IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit sententiam D. Thom. negantis alia ab homine corrupta, posse eadem numero redire ; hominem tamen corruptum posse eumdem numero redire. Eamdem clarius tenent Durand. hic quaest. 3. Marsil. 2. de gener. quaest, ult. Joan.de Neapol. quodl. 21. quaest. 6. Hanc late refutat Doctor, ex Aug. ratione, ab inconvenientibus, et ex ipso D. Thom.
(a) Hic duo sunt videnda: Primo, de possibilitate: secundo, de facto. De primo (b) dicitur sic, quod si in homine anima sensibilis esset diversa ab anima rationali, et per consequens corruptibilis, sicut in aliis animalibus, optime concluderetur, quod in resurrectione non erit eadem anima sensibilis, et per consequens, nec idem animal. Si autem ponatur, quod eadem anima secundum substantiam sit in homine, rationalis et sensibilis, nullas in hoc angustias patiemur. Quod declarat alibi, ostendens differentiam hominis ad alia corruptibilia.
Ad propositum, quia aliorum animalium forma non est per se subsistens, ut post compositi corruptionem manere valeat, sicut est de anima rationali, quae esse, quod sibi in corpore acquiritur, etiam post separationem a corpore retinet, et in participationem illius esse, corpus per resurrectionem adducitur: ita quod non sit aliud esse corporis, et aliud animae in homine, alias conjunctio animae et corporis esset accidentalis: et sic nulla interruptio facta est in esse substantiali hominis, ut non possit idem numero redire, propter interruptionem essendi, sicut accidit in aliis rebus corruptis, quarum esse omnino corrumpitur. Stat ergo istud dictum in hoc quod etsi interruptum non possit redire idem numero, tamen quia esse animae intellectivae est idem quod esse totius, et materia manet eadem, et sic in nullo pertinente ad substantiam hominis facta est interruptio essentiae, ideo possibile est hominem redire eumdem numero, non sic in aliis corruptis.
(e) Contra hoc primo auctoritate Augustini 22. de Civit. Dei. c ap.20. loquens de carne reddenda homini in resurrectione : Et si, inquit, om nibus periisset nodis, nec ulla ejus materia in ullis naturae latebris mansisset,
tamen si vellet, eam repararet Omnipotens,- ergo totaliter destructum et corruptum in totali esse, potest idem reparari.
Praeterea per rationem : Si destructum esset annihilatum, illud nihil, sequens annihilationem ejus, esset ejusdem rationis cum nihilo, quod erat terminus a quo creationis. Patet, quia illae mutationes oppositae habent idem pro termino: una pro termino a quos alia pro termino ad quem.Sed nihil praecedens creationem non repugnabat quin illud cui opponitur, poterat creari: ergo et post annihilationem poterit idem recreari.
Confirmatur ratio, quia planum est quod ex parte causae remanet eadem potestas: ex parte autem lapidis, esto quod lapis sit annihilatus, tanta est possibilitas simpliciter ad esse post annihilationem, quanta ante creationem, quia non magis includit contradictionem, neque illud nihil in quod cessit lapis, magis privat possibilitatem, quia non privaret, nisi tanquam oppositum, sed eidem, et aequaliter opponebatur ante creationem.
(d) Praeterea, in homine est aliqua entitas positiva, quae neque est pars materialis, nec formalis, nec partes, sicut probatum est 3. lib. distinct. 3. quaest. 2. et ad pro positum sufficit repetere unam rationem, quia aliquid est ibi causatum a causis intrinsecis: sed nec materialis, nec formalis est causata a causis intrinsecis, nec ambo simul: ergo aliqua alia entitas a causis divisim et conjunctim acceptis, et illa destruitur ; alioquin homo non esset vere mortuus, quia non esset corruptio totalis entitatis hominis, et tamen illa entitas reparabitur eadem numero, alioquin non esset idem homo numero.
Praeterea, si Deus in hoc instanti A, et in toto illo tempore medio, usque ad B, et in instanti B, conservaret istud esse, concederet quod esset omnino idem numero: ergo si in A conservat, et iterum in instanti B, et in tempore intermedio esse non conservat, adhuc erit idem, et tamen erit interruptum in tempore intermedio. Probatio consequentiae, quia identitas illius esse, ut est in B, ad seipsum, ut est in A, non dependet essentialiter ex conservatione pro tempore illo medio, quia neque ut a causa formali, neque ut a quacumque causa essentiali.
Hoc etiam probatur aliter, quia alioquin non posset Deus idem esse creare in alio instanti posteriori, quod in instanti priori creat, quia si in instanti priori creat, et in tempore sequenti conservat esse idem, ut conservatum in tempore illo essentialiter requireretur ad identitatem illius esse in instanti B, et tunc si non esset conservatum in illo tempore, sed in primo, creatum in B non posset creari idem.
Praeterea, diversitas posterioris non arguit diversitatem prioris essentialiter: sed illa instantia ad ipsum esse permanens sunt posteriora essentialiter : unde et illud esse manet idem in quibuscumque instantibus succedentibus: ergo sive fiat continuatio inter illa instantia, sive non, non minus ipsum esse poterit esse idem. Vel sic, si esse esset in A, et in tempore sequenti, et in B, esset idem in A, et in B; ergo si destruatur posterius eo quod est durare in tempore intermedio, adhuc non necessario ex hoc sequetur diversitas ejus in A et in B.
Praeterea, ex illa radice, quod esse simpliciter interruptum vel destructum non potest redire idem sequuntur inconvenientia. Primo, quod Deus non posset brutum resuscitare idem numero, cujus oppositum nonnunquam legitur miraculose factum a Sanctis, ut patet de tauro, quem suscitavit Sylvester in Legenda ejus: et hoc Deo negare esse possibile, videtur magnae infidelitatis, et tamen sensitivae ejus est destructio et interruptio.
Sequeretur etiam, quod omnia accidentia, quae corrumpuntur in corruptione hominis, vel ante resurrectionem, non possunt eadem numero redire: et tunc non haberet homo resuscitatus eamdem propriam passionem numero quam prius, quia illa propria passio non mansit post mortem, quia erat totius, ut totius, et non animae tantum. Consequens autem est impossibile, quod sit idem subjectum specie, et tamen non habeat eamdem passionem. Sequeretur etiam de aliis accidentibus, quod potentiae animae, quae, secundum istum, sunt accidentia, cum non sint accidentia solius animae, sed totius compositi, secundum Philosophum inprincipio de Sensu, et primo de Sam. et Vig. quod non possent redire eadem: et ita homo non haberet eamdem potentiam auditivam vel visivam, et sic de singulis. Sequeretur etiam, quod homo non haberet eamdem quantitatem, quia illa non manet, nec in materia sola manente, nec in anima intellectiva.
In alio videtur peccare, quia non ponit totum esse hominis manere non interruptum. Primo, quia, ut probatum est prius, entitas totalis interrumpitur. Secundo, quia esse animae intellectivae non est esse totale hominis, ut ipse accipit, quia omne ens habet aliquod esse proprium homo ut homo: est aliquod ens, non tantum anima: ergo habet aliquod esse proprium, et non tantum esse animae.
Praeterea, iste in hoc contradicit sibi ipsi, quia alibi dicit quod status animae in corpore est perfectior, quam status ejus extra corpus, quia est pars compositi, et omnis pars materialis est respectu totius. Et tunc arguitur sic, quod habet totaliter idem esse proprium, non est imperfectius ex hoc solo, quod non communicat alii illud esse; sed per te anima totaliter habet idem esse separata, quod conjuncta, imo esse, quod est totale esse hominis, quandoque communicatur corpori: ergo ipsa in nullo est imperfectior, pro eo quod non communicat idem esse corpori. Major apparet, quia perfectio naturaliter praesupponitur ei, quod est communicare perfectionem: ergo non est major vel minor per hoc quod communicat vel non communicat: et hoc maxime sequitur, si per talem communicationem nullum aliud esse est totius quam istud idem.
Praeterea, probatum est superius in materia de Eucharistia, quod in ho mine est alia forma substantialis ab anima intellectiva, et per consequens cum cujuslibet formae sit dare esse, in anima intellectiva non est totale esse compositi. Et istud etiam potest adduci contra primum, quia illa forma interrumpitur secundum esse, et tamen reducitur eadem.
Ad probationem, quam innuit in contrarium, quod tunc unio animae et corporis esset accidentalis, consequentia est neganda, quia sicut unio non est nihil, sed alicujus ad aliquid, et per consequens est entis ad ens, ita est habentis esse ad habens esse, ( quia non capio quod aliquid sit ens extra causam suam, quin habeat esse proprium) ; ergo sicut ens est per se componibile cum ente, sicut per se receptivum cum per se recepto, ita et habens esse proprium cum habente esse proprium: nec est unio accidentalis, quia istud est per se perfectibile, et illud per se perfectio, quia si habere esse tolleret per se rationem perfectibilis, ergo non posset aliquid esse per se perfectibile, nisi non ens.