem modo contrahitur ex confirmatione ac ex Baptismo, de quo cap. 1. et 2. de cogn. spirit. 6.
Ex (h) statuto Ecclesiae sunt tantummodo impedimenta ex parte personarum, quia Ecclesia nihil determinavit circa formam vel materiam istius contractus, sed solum personas aliquas illegitimavit, faciendo eas non oapaces hujus contractus ; et hoc vel propter nimiam earum propinquitatem inter se, vel propter earum ad cultum divinum specialem applicationem, vel propter alicujus horrendi criminis enormitatem. Primo illegitimavit consanguineos in quarto gradu, et infra, et ita in simili gradu affines ; et hoc, vel proprie dictos, quorum scilicet vinculum contractum est ex conjunctione carnali: vel extensive, quorum scilicet vinculum contractum est non ex commixtione carnali, sed tantum per matrimonium, vel sponsalia, quod vocatur publicae honestatis justitia. Et de istis tribus impedimentis dictum est: de primo dist. 40. de secundo et tertio dist. 41. et de isto etiam ultimo impedimento habetur Extra de sponsalibus, et est in 6. lib. Ex sponsalibus puris et certis, dummodo non sint nulla ex defectu consensus, oritur efficax impedimentum ad impediendum et dirimendum sequentia sponsalia vel matrimonia, non autem ad praecedentia dissolvendum, scilicet impedimentum justitiae publicae honestatis.
Juxta hoc etiam est quaedam propinquitas, quasi mixta, carnalis et spiritualis, cujusmodi est cognatio spiritualis et legalis: de quibus dictum est dist. 41. et 42. et de ista habetur Extra eod. tit. Nedum inter baptizatum, et eum qui illum suscipit de Baptismo, ac inter eumdem baptizatum, et suscipientis filios, et uxorem ante susceptionem carnaliter cognitam ab eodem, imo etiam inter suscipientem, patrem baptizati et matrem, cognationem spiritualem in Baptismo jure contrahi constat, quae cognatio impedit ad contrahendum matrimonium, et dirimit jam contractum. Et eadem quae sunt de suscipiente dicta, sunt etiam de baptizante censenda.
Ex confirmatione quoque spiritualis cognatio eisdem modis contrahitur, matrimonium simpliciter impediens contrahendum et dirimens jam contractum. Alias vero personas a supradictis ex Baptismo vel Confirmatione non impediri ad matrimonium contrahendum, aut dirimi post contractum decreuimus : ibid. C. 2. Per catechismum, qui praecedit Baptismum, cognatio spiritualis contrahitur, per quam contrahendum matrimonium impeditur ; per istam tamen cognationem matrimonium post contractum minime separatur; et ibid. c. 3. Si plures accesserint ad suscipiendum de Baptismo infantem, spiritualis cognatio contrahitur, matrimonia post contracta impediens et dissolvens; et de Confir matione insuper quantum ad hoc, idem judicium est habendum.
Ex datione vero aliorum Sacramentorum spiritualis cognatio nequaquam oritur, quae matrimonium impediat vel dissolvat. Et
est ordo istarum propinquitatum, quia consanguinitas est mere carnalis propinquitas: affinitas proprie surgit ex copula carnali mere ; publicae honestatis justitia ex propinquitate carnali contractu matrimoniali et sponsalium: spiritualis cognatio ex propinquitate carnali, et susceptione vel datione Sacramenti Baptismi vel Confirmationis ; legalis ex carnali et alio vinculo secundum legem, per adoptionem scilicet.