IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Aegidii, per naturam nihil posse redire idem numero, quia non agit nisi per mutationem et motum ; per Deum vero posse, quia non.agit per mutationem vel motum. Refutatur primo, quia dubium est an natura possit idem numero reproducere, de quo quaest. 3. Secundo, non est necesse eamdem mutationem vel motum redire, ut redeat eadem forma. Ad aliud quod tangit Aegid. scilicet Deum agere in materiam, ut quid est, naturam non, explicat quem apparentem sensum haber(-) potest, de quo dist. 11. quaest. 2. et dist. 10. quaest. 4.
(e) Aliter ponitur, quod quia natura non agit, nisi per motum et, mutationem, ideo non potest reducere idem numero, quia motus vel mutatio non potest redire idem numero. Deus autem potest agere, non per motam, nec per mutationem: et ideo per oppositum redit idem numero. Et ad hoc potest adduci aliud, quod tangit iste, quod quia Deus respicit ipsam materiam ut quid, potest in ipsam, ut in nullo modo distinctam, formam quamcumque imprimere, nam ut est quid, est omnino indistincta, et ita potest formam eamdem semper imprimere, dum materia manet eadem: materia autem ut sic, manet semper eadem: sed agens naturale non respicit materiam ut quid, ideo non potest indifferenter quamcumque formam inducere in ipsam quantumcumque manentem eamdem, et ita non eamdem formam inducere.
Contra istud, pri mo ad propositum, falsum supponitur, scilicet Deus non agit per mutationem resuscitando, quod probatur, quia materia praefuit sub privatione formae, et fit sub forma;, ergo per actionem agentis transit a privatione ad formam ; sed transitus talis proprie est mutatio, quia tota ratio mutationis ibi salvatur. Quod autem dicit ex alia parte de agente naturali, conclusio dubia est, et tangetur quaest. 3. Sed ratio non concludit, quia non oportet, si posterius non possit redire idem ; ergo nec prius, sed mutatio est posterior ipsa forma. Et confirmatur istud, quia de facto Deus resuscitans non reducit eamdem mutationem numero, quia resuscitatio non erit eadem mutatio cum generatione, tamen eadem forma numero reducetur. Unde fallacia consequentis est ex distinctione mutationum, inferre distinctionem terminorum; e contrario enim bene sequitur, quod si alia forma acquiritur, quod sit alia mutatio; sed eadem potest bene acquiri diversis mutationibus, sicut et idem ubi specie potest acquiri diversis motibus localibus specie, utpote motu circulari, et motu recto, qui adeo sunt alterius rationis, ut non sint comparabiles. 1. Phys.
Augustinus etiam 3. de Trinit. c. 9. vult quod idem specie possit generari aequivoce et univoce, et tamen mutationes sunt alterius rationis. Probatio etiam adhoc antecedens, scilicet quod mutatio non potest reduci eadem numero, non valet, quia etsi unitas totius ex partibus sit continuitas partis cum parte, tamen unitas sive identitas partis ad seipsam non est continuitas ejus ad aliam partem.
Si ergo interruptio ponat non continuitatem posterioris ad prius, non sequitur quod tollat identitatem illius ad se ipsam. Et quod illa opinio tangit de respicere materiam ut quid est, tactum est supra in materia de Eucharistia dist. 11. art. 2. quaest. 1. Si enim aliquem intellectum bonum haberet propositio, forsan esset ille quod Deus non respicit materiam, ut ordine quodam transeuntem a forma in formam: quomodo agens naturale necessario respicit, quia non potest immediate transire de quocumque in quodlibet. Sed haec differentia nihil facit ad posse reducere idem numero, vel non, quia ille ordo respicit formas secundum rationes specificas, non autem secundum identitatem vel distinctionem numeralem earum, quia non potest statim succedere formae vini, nisi aceti forma, et non e converso immediate: sed quod huic formae vini succedat, vel illi, indifferens est, sicut indifferenter ex hoc igne, vel illo generatur aqua: ergo agens respiciens ordinem formarum in transmutatione, ita potest habere aliquid praecedens formam inducendam ab ipso, sicut si immediate ageret sine tali ordine, et per consequens, si absolute sit sibi possibile reducere idem numero, non impedietur per hoc quod determinatur ad talem ordinem formarum in agendo.