IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De Resurrectione et Judicii conditione.
Postremo de conditione resurrectionis et modo resurgentium necnon et de judicii et misericordiae qualitate breviter disserendum est.
"Omnibus quaestionibus, quae de hac re moveri solent, satisfacere non valeo: resurrecturam tamen carnem omnium, quicumque nati sunt atque nascentur et mortui sunt atque morientur, nullatenus ambigere debet Christianus. " Ait
(1) Hanc tertiam partem in libram quartum quaestionum praecedunt, apud Waddingum, sequentes approbationes :
APPROBATIO OPERIS.
Ex adjuncto mihi munere a Reverendiss. P. Nicolao Ricardii, sacri Palatii Apostolici Magistro, vidi Commentaria a distinct. 23. usque ad fin em libri quarti celeberrimi Doctoris Joannis Scoti, in Sententiarum Magistram elaborata ab admodum R. P. F. antonio Hiquaeo ; opus saue egregium, in quo auctor ingenio, eruditione et modestia, amicabili nexu inter se confoedera is, docet sapienter, arguit efficaciter, solvit argumenta subtienim Isaias : Resurgent mortui, et resurgent qui erunt in sepulchris. Et Apostolus : Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent, " scilicet resurrectionis. " Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. His verbis et veritas resurrectionis et causa atque ordo resurgentium praeclarissime insinuatur.
De voce tubae.
Causa enim resurrectionis mortuorum erit vox tubae, quae in adventu Judicis ab omnibus audietur, et cujus virtute excitabuntur mortui et de monumentis resurgent. Unde Propheta : Dabit voci suae vocem virtutis, id est, effectum resuscitandi mortuos. Et Joannes
Evangelista ait : Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Si vero quaeritur, cujus vel qualis erit vox illa? Apostolus dicit, quia erit Archangeli, id est, ipsius Christi, qui est Princeps Archangelorum: vel vox erit alicujus vel plurium Angelorum. Eademque dicitur tuba, quia "erit manifesta, et novissima, quia post eam non erit alia." Haec tuba, ut ait Augustinus est clamor, de quo dicitur in Evangelio: Media nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit ; exite obviam ei. Tubae nomine aliquod evidens et praeclarum signum intelligitur, quod vox Archangeli et tuba Dei ab Apostolo dicitur, et in Evangelio vox Filii Dei et clamor appellatur, quod mortui audient et resurgent. "
De media nocte.
Media autem nocte dicitur venturus, ut ait Augustinus non pro hora temporis, sed "quia tunc veniet,
liter. Depositum quod a Patribus custodiendum aceepit, fideliter tradit, antiquam suis Magistri doctrinam noviter illustrat, novitatem omni tempore perniciosam abhorret. Omnia fidei et bonis moribus consona inveni, propterea ut in lucem prodeant, digna judico. In Collegio Romano, S. Thomae Aquinatis, 21. Novembr. An. 1638.
Imprimatur. Fr. Joannes Gonzales de Leon, Magister et Regens.
Fr. Nicolaus Ricardius. S. Palatii Apost. Magister.
CENSURA ORDINIS.
Nos infrascripti ex commissione R. P. F. Joannis Baptistae a Campanea totius Ordinis Minorum Ministri Generalis, Tomum tertium Commentariorum R. P. F. Antonii Hiquaei, ejusdem Ordinis Lectoris emeriti supra Quartum Doctoris Subtilis attente legimus ac examinavimus ; cumque in eo non solum nihil reperiamus, quod fidei aut bonis moribus ulla ratione adversetur, sed etiam ejusdem Doctoris doctrina et metaphysicis rationibus, et sacrae Scripturae ac sanctorum Patrum auctoritatibus explicetur ac defendatur dignum judicamus, qui non in Scotistarum tantum, sed aliarum etiam scholarum utilitatem praelo mandetur. Datum Romae in Collegio S. Isidori Fratrum Mi- Fr. Thadaeus Dalaes, S. Theol. Lector, et Guardian. praedicti Collegii. Fr. Joannes PoncE, S. Theol. Lector.
cum non speratur." Media ergo nocte, scilicet "cum valde obscurum erit,id est occultum, veniet." Dies enim Domini,sicut fur in nocte, ita veniet. Potest tamen non incongrue intelligi mediae noctis tempore venturus, quia, ut ait Cassiodorus:" Hoc tempore primogenita Aegypti percussa sunt, quando etiam sponsus venturus est." Pluribus etiam locis contestantur auctores quod adventus Christi dicitur dies Domini, non pro qualitate temporis, sed rerum, quia tunc cogitationes et consilia singulorum patebunt.
De libris qui tunc aperientur. Unde in Daniele : Vetustus dierum sedit, et libri aperti sunt coram eo. Libri sunt conscientiae singulorum, quae tunc aperientur aliis. Et tunc implebitur : Nihil occultum, quod non reveletur. Adveniente enim summo Judice non solum tenebrae aeris illuminabuntur, sed etiam abscondita cor tium manifestabuntur. "Virtute igitur divina flet, ut cuique opera sua vel bona vel mala, cuncta in memoriam revocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset, vel excuset hominem conscientia, eaque teste damnetur, vel salvetur.
De memoria electorum, si tunc praecedentia mala teneat. Hic quaeritur, utrum electis tunc adsit memoria praecedentium malorum, sicut bonorum? Quaedam auctoritates videntur tradere, bonos non habituros tunc memoriam praecedentium malorum, id est, peccatorum, vel tormentorum. Ait enim Isaias : Ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria
priora et non ascendent super cor, sed gaudebitis in aeternum. Item: Oblivioni traditae sunt angustiae priores et absconditae ab oculis nostris. Quae de futuro exponens Hieronymus ait : "Oblivioni tradentur priora mala, quia forsitan in futuro pristinae conversationis memoria omnino delebitur, succedentibus bonis aeternis, ne sit pars malorum prioris angustiae memorari. " Sed haec et his similia possunt accipi sic, ut non excludant memoriam praecedentium malorum, sed ex ea molestiam et laesionem amoveant. Non enim eorum memoria Sanctos contristabit, vel eorum beatitudinem obfuscabit, sed gratiores Deo reddet. Unde super Psalmum 88. ait Gregorius : " Quomodo misericordias in aeternum canit qui miseriae non meminit? Quomodo autem plena beatitudo, si memoria reatus mentem tangit? Sed saepe laeti tristium meminimus, et sani dolorum meminimus sine dolore, et inde amplius laeti et grati sumus. " Ex his apparet, quod si priorum malorum memoriam Sancti habebunt in futuro, non eis tamen erit ad paenam vel gloriae derogationem, sed ad gratiarum actionem. Si vero quaeritur, utrum peccata, quae fecerunt electi, prodeant tunc in notitiam omnium, sicut mala damnandorum omnibus erunt nota; non legi hoc expressum in Scriptura. Unde non irrationabiliter putari potest, peccata hic per paenitentiam tecta et deleta, illic etiam tegi aliis, alia vero cunctis propalari.
De his qui vivi reperientur. Quaeri solet : " Utrum illi quos vivos inveniet Christus, si nunquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto, quo rapientur obviam Christo, ad immortalitatem mira celeritate sint transituri? Non enim dicendum est, fieri non posse, ut, dum per aera in sublime portentur, in illo spatio et moriantur et reviviscant. Ad hunc autem sensum, quo existimamus, illos in parvo spatio et passuros mortem et accepturos immortalitatem, Apostolus nos urgere videtur, ubi dicit: Omnes in Christo vivificabimur ; et alibi: Quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur. Cur autem nobis incredibile videatur, illam multitudinem corporum in aere quodammodo seminari atque ibi protinus immortaliter et incorruptibiliter reviviscere, cum credamus, in ictu oculi futuram resurrectionem, et in membra sine fine victura, tanta velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem ? Sed vellem de his potius audire doctiores. Si igitur Sanctos, qui reperientur, Christo veniente, viventes eique obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros; nullas in verbis Apostoli patiemur augustias ", generaliter accipientes illud quod dictum est : Omnes quidem resurgemus scilicet, " tam boni quam mali ", sed non omnes immutabimur, scilicet in solemnitatem resurrectionis. De hoc etiam Ambrosius ait: "In ipso raptu eorum qui vivi reperientur, mors erit et resurrectio: ut anima, quasi per soporem egressa de corpore,eidem in momento reddatur " E contra vero, scribens ad Marcellam, Hieronymus testari videtur, dicens, quosdam in fine saeculi, adveniente Christo, non esse morituros, sed vivos repertos in immortalitatem repente mutandos. Horum autem quid verius sit, non est humani judicii definire,
Quomodo intelligitur Christus judex vivorum et mortuorum.
His autem adjiciendum est, dupliciter intelligi quod dicitur Christus judicaturus vivos et mortuos. Aut enim vivi accipiuntur qui in adventu ejus vivi reperientur, licet in raptu moriantur, et mortui, qui ante decesserant; vel vivi et mortui accipiuntur justi et injusti. Quomodo omnes incorrupti resurgent ?
Cumque ex praedictis sane credi valeat, omnes resurrecturos, credendum est etiam, quod omnes resurgent incorrupti, non utique impassibiles, quia reprobi mortem patientur aeternam, sed sine diminutione membrorum omnia humani corporis habituri membra, nec tamen gloria, ac specie impassibilitatis induentur.
(Finis textus Magistri. )