IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Aliter ponitur, etc. Hic impugnat Aegidium, qui conclusionem communem tenet, nempe Deum posse reproducere idem corruptum. Ratio tamen qua id probat, rejicitur a Doctore ; est autem talis, quod ideo Deus potest idem numero reparare, quia non agit per motum aut mutationem, non ita natura, ex eo quod agat per motum et mutationem. Ad majorem hujus apparentiam adducit sententiam ejusdem Aegidii, quam impugnavit supra dist. 11. hujus art. 2. quaest, 1 et de qua ibidem actum est, nempe Deum respicere materiam, ut est quid, est indistincta per omnem formam ; non ita agens naturale, sed ut distincta et determinata per aliquam formam priorem, et ideo non potest eamdem formam semper imprimere materiae, sed aliam et aliam.
Hunc modum dicendi impugnat primo, elidendo suppositum, quia Deus agit etiam per mutationem de privatione ad formam, per quam aliter se habet subjectum. Deinde, alterum suppositum, seu conclusio potius inde deducta, est dubia, scilicet an agens naturale possit agere ad eamdem formam, qua corrupta est, hoc remittens ad tertiam quaestionem sequentem. Tertio, rejicit fundamentum, quia licet non reproduceretur prior mutatio interrupta, non inde sequitur, quin per aliam posset reproduci idem, nam ad idem possunt esse differentes mutationes, ut patet, quia resuscitatio mortui est alia mutatio ab ejus generatione, per quam primum recepit esse ; est ergo fallacia consequentis ex distinctione mutationum inferre distinctionem terminorum. Instat de motu circulari et recto, qui sunt incomparabiles per Philosophum 7. Physic. quibus tamen potest acquiri idem ubi. Deinde, si ex distinctione numerica mutationis inferretur distinctio numerica terminorum, ita etiam ex distinctione specifica mutationum inferretur distinctio specifica terminorum. Hoc est contra Augustinum 3. de Trinit. cap. 9. ubi asserit idem in specie posse produci per generationem aequivocam et univocam. Praeterea rejicit rationem illam, qua fundatur communiter sententia negans successivum divina virtute posse reparari , quia scilicet esset idem et non esset idem; idem quidem ex suppositione, non idem autem, quia interrumpitur. Hanc rationem rejicit Doctor, quia continuitas successivi est ex unione partis ad partem, non autem ejusdem ad seipsum: quamvis ergo continuitas ponat unitatem posterioris partis ad priorem, et arguit hinc distinctionem non tamen alicujus unius, ut comparatur ad seipsum. Si ergo motus idem reproduceretur, non sequeretur illa diversitas, quae praetenditur, ut visum est in responsione supra praemissa g praecedenti.
Tandem rejicit, quod alias impugnat de diverso modo quo Deus et agens naturale respiciunt materiam, Deus ut nudam, et absque ordine ad ullas formas determinatas in specie, non ita agens naturale, quia supponit formam priorem in materia, a qua eam transmutat ad aliam quam producit. Dicit tandem, et recte, hunc ordinem non esse ad propositum, quia servatur tandem inter formas in specie, et non in numero, quia etsi vinum non possit mutari virtute agentis nisi in acetum, neque hoc immediate immutari in vinum, tamen non sequitur, quin posset in hoc acetum immutari, vinum, v. g. reproductum a Deo, in quod alias fuit immutatum. Exemplum subdit de mutatione ignis in aquam hanc numero cui per accidens est, si fiat ex hoc igne numero velalio;non loquitur de aqua adaequate, ut constat materia et forma, quia sicut materia hujus et illius ignis sunt diversae numero et transeuntes in substantiam aquae, retinerent eamdem differentiam, et communicarent toti, nempe aquae, ita etiam ex parte materiae differret aqua ex hoc igne generata numero, ab aqua generata ex alio igne, quamvis formam eamdem numero haberet. Loquitur ergo Doctor de aqua quoad formam eamdem in numero, quae potest ab agente in hac vel illa materia produci eadem. Unde concludit ordinem illum transmutationis inter formas quoad speciem respective ad agens naturale, non facere ad propositum hujus difficultatis, quae attenditur secundum productionem ejusdem in numero formae, quae alias desiit, quia haec potest stare sine ordine inter individua, licet esset ordo inter ipsas species. Nam licet vino succedat acetum in specie, per accidens est, ut haec in numero forma succedat aceto, vel alia ejusdem speciei et perfectionis. Unde colligitur ex tali ordine inter formas in specie non assignari sufficientem rationem, cur agens naturale non possit idem numero individuum reproducere. De hoc fusius agetur quaest. 3. in qua haec controversia per se tangitur.