IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) Per applicationem autem, etc. Hic enumerat impedimenta ex applicatione ad cultum, quae sunt secundi generis impedimenti Ecclesiastici, nempe ex ordine sacro et voto solemni Religionis ; addit tamen hoc votum solemne, tenendo sententiam aliorum, quam supra tractavit dist. 38. si Jure divino irritet matrimonium, reducendum esse ad impedimentum ex natura contractus, prout scilicet lex irritans afficit personas, et spectare reductive ad impedimentum ligaminis, quia est matrimonium spirituale, in quo professus transiens in potestatem Religionis et Ecclesiae per sui traditionem, amplius non habet potestatem sui corporis, sicut neque maritus potestatem sui, sed uxor, respective ad matrimonium cum altera priore superstite. De impedimento Ordinis egit dist. 37. Hoc autem exemplum de vocatione Beati Joannis Evangelistae, quod subdit ex antiquis Doctor supra, suo loco ibidem correctum est ex veriori historia.
Subdit tertium genus, quod est ex cri-.mine, ut est infidelitas et machinatio in mortem mariti cum adulterio, aut hoc cum fide data de futuro matrimonio. De priori agitur dist. 39. de secundo dist. 35. tandem servando eumdem ordinem naturalem, comprehendit septem versibus omnia impedimenta, ut ex natura contractus quatuor decim, Juris Ecclesiastici novem, quae ex integro faciunt viginti tria impedimenta irritantia, quibus addendo alia duo ex Jure novo Tridentini,
in toto sunt viginti quinque, quae his versibus, addendo unum prioribus, comprehenduntur.
Vis, fraus personae, servi, dationis, et amens. Addita conditio, etc.
Haec vi praecepti, sit huic affinis honestas. Sit praesens parochus, testes, sit libera rapta.
Circa haec impedimenta tractavimus doctrinam necessariam suis locis, quae proinde hic repetenda non est.
Tandem Doctor assignat optimam rationem sollicitudinis Ecclesiae circa matrimonium rite celebrandum, quae vel sola sufficit ad repellendam audaciam haereticorum, et calumnias contra Ecclesiam. Haec ratio autem est tam ex fine matrimonii quam etiam ex significatione mystica. Finis est cultus Dei per propagationem generis humani et fidelium, ac proinde sicut Religio est vana, in qua offenditur charitas in Deum et proximum, et turpitudo viget exclusa honestate, ideo contractus ad cultum institutus debuit sic ordinari, ut servaretur tam charitas in ordine ad cultum, et honestas prout tangit societatem hnmanam, communem et particularem finem, prout etiam ipse contractus respicit finem secundarium remedii infirmitatis. Debuit etiam matrimonium proportionari in ratione signi suo significato, quod repraesentat: est enim signum conjunctionis Christi cum Ecclesia spiritualis; debuit ergo ordinari per fidem et dilectionem, qua conjungitur Ecclesia Christo in via, ut mereatur in patria per visionem et fruitionem eidem conjungi.
Hinc ergo colligitur in Ecclesia esse potestatem statuendi impedimenta dirimentia matrimonium inter fideles, definitur in Tridentino sess. 24. can. 3. et 4.
Patet etiam ex usu et consuetudine totius Ecclesiae ab initio usque in haec tempora, et ex Canonibus antiquis, quos supra citavimus in specie de singulis impedimentis agentes. Eadem ratione patet qua constat in Ecclesia esse potestatem ferendi leges, et ordinandi ea quae ad salutem conducunt aut sunt necessaria.
Non obstat in primis institutio contractus a Deo, quia institutio divina non reservat potestati universali a se etiam institutae auctoritatem inquirendi et instituendi ea quae necessaria sunt ad observantiam finis universalis salutis et legis, charitatis, justitiae, honestatis et pacis publicae, et privatae, aut etiam ordinandi circa contractum matrimonii, aut contrahentes ea quae ad finem ejus faciunt, et legis specialis observantian secludendo pericula quae praejudicant communi societati et particulari, ac Religioni et Sacramento. Sicut ergo bonum commune et finis subordinat sibi bonum particulare, et finem matrimonii, ita etiam instituta potestas a Deo in ordine ad finem universalem et bonum commune, subordinat sibi potestatem particularem seu libertatem, quam quisque habet ineundi matrimonium, atque de ea decernit.
Praeterea, sicut haec libertas ad ineundum matrimonium non eximit personas a communi lege, ita aliud est decernere circa personas ante contractum, et circa ipsum contractum positum et initum. Ecclesia nihil immutat circa contractum, sed determinat et disponit circa personas ea quae conducunt, ut contractus suum finem sortiatur, juxta institutionem ejus a Deo, ideoque sua potestate utitur respective ad personas directe, quae etiam subsunt Ecclesiae directa subjectione. Contractus autem matrimonialis institutus est ad societatis et propagationis in familia, et cohabitationis, sine praejudicio societatis, quae fundatur in reverentia et pietate et Religione, ad cujus conservationem, et ad excludenda pericula Ecclesia recte induxit impedimenta matrimonii inter consanguineos, affines et cognatos spirituales et legales, in quibus est vinculum alterius societatis, cui connubia promiscua derogarent.
