In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ponitur ratio, qua D. Thom. probat primam propositionem, scilicet ex operatione animae, quam refutat Doctor, quia secundum D. Thom. intellectus se habet passive quoad intellectionem, de quo dictum est 1. dist. 3. quaest. 7. Ex vera sententia de activitate intellectus, format Doctor rationem aliter, sic : Homo formaliter et proprie intelligit: ergo anima intellectiva est ejus forma. Antecedens fuse examinat pro et contra.
(m) De secundo, ad propositum non invenitur faciliter ratio a pri-.ori,neque a posteriori propria, nisi ex propria operatione hominis, siquidem forma innotescit ex operatione, sicut materia ex transmutatione: ex operatione ergo intelligendi arguitur propositum sic: Intelligere est propria operatio hominis: ergo est a propria forma: sed est ab intellectiva: ergo intellectiva est propria forma hominis. Sed ista ratio patitur instantiam, quia intellectus et intelligere secundum eos se habent passive, et non active; ergo illa propositio, propria operatio est a propria forma, non probat intellectivam esse propriam formam, siquidem ab ipsa non est ipsa operatio secundum eos, sed ab objecto intelligibili vel a phantasmate. Ideo ex illa opinione, formo rationem aliter sic: Homo intelligit formaliter et proprie ; ergo anima intellectiva est propria forma hominis. Antecedens videtur satis esse manifestum secundum auctoritatem Philosophi 3. de Anima, et 1. Ethic. cap. 9. quia intelligere est propria operatio hominis: operatio autem, ut distinguitur contra actionem seu factionem, formaliter inest ipsi operanti, et non est ab ipso altero. Consimiliter 10. Ethic. in intelligere ponit felicitatem hominis, et manifestum est, quod illa felicitas inest formaliter homini ; ergo et illa operatio in qua consistit.
Sed tentandum est probare antecedens per rationem contra protervum, si neget, et hoc intelligendo in antecedente intelligere proprie acceptum, per quod intelligo actum cognoscendi transcendentem totum genus cognitionis sensitivae. Probatur ergo illud antecedens uno modo sic : Homo cognoscit actu cognoscendi, non organico: ergo intelligit proprie. Consequentia patet ex ratione jam posita, quia intellectio proprie est cognitio transcendens omne genus sensationis ; omnis autem sensatio est cognitio organica, ex 2. de Anima. Antecedens hujus enthyHiematis probatur, quia omne organum determinatur ad certum genus sensibilium, ex 2. de Anima, et hoc ideo quia consistit in media proportione extremorum illius generis ; sed aliquam cognitionem experimur in nobis, quae non compe tit nobis secundum tale organum, quia tunc determinaretur praecise ad sensibilia determinati generis, . cujus oppositum experimur, quia cognoscimus per talem actum differentiam cujuscumque generis sensibilium ad aliquid, quod non est aliquid illius generis ; ergo cognoscimus utrumque extremum.
Patet illa consequentia secundum Philosophum sic arguentem 2. de Anima, cap. de Sensu communi.
Sed huic instatur primo, quia cognitio organica est, quae inest secundum determinatam partem corporis: illa autem de qua arguis tur, quod per ipsam distinguimus sensibilia a non sensibilibus, inest toti primo, et ideo non per aliquod organum proprie loquendo , tamen . non transcendit omne genus cognitionis sensitivae secundum perfectionem, quia inest primo toti, et per consequens ita est materiale, sicut illud quod inest toti per partem; ita enim passio totius est materialis, sicut aliquid quod inest toti per partem.
Secundo negatur assumptum, scilicet quod ille actus non inest secundum aliquod organum, quia inest secundum organum phantasiae, cujus probatio est, quia illo laeso impeditur cognitio. Nec probatio illa de determinatione organi ad certum genus, cogit, quia phantasia extendit se ad omnia sensibilia. Sed secunda instantia exclusa est per quoddam ibi tactum, quia per illum actum discernimus totum genus sensibilium ab aliquo extra totum illud genus: nec illa probatio, quod impeditur ille actus laeso organo phantasiae, concludit: hoc enim est propter ordinem potentiarum illarum in operando, non autem quia intellectio exerceatur mediante illo organo.