IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) De secundo articulo, si resurrectionem fore, etc. Remittit ad sequentem quaestionem examen illius difficultatis, si possit resurrectio ostendi ratione naturali. Interim hic statuit conclusionem fidei, nempe de fide esse resurrectionem futuram. Circa quam veritatem fuerunt plures errores. Fuit error Philosophorum, qui negarunt immortalitatem animae, ut erant Stoici et Epicurei, quin etiam hic error fuit communis Philosophorum Gentilium, qui negabant possibilitatem resurrectionis, ut docet Tertullianus lib. de praescriptionibus cap. 1. et patet ex principiis eorum, qui dicebant Deum agere necessitate naturae ad extra, nec posse se solo producere effectum causarum inferiorum sine ipsis causis: fuit Athenensium ut constat Act. 11. qui subsannabant Paulum ob praedicationem hujus articuli, quasi seminiverbium aut magistrum ridiculas doctrinae. Sic Festus eumdem dixit insanire Act. 26. quod resurrectionem praedicarit. Videatur Augustinus lib, 12. de civitat. c. 13. et lib. 22. cap. 25. Ideoque contra hos qui negabant possibilitatem resurrectionis Patres disserunt ex potentia infinita Dei, ut ostendant possibilitatem resurrectionis ex prima rerum conditione seu creatione. Sadducaei etiam negabant eamdem veritatem Matth. 22.
Marc. 12. Luc. 10. Act. 4. 5. et 23. Eumdem errorem in Ecclesia suscitarunt etiam haeretici, ut Simon Magus, ut docet Epiphanius haeret. 21. Hymenaeus et Philetum 2. ad Tim. 2, dicebant evenisse, et non fore amplius resurrectionem.
Alii negabant resurrectionem carnis, statuentes tantum salutem animae. Carpocrates apud Irenaeum lib, 1 . cap, 24. Valentinus, ut idem cap. 1. et Epiphan. haeres. 31. Marcion apud Irenaeum citatum cap. 29. apud Epiphanium haeres, 42. Manichaei apud eosdem et August. Theodoret. Origenes citatur pro hoc errore a quibusdam, sed alius fuit error ejus apud Methodium in Aglaphonte et Epiphan. haeres. 64. non idem corpus numero, sed specie resurrecturum, citatur in psalm. 1. et psal. 65. lib. vero 3. in Epistolam ad Romanos, docuit transmigrationem animae in corpus, et sexus faeminei in virilem. Testatur etiam Theophilus Alexandrinas epistola 2. paschali, August. de civitat, cap, 13. Photius opusculo de 1. OEcumenicis Conciliis. Hunc secundum errorem docuerunt Armeni, ut refert Gujdo Carmelita. Prioris aut similis erroris fuit Eutychius Patriarcha Constantinopolitanus, ut docet Gregorius Magnus lib. 14. moral. c. 29. et Beda lib. 6. in Lucam c. 24.
Conclusionem fidei optime probat Doctor ex Symbolo Apostolorum, Nicaeno, et Athanasii, et ex novo Testamento, in quibus expressissime definitur, sicut etiam ex veteri Testamento Job 19. Isaiae 26. Ezechielis, 31. quamvis hic locus aliter etiam soleat interpretari de reconciliatione et vocatione finali Judaeorum ad finem, ut August. lib. 10. Gen. ad litteram cap. 5. Hieron. Theodoret. et glossa ordinaria in eumdem locum.
Hanc veritatem fuisse explicitam fidei in omni statu post lapsum existimo, et necessario creditam explicite ab omnibus, ita ut contrarius error fuerit haeresis.Haec est contra Abulensem in Matthaeum quaest. 129. qui putat apud Judaeos resurrectionem futuram non fuissse articulum fidei, sed opinionem tantum, ex eo quod Sadducaei fuerunt inter Judaeos tolerati. Contrarium constat ex Matthaei. 22. ubi Christus convincit Sadducaeos errasse de articulo resurrectionis, probans veritatem ex Scriptura veteris Testamenti, dicitque eos errare nescientes Scripturam, et virtutem Dei; et Paulus Actor. 24. dicit se credere omnibus, quae in lege et Prophetis scripta sunt, spemque habere resurrectionis, quam habebant Judaei. Unde colligitur tam Paulum quam Judaeos credidisse ex Lege et Prophetis illi articulo fide divina, non tantum opinione humana, et Actor. 26. dicit se judicari, quia praedicabat resurrectionem mortuorum, quam spem duodecim Tribus die ac nocte tenebant. Loca etiam veteris Testamenti citata veritatem hanc docent, ut Job et Daniel. Unde recte Tertullianus in lib. de resurrectione carnis cap. 39. appellat hunc articulum praecipuum fidei, quia nempe spes retributionis in eo fundatur. Unde Paulus 1, ad Corinth. 15. Si secundum hominem, inquit, ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgant? manducemus et bibamus, eras enim moriemur, etc. quibus verbis satis indicat Apostolus spem retributionis fundari in articulo resurrectionis. Sed spes haec retributionis in Omni statu viae post lapsum docebatur per fidem, et promissiones Dei ; ergo etiam resurrectio perinde ad fidem explicitam spectabat.
Objicies : Potuit esse retributio animarum in esse separato, quamvis non sequeretur resurrectio.
Contra : Haec retributio licet fiat etiamnum ante resurrectionem, non illa tamen retributio consummata, quam Judaeos exspectasse docet Paulus, et quam: ipse ex Lege et Prophetis exspectabat, et quam proponebat ; et etiam patet Danie-I Iis 12. et 2. Machabaeorum 1. Tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis, sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit, etc. Mundi creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet, et vitam, etc. Testimonia etiam Job sunt clarissima, ex quibus satis patet, qualis fides, et quam explicita vulgariter fuerit resurrectionis in populo Hebraeroum, et aliis qui ante adventum Christi exspectabant retributionem. Videantur expositores in loca citata in textu, qui sensum eorum satis diffuse exponunt, et explicant formam rationis, qua Christus convincit Sadducaeos, et Paulus alios negantes resurrectionem, quas bene expendit Aegidius Lusitanus quaest. 4. art. 1. g 4. et Suarez citatus. Procedunt autem illa argumenta ex natura promissionis factae, et dispositione divina quantum ad substantiam retributionis faciendae, et modum quo facienda est, et certitudinem ejus in divina determinatione ; et procedit recte contra admittentes legem, et negantes resurrectionem, ut erant Sadducaei, quos convincebat Christus declarando Legem,. et qua ratione Deus est Abraham, Isaac et Jacob, quoad se quidem mortuorum, quoad Deum autem viventium, non solum quoad animam, sed etiam quoad retributionem operum, quam facturus. est in resurrectione, quia Deo non pereunt, qui est ipsos resuscitaturus. Rationes etiam Pauli eamdem veritatem et dispositionem supponunt, quando, v. g. loco citato ex resurrectione Christi, facta, fore aliorum dormientium resurrectionem probat, nam sicut in Adam omnes moriuntur, ita erit resurrectio omnium per Christum et in Christo. Rationes sunt ex revelatis, et declarationes veritatis, ut revelata est, in quibus promissio, substantia, modus resurrectionis exponitur juxta providentiam Dei praesentem, qua omnia disposuit, neque tam forma rationis attendenda est, quam ipsa contenta declaratio veritatis per expressum ordinem ad suas causas, ex quibus est resurrectio.
(h) Ad argumenta, etc. Ad primum,etc. Haec solutio est Gregorii lib. 4. Dialog. cap. 4. Ad secundum patet ex littera, et quaestio ipsa infra tractabitur : An scilicet caelum dissolvetur. Intelligit Gregorius locum prout secunda interpretatio proponit. Ad tertium patet ex littera, et amplius declarabitur quaest. 3.
(i) Ad ultimum posset dici, etc. Docet compositum posse redire idem numero, quamvis unio eadem numero ipsarum partium non rediret, quia illa non est de essentia totius. Resolutio haec est etiam D. Thomae in dist. seq. art. 1. quaest. 2. ad 2. quam amplectitur Suarez, ut probabilem, et bene probatur a Doctore, supposita distinctione reali totius per se a partibus unitis, quia sic neque unio est pars essentialis totius, neque integralis, sed applicatio causarum intrinsecarum, cujus diversitas in numero non infert diversitatem totius ; quod manentibus iisdem partibus componentibus numero, et ipsum manet idem numero, quia sicut potest cum unitate totius stare diversitas mutationis, ita est unionis. Caeterum, tenendo totum non distingui a partibus unitis, non videtur cum diversitate unionis partium stare posse unitatem hanc compositi, quia sic unio, quidquid ponatur, se habet ut pars formalis compositi, quia compositum est aliquid diversum a partitibus separatis.
Secundo respondet probabilius esse redire eamdem unionem in numero, accipiendo unionem pro ordine seu relatione partium ad invicem, non vero pro ipsa passione. Rationem assignat prioris, quia ipsa unio videtur requiri necessario ad compositum. Haec ratio non videtur sufficere aut probare intentum, dato quod unio non sit pars compositi, aut hoc distingui a partibus unitis, quia unionem esse aliam et aliam, non variat ordinem materiae ad formam in esse potentiae per se, neque formae ad materiam, ut est actus per se ejus, quia comparantur ad se invicem, et ad totum secundum id quod sunt formaliter. Unde si albedo seorsim diversis subjectis numero uniretur eadem numero, aut anima haec huic aut illi materiae, non sequeretur diversitas in effectu formali ejus, quamvis unio esset diversa.
Intelligi potest Doctor loqui secundum praesentem materiam, nempe qua statuitur idem corpus cum suis accidentibus connaturalibus, quae habuit virtute agentium et actionis, qua primo fuit productum, resuscitari,- sic etiam necessario redire eamdem unionem, non quod sit hoc necessarium ad esse numericum et substantiale corporis, sed ad esse integrale et veritatem ejus.
Secundum, quod asserit Doctor, est, non redire eamdem passionem. Intelligit passionem fieri ipsius unionis in subjecto, ut est ex vi actionis transmutantis, vel potest intelligi ipsa relatio passionis: probat autem hoc, quia non est nisi in ipso instanti resurrectionis, supple, activae, et est transiens sicut ipsa actio seu mutatio transit: quae ratio videtur comprehendere passionem et actionem pro ipsa forma seu unione in fieri, ut est ab agente, et fit in subjecto, et connotat per modum mutationis activae et passivae terminum a quo.
Objicit, quod unio fuit interrupta ; ergo non redit eadem numero.
Respondet negando consequentiam, et asserit eamdem fuisse relationem maternitatis in Beata Virgine, ante et post resurrectionem ipsius.
Urget amplius, quod ex hoc sequeretur, quod etiam unio, ut passio, necessario debet redire eadem.
Respondet problematice posse dici, quod unio et passio sit eadem, et vel utrumque redire idem, vel neutrum, sistendo tamen in prima solutione.
Respondetur, sicut alia est hic mutatio in resurrectione ab illa, qua homo primum productus fuit per generationem,ita etiam eamdem posse esse unionem,licet diversa esset passio, propter diversitatem termini, qui est solus Deus resuscitans. Si loquamur de passione in esse relationis extrinsecae advenientis et respicientis agens, non sequitur tamen unionem esse diversam, quia in 1. art. disseruimus contra Durandum, eadem numero forma potest per diversas mutationes produci ipsa in se manente invariata ; sicut ergo unio fuit primum producta per generationem, et postea restituitur per actiouem solius Dei, ita etiam mutationes illae variantur, quamvis unio per modum termini producti sit eadem numero.