IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(n) Aliter probatur antecedens, etc. Est alia probatio D. Thomae, quia aliqua cognitio immaterialis est in nobis: nulla autem sensitiva est immaterialis: ergo, etc.
Respondet Doctor, dictionem illam immaterialis esse frequentem ex usu Philosophi in materia cognitionis, et esse ambiguam. Primo, ut opponitur principio operanti per organum, et sic propositio praemissa facit in paragrapho antecedenti, quia dicitur in nobis esse cognitio non organica formaliter. Secundo modo dicitur immateriale id quod non est extensum. Tertio dicitur immaterialis, ut comparatur ad objectum, quatenus illud percipit sub ratione abstrahente a conditionibus materialibus seu individualibus, ut est hic et nunc, et caeterae conditiones, quae sequuntur ad individuum. Dicit quod immaterialitas excludens extensionem, seu secundo modo sumpta faceret ad institutum, si probaretur, cujus probatio desumi tantum potest ex conditione objecti, quod respicit ille actus cognitionis immaterialis, vel ex reflexione potentiae super eodem actu, quod nequit competere extensae et quantae, quae nequit reflectere: ideo Doctor probat illam propositionem D. Thomae, tam ex conditione objecti quam reflexionis. Ex parte objecti, quia experimur in nobis cognitionem, qua cognoscimus ens, et qualitatem sub communiori ratione, quam sit objectum sensus ullius. Deinde, quia experimur etiam nos cognoscere per reflexionem eumdem illum actum, v. g. quo cognoscimus entia rationis, et Logicalia, et hujusmodi non sensibilia. Idem probat ex assensu primorum principorum, conclusionum scientificarum et evidentiae discursus, cui nequit intellectus dissentiri, qui actus nequeunt convenire ulli potentiae sensitivae: et qui negaret, inquit, has experientias, esset repellendus tanquam insensatus aut irrationabilis.
Pergit ulterius probare quod illi actus, quos experimur, non insint secundum aliquam potentiam sensitivam. Probatio ejus reducitur ad tres propositiones : Prima est, quod Universale, qua Univ ersale, cognoscitur sub illa indifferentia, sub qua natura est praedicari indifferenter de omnibus suis inferioribus seu individuis, sub qua ratione non potest cognosci a sensu.
Contra hanc propositionem non facit quod alias asserit singularitatem non cadere sub objecto sensus, ut in dist. 3. ubi per varias quaestiones agit de principio individuationis, et potissimum quaest. 6. qua agit de individuo per se. Hic autem agit de individuo secundum conditiones materiales existentiae loci et temporis, a quibus non abstrahit cognitio sensitiva, quia, ut hic dicit, sensus est existentis, qua existens est, ideo licet non feratur in individuum sub ratione individualitatis, ita ut ipsam discernere posset ab alia ejusdem naturae, tamen fertur sub ratione existendi hic et nunc, sine quibus non esset natum objectum movere aut terminare actum sensitivae, neque natura objecti sensibilis, ut illas conditiones includit, est indifferens, ut dicatur indifferenter per modum universalis de quolibet singulari, quod est, et quod non est ; cognitio autem intellectualis universalis circa objectum sensibile est, vel potest esse de ipso, ut abstrahit ab illis conditionibus, et ut potest de singulis inferioribus praedicari indifferenter.
Secunda propositio est, quod nulla potentia sensitiva potest fieri in objectum suum sub aliqua ratione universaliori, quam sit prima ratio sui objecti, v. g. visus nequit cognoscere objectum sub ratione indifferenti ad coloratum et auditum.
Et si instes quod phantasia posset sic ferri, aut sensus communis.
Contra est, quod nequeat ferri sub universaliori ratione, quam sit sensibile in genere, non sic intellectus, ut exemplis probat, et hanc rationem dicit esse magis evidentem quam sit prior ratio.
Tertia propositio est, quod nulla sensatio possit esse distinctiva sui primi objecti ab alio, quod non est tale, quia neque esse utriusque extremi, cum nequeat ferri extra suum objectum primum. Deinceps applicat exempla data, in quibus ostenditur in nobis esse cognitio intellectiva, quae transcendit objecta sensibilia, et probat etiam esse in nobis reflexionem supra actum, qua ipsum actum per modum objecti cognoscimus.