IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(q) Potest dici, etc. Docet ad secundam propositionem multas esse rationes probabiles, non tamen necessarias. Circa hanc conclusionem Doctoris est potissima concertatio, nam D. Thomas, et plures post eum docent contrarium, nempe illam probationem esse necessariam et demonstrativam, qua in re judicaverim non favendum esse Atheistis, neque inter Theologos, qui veritatem fidei sustinent, fovendam esse controversiam, sed reducendam ad sensum idoneum ; ideo aliqui docent rationes naturales esse demonstrativas respectu intellectus bene dispositi, non autem respectu protervi ; neque existimo Doctorem repugoare, quia ut patet ex g De secundo ad propositum, versu, sed lentandum est probare antecedens per rationem contra protervum si neget, etc. Videtur de hoc genere demonstrationis agere. Loquitur praeterea Doctor de demonstratione evidenti, quae Philosophum convinceret ex gradu certitudinis, quae deduci potest ex principiis ab eo admissis, tanquam certis et demonstratis ; quo sensu negat praemissam rationem demonstrare, cujus praemissas alia principia, quibus ipse Philosophus magis inhaesit, et certius destruunt, qualia sunt illa quibus mundum esse ab aeterno docuit, Deum agere necessario ad extra, neque posse producere effectum sine concursu causarum inferiorum hic et nunc, propter ordinem essentialem causarum in causando ; ex nihilo nihil fieri; quod incipit, habere finem: formam non manere corrupto toto ; causam efficientem praecedere suum effectum, et formam ex eo incipere 12. Met. cap. 3. t. com. 16. Posuit etiam felicitatem hominis in hac vita tantum, ut colligere licet ex variis ejus locis,ut 1. Ethic. cap. 16. 3. Ethic. cap. 6. 12. Met. t. com. 39. Quam quaestionem indecisam in superioribus reliquit eodem libro, et I. de Anima; his ergo principiis adhaerens, quae magis ex instituto secutus est, non admitteret rationem illam ex operatione animae desuruptam, esse demonstrativam et convincentem; quod tantum intendit Doctor in proposito. Accedit quod plures Patres et Philosophi et Theologi doceant eum fuisse in errore opposito, vel certe ambiguum. Iustinus - martyr in oratione ad Gentes ei tribuit illum errorem, Nazianz. in disp. contra Eunomium, Origines lib. 6. Philosophomeno, Nemesius lib. de natura hominis, cap. 2. Theodoretus lib. 5. curat. graec. Gazaeus in dialog. de immortal. animae prope initium in Theophrasto Platonico, Atticus Plotinus, Porphyrius apud Eusebium lib. 13. de praeparatione Evangelii cap. 8. 9. 10. ei 11. idque docuisse in Platonis invidiam, vel obscurasse veritatem, et in dubium revocasse. Alexander etiam Aphrodisius lib. 3. de anima, eum ita docuisse exponit, et sequitur Cajet. lib. 3. de anima, Pomponatius de immortalitate animae ; dubium fuisse noster Doctor hic asserit, ita etiam Hervaeus. Jandunus, Niphus. Praeterea videtur pluribus in locis magis loqui ex sententia aliorum, ut Platonis, Trismegisti et Pythagorae, ubicumque disserit oppositum, quam ostensive discurrere ab probationem. Accedit tertio, quod licet alii discipuli et Commentatores ejus defendant ex mente ejus immortalitatem, et sequantur, ut Themistius, Philoponus, Commentator, Simplicius, eo tamen sententiam deducunt, ut plane evertant et veritatem principii, et usum ejus ad demonstrationem, asserentes animam assistentem esse corpori non informantem, ut dicit ipse Aristoteles, sicut nauta in navi, lib. 2. de anima t. com. 11. Averroes 3. de anima text. 5. Themistius lib. 2. t. com. 17. Simplicius de anima lib. 1. t. com. 17. Philoponus t. 11.
Ex his ergo colligitur obscuritas hujus quaestionis in schola Peripatetica ante illustrationem fidei, et prout ex propriis placitis tam Magistri quam ipsorum disserebatur. Plato etiam in Alcibiade et ejus sectatores, ut exponit D. Thomas lib. 2.
contra Gentes, cