In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ponit tres propositiones, quae si naturaliter essent notae, naturaliter etiam sciretur futuram generalem hominum resurrectionem. Prima propositio est: Anima rationalis est forma specifica hominis. Ponit auctoritates, quibus D. Thom. probat hanc esse notam naturaliter ; imo videtur communis omnium Philosophorum.
(1) Respondeo, hoc manifestum est, quod si ratio aliqua resurrectionem ostendit, oportet quod accipiatur ex aliquo, quod est proprium hominis, ita quod non conveniat aliis corruptibilibus. Hoc autem non est materia etiam incorruptibilis, nec forma aliqua destructibilis, quia etsi talis sit in homine, et excellentior omni forma bruti, tamen ex illa non potest sumi ratio sufficiens ad probandum resurrectionem totius ; ergo oportet quod accipiatur a forma specifica hominis, vel ab operatione conveniente homini secundum illam formam.
Primo modo procedendo ex tribus propositionibus concluditur propositum, et si illae omnes ratione naturali essent notae, haberemus propositum: sunt autem istae: Prima : Anima intellectiva est forma hominis specifica; secunda: Anima est incorruptibilis: ex quibus se quitur quod forma specifica hominis sit incorruptibilis. Additur ter tia, quod forma specifica hominis noni remanebit perpetuo extra corpus ; sequitur ergo quod aliquando redibit idem. Ista reditio iterata, resurrectio vocatur secundum Damascenum lib. 4. cap. 19. Resurrectio est secunda ejus, quod: dissolutum est, surrectio.
De istis ergo tribus propositionibus, qualiter notae sunt, per ordinem videamus. De prima dicitur, quod est ratione naturali nota, quod ostenditur dupliciter : Uno modo per auctoritates Philosophorum, qui hoc asserebant, et nonnisi tanquam ratione naturali notum. Alio modo adducendo ibi rationes naturales, ex quibus istud concluditur. De prima, Aristoteles definit animam, 2. de Anima, quod est actus corporis physici, etc. Et in princi pio tertii, de parte autem animae, quae cognoscit et sapit: ubi videtur ponere animam intellectivam partem saltem subjectivam animae prius definitae in communi.
Praeterea, omnes Philosophi communiter in definitione hominis posuerunt rationale tanquam ejus differentiam propriam: per rationale intelligentes animam intellectivam esse partem essentialem ejus. Nec breviter invenitur aliquis Philosophus notabilis, qui hoc neget, licet ille maledictus Averroes in fictione sua 3. de Anima, quae tamen non est intelligibilis, nec sibi, nec alii, ponat intellectum esse quamdam substantiam separatam, mediantibus phantasmatibus nobis conjungibilem; quam conjunctionem nec ipse, nec aliquis sequax ejus adhuc potuit explicare, nec per illam conjunctionem salvare hominem intelligere. Nam secundum ipsum homo formaliter non esset nisi quoddam animal irrationale excellens, per quamdam tamen animam irrationalem et sensitivam excellentiorem aliis animabus.