Praeterea, matrimonium ordinatur ad cultum et propagationem fidei in posteris ; hic finis non debuit derogari Religioni aut fidei in iis quae proxime accedunt ad finem ejus, ad quem remote tantum facit.contractus matrimonii: ideoque Ecclesia perpendens pericula et sollicitudinem carnalem, seu affectum uxoris et familiae plurimum derogare ministerio sacro, ideo quamvis necessitatem nulli imposuit, tamen hoc ministerium noluit esse in conjugatis, et eo assumpto inhabilitavit personas ad contractum, quia id exposcebat finis communis et bonum Religionis, cui cedit libertas ineundi matrimonii, ut etiam ordinatur ad officium naturae, quando propagatio per alios abunde suppletur, et nullum detrimentum hac in parte fides aut cultus patitur. Idem etiam praestitit quoad eos, qui sectantur voto solemni consilia Evangelica, ad majorem voti observantiam, et ne ex gradu superiori descendant ad inferiorem, contra debitum voti, sicut ergo libertas ad matrimonium non derogat potestati, quam quis habet vovendi, ita etiam supposito voto, Ecclesia habet potestatem coactivam, qua ad ejus observationem disponat media necessaria, et subtrahat libertatem ad oppositum, quae oneri et servituti in Religione derogaret.
Item quantum ad alia duo impedimenta, ut est disparitas cultus et machinatio in mortem mariti, eodem modo juste introducta sunt per ademptam Ubertatem ineundi matrimonii : primum enim est ex fine praefixo contractus, ne vel sollicitetur persona conjugis ad adulterium et fornicationem spiritualem, contra fidem et Religionem, et ne proles indebite educetur. Secundum contra charitalem et vinculum specialis societatis ex contractu et debitum justitiae quod ex eodem incurrunt conjuges: ergo a primo ad ultimum Ecclesia utens sua potestate, qua adimit libertatem ineundi matrimonii aliquibus, vel simpliciter vel respective, vel aliter quam servatis quibusdam solemnitatibus, ut contingit in impedimentis juris novi Tridentini, ad propulsandam injuriam et pericula contractus, et adulteria et irreverentiam Sacramenti, utitur jure suo respective ad personas subditas, ne libertatem in licentiam vertant, contra institutum finem contractus particularem, et contra universalem finem charitatis, honestatis, societatis et justitiae, quibus talis libertas nequit derogare, sicut neque ipsum jus proprium juri communi, hoc autem non est immutare, ut est a Deo institutus, sed salvare debitum ejus usum, et in ordide ad finem suum, secludendo inordinationes, quae alias emergerent, nisi modus poneretur libertatis hominum et pronitati in malum. Accedit praeterea reverentia Sacramento annexa, quam procurare debet Ecclesia. Secundo patet idem, quia etiam similis potestas statuendi impedimentum matrimonio infidelium est apud Principem .civilem ; ergo a fortiori competit Ecclesiae quoad fideles. Antecedens patet, et supponitur ex cap. Gaudemus, etc. de divortiis; et patet ex pluribus legibus Romanorum de nuptiarum ritu. Ex Concilio Triburiensi cap. 39. quod sentit matrimonium contractum ante Baptismum, juxta leges proprias et rationi consonas
Gentilium valere. Hoc idem docet D. Thomas in 4. dist. 39. quaest, unic. artic. 1. Sotus ibid. Paludanus dist. 26. quaest. 4. art. 3. Bellarminus lib. 1. de matrimonio, cap. 21. et 22. Sanchez lib. 7. disput. 3. n. 5. plures Doctores citans.
Haec impedimenta longo jam usu reservata sunt Conciliis generalibus et Summo Pontifici ; olim autem a Conciliis Nationalibus et Provincialibus saepe inducta sunt respective ad proprios subditos, ut patet ex pluribus Canonibus. Nequeunt ea inducere Principes fideles, Ecclesia reservante sibi auctoritatem hanc circa matrimonium fidelium, ut patet ex Trident. sess. 24. can. 12. c. Tuam, etc. de ordine cognit. cap. Multorum, etc. 35. q. 6. c. Antecedentibus, etc. de excessibus Praelatorum; et colligitur ex cap. 1. de sponsalibus, cap. Euphemiam 2. q. 3. Possunt tamen Principes in causa dotis et haereditatis, quae sunt mere saecularia, disponere et condere legem. Quid possit consuetudo circa haec impedimenta, vide praefatum Auctorem et alios, potestatem praedictam a principibus fidelibus respective tantum ad subditos fideles reservavit Ecclesia, etc.