IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resurrectionem esse futuram ex tribus symbolis et Scriptura probat. Habetur etiam Exod. 3. Isai. 26. Ezechiel. 37. Jonae 2. Sophon. 3. Esdr. 2. Luc. 20. ad Philipp. 3. 2. Cor. i. 2. Tim. 2. Apoc. 20. Ad secundum caelum et elementa non esse substantialiter corrumpenda in fine mundi. Ita August. 20. Civit. 14. Hieron. in 65. Isai. Gregor. 17. mor. 5. D. Thom. in addit. quaest. 91. art. 4.
(g) De secundo articulo, si resurrectionem fore, possit ostendi ratione naturali , de hoc statim in proxima quaestione. Sed pro nunc manifesta est conclusio ex veritate fidei. Hanc enim veritatem tanquam articulum fidei exprimit tam symbolum Apostolorum : Carnis resurrectionem, quam symbolum Nicaenum : Et expecto resurrectionem mortuorum , quam symbolum Athanasii: Omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, etc. Istud autem valde expresse habetur in multis locis Scripturae, utpote Joann. 6. 11. 20. et 21. et Matth. 25. et Apost. 1. Corinth. 15. et 1. Thess. 4. et secundi Machab. 12. Nisi eos qui ceciderant, resurrecturos speraret.
(h) Ad argumenta. Ad primum, Salomon fuit ibi concionator nunc allegans pro parte stultorum, nunc respondens secundum sententiam sapientum, et illud dictum est concionando pro stultis. Sed contradicitur illi sententiae postea, cap. ult. Ibit homo in domum aeternitatis suae; finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time, et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo.
Ad secundum, etsi caelum nunquam atteretur quantum ad substantiam, tamen atteretur quantum ad efficaciam, vel influentiam in ista inferiora, generando et corrumpendo, quia post judicium cessabit ista influentia, et quoad hoc intelligi potest illud 1. Co rinth. 7. Praeterit figura hujus mundi. Vel posset dici, quod loquitur de illo caelo, de quo loquitur Petrus in Canonica sua: Caeli transient, et elementa calore solventur, quod non intelligitur nisi de caelo elementari.
Ad aliud, Philosophus ibi distinguit circulationem in corporibus caelestibus a circulatione in corruptibilibus, quia ibi substantia non corrumpitur per motum, et ideo redit eadem, non sicut accipiens esse per istum motum, sed fit praesens eidem parti per motum reducentem. Sed circulatio in istis inferioribus est secundum corruptionem formae substantialis, et reductionem ejus, et ideo non sic redit idem numero. An autem universaliter neget idem numero posse redire, de hoc quaest. 3.
(i) Ad ultimum posset dici, quod compositum potest idem redire, licet non redeat unio eadem partium, quia illa unio non est de essentia totius, nec illa unio est illa entitas totalis,quae est ex partibus, nec forma illius entitatis. Sed quia unio est simpliciter necessario requisita ad entitatem,totalem, et non nisi videtur aliquid esse idem numero, illud sit idem numero, quod necessario requiritur ad ipsum, ideo verius videtur, quod unio redibit eadem, et hoc, si accipiatur pro illa relatione partium unitarum ad invicem, non autem pro ipsa passione, quae non manet nisi in instanti resuscitationis ; illa enim potest poni alia, sicut et illa mutatio est alia a generatione.
Et cum arguitur, quod illa unio fuit interrupta, dico quod interruptum potest redire idem numero, et non tantum absolutum, sed respectus, si extrema ejus redeant eadem numero. Credo enim beatam Mariam habuisse eamdem relationem ad Filium post passionem, quam habuit ante Christi passionem, et tamen fuit interrupta, et in morte Christi propter destructionem termini, et in morte Mariae propter destructionem fundamenti.
Et si dicas, quod contradicere videtur illa responsio sibi ipsi, quia negat unionem passionem redire eadem, et tamen illa est necessaria ad fieri totius, et secundum istud dictum non potest aliquid redire idem, nisi illud redeat idem, quod est necessarium ad esse
ejus. Respondeo, esto, quod unio, ut est passio, sit necessaria ad fieri totius, sequitur quod non est idem fieri ipsius totius, nisi sit eadem unio, et concedo ; et tunc vel neutrum erit idem, quod est probabile, quia illa unio, ut dictum est, non erit eadem cum generatione hominis: vel utrumque poterit esse idem, quia non est ibi contradictio.