IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Probat D. Thom.nos formaliter intelligere, quia in nobis est aliqua cognitio immaterialis. Hanc rejicit Scotus, et propositum suadet variis experientiis, quibus constat nos cognoscere multa, quae omnem cognitionem sensitivam excedunt; si vero proterve aliquis istas experientias negaret, dimittendus esset, ut brutum.
(n) Aliter probatur antecedens principale, quia aliqua cognitio immaterialis inest nobis: nulla autem sensitiva potest esse immaterialis: ergo, etc. Istud vocabulum immateriale est frequens in usu Philosophi in proposito, sed videtur ambiguum. Potest enim ad propositum tripliciter intelligi : Vel immaterialis, quia incorporea, hoc modo, quia non operatur per partem corpoream, et organum, et tunc istud est idem cum propositione jam posita de non organica. Vel alio modo immaterialis, quia nullo modo extensa, et tunc plus dicit quam non organica: etsi enim omnis organica sit extensa, quia recipitur in extenso, non tamen solum, quia si reciperetur in toto composito primo, cum illud sit extensum, adhuc esset operatio extensa.
Tertio modo potest intelligi immaterialis, ejus in comparatione ad objectum, ut scilicet respiciat objectum sub rationibus immaterialibus,utpote in quantum abstrahit ab hic et nunc et hujusmodi, quae dicuntur conditiones materiales. Si ergo probaretur immaterialitas secundo modo, verius haberetur propositum quam ex probatione ejus primo modo. Sed non videtur sic posse probari, nisi ex conditionibus objecti, quod respicit ille actus, nisi forte ex reflexione, quia experimur nos reflecti super actum talis cognitionis ; quantum autem non est super se reflexivum, et ideo ab objecto hujus actus fit finaliter probatio antecedentis.
Praeterea, habemus in nobis aliquam cognitionem objecti sub aliqua ratione, sub qua non potest esse actus ejus aliqua cognitio sensitiva: ergo, etc. Antecedens probatur, quia experimur in nobis, quod cognoscimus actu universale: experimur enim quod cognoscimus ens, vel qualitatem sub ratione aliqua communiori, quam sit ratio primi objecti sensibilis, etiam respectu supremae sensitivae. Experimur etiam quod cognoscimus relationes consequentes naturas rerum, etiam non sensibilium et experimur quod distinguimus omne genus sensibilium ab aliquo quod non est illius generis. Experimur quod cognoscimus relationes rationis, quae sunt secundae intentiones, scilicet relationem Universalis, Generis et Speciei, etc. et oppositionis, et aliarum intentionum Logicalium. Experimur quod cognoscimus actum illum quo cognoscimus ista, et illud, secundum quod inest nobis ille actus, quod est per actum reflexum super actum rectum et susceptivum ejus. Experimur, quod assentimus complexionibus sine possibilitate contradicendi vel errandi, utpote primis principiis. Experimur denique quod cognoscimus ignotum ex noto per discursum, ita quod non possumus dissentire evidentiae discursus, nec cognitionis illatae: quodcumque istorum cognoscere est impossibile alicui sensitivae potentiae attribuere: ergo, etc.
Si qui autem proterve neget illos actus inesse homini, non est cum eo ulterius disputandum, sed dicendum sibi quod est brutum; sicut nec cum dicente, non video colorem ibi, non est disputandum, sed dicendum sibi, tu indiges sensu, quia caecus es. Ita quodam sensu, id est, perceptione interioril experimur istos actus in nobis: et ideo si quis istos neget, dicendum: est eum non esse hominem, quia: non habet illam visionem interiorem, quam alii experiuntur se habere. Assumptum, scilicet quod nullus istorum actuum potest esse secundum aliquam potentiam sensitivam, probatur, quia actu universale cognoscitur sub tanta indifferentia, sub quanta ipsum sic cognitum est simul dicibile: est autem simul dicibile de omnibus: singularibus, in quibus salvatur: sic non cognoscit sensus. Sed de secunda est evidentius, quia nulla potentia potest cognoscere aliquid sub ratione universaliori ratione sui proprii objecti, sicut visus non cognoscit aliquid sub ratione indifferenti ad colorem et ad sonum:
ergo cognitio illa, quae est alicujus sub ratione communiori quocumque primo objecto, etiam supremi sensus, non potest esse aliqua sensatio.
Tertium probat idem, quia nulla sensatio potest esse distinctiva primi objecti sensibilis, id est communissimi, ab eo quod non est tale, quia non potest esse utriusque extremi. De relationibus consequentibus alia non sensibilia inter se, vel insensibilia ad sensibilia, patet per idem, quod sensus non potest in illos ; multo magis patet de relationibus istis, quae dicuntur rationis, quia sensus non potest moveri ad cognoscendum aliquid, nisi quod includitur in objecto sensibili,ut sensibili; habitudo rationis non includitur in aliquo, ut existens est; sensus autem existentis est ut existens est, et per hoc posset probari principium etiam de actu universali, quia universali in actu repugnat esse existens ut existens. Aliud de reflexione super actum et potentiam, probatur per hoc, quia quantum non est reflexivum super se. Alia duo de compositione, et assentire compositioni, et de discurrere, et assentire evidentiae discursus, probantur ex relatione rationis, quia illa non sunt sine relatione rationis.