IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Secunda propositio est animam rationalem esse immortalem. Pro hac naturaliter demonstranda adducit Doctor multa loca Philosophi ; quorum aliqua habet Richard. 2. dist. 19. art. 1. quaest. 1. Rationes D. Thom. 1. p. q. 75. art. 6. sed ad oppositum affert duo loca Philosophi.
(p) De secunda propositione principali, quae est, quod anima intellectiva est immortalis, proceditur sicut de prima. Primo adducendo auctoritates Philosophorum, qui hoc senserunt. Aristoteles 2. de Anima, dicit quod intellectus separatur a caeteris, sicut perpetuum a corruptibili. Si dicatur, separatur quantum ad operationem: contra, ex hoc sequitur propositum, quia si potest separari secundum operationem, et secundum esse, secundum ipsum, de Anima. Praeterea 3. de Anima ponitur differentia inter sensum et intellectum,quia excellens sensibile corrumpit sensum, et propter hoc postea minus sentit minus sensibile: non sic est de intellectu, imo postquam intellexerit summa intelligibilia, magis intelligit inferiora ; ergo intellectus non debilitatur in operando, et tunc ultra sequitur, quod sit incorruptibilis in essendo. Praeterea 12 Metaph. cap. 1. Moventes causae velut prius existenles; quae autem ut ratio, id est, forma simul ( supple sunt) cum causato, ut toto; quando enim sanatur homo, tunc et sanitas est. Si autem posterius aliquid manet, perscrutandum est; in quibusdam
enim nihil prohibet, ut si anima est tale, non omnis, sed intellectus; ergo vult dicere quod intellectus est forma manens post compositum, sed non ante. Praeterea 16. de Animalibus relinquitur solum intellectum deforis advenire: ergo non accita esse per generationem, sed a causa extrinseca: nec per consequens potest accipere non esse per corruptionem, nec per aliquam causam corruptivam, quia ejus esse non subest alicui tali causae, cum sit a causa superiori immediate.
Praeterea ex dictis Philosophi formantur aliquae rationes. Est enim unum principium apud eum, quod naturale desiderium non est frustra: nunc autem in anima est naturale desiderium ad semper esse. Praeterea 7. Metaph. vult quod materia est, qua res potest esse et non esse; ergo illud quod non habet materiam, non habet talem potentiam non essendi; intellectiva non habet materiam secundum eum, quia est forma simplex. Praeterea 3. Ethicor. vult quod fortis debet se exponere morti pro republica, et 9. Ethic. vult idem, et sel eundum judicium rationis naturalis ; ergo secundum rationem naturalem potest cognosci immortalitas animae. Probatio illius consequentiae, quia nullus propter quodcumque bonum virtutis, vel in se, vel in alio, vel communitatis debet, vel potest appetere omnino non esse suum, quia secundum Augustinum 3. de lib. arbitr. non esse non. potest appeti; nunc autem si anima non esset immortalis, moriens acciperet non esse totaliter.
Praeterea, arguit unus Doctor ex:
verbis Philosophi sic : Quod corrumpitur, aut corrumpitur per contrarium, aut per defectum alicujus necessario requisiti ad esse ejus. Sed anima intellectiva non habet contrarium, nec esse corporis est simpliciter necessarium ad ejus esse, quia habet proprium esse per se, et idem in corpore et extra corpus: nec est differentia nisi quod in corpore communicat illud corpori, extra corpus non communicat.
Praeterea, simplex non potest separari a seipso; anima est simplex: ergo non potest separari a seipsa, nec per consequens separari a suo esse, quia non per aliam formam a se habet esse. Secus est de composito, quod habet esse per formam, quae forma potest separari a materia, et ita esse compositi destrui.
Sed oppositum videtur Philosophus sensisse, quia in fine 7. Metaph. ex intentione vult quod omnes partes, quae possunt manere separatae a toto, sunt elementa, id est, partos materiales, sicut ipse accipit elementa: et praeter tales necesse est ponere in toto aliquam formam, quae totum est illud quod est, quae non posset manere separata a parte materiali, toto non manente ; ergo si concessit animam intellectivam esse formam hominis, sicut patet ex probatione praecedente, non ponit eam manere separatam a materia, toto non manente.
Praeterea, principium videtur apud eum : Quod incipit esse, desinit esse. Unde l. de Caelo contra Platonem videtur habere pro incompossibili, quod aliquid inceperit, et sit perpetuum et incorruptibile: et 3.
Physic. cap. de Infinito: Cujus est principium, ejus finis est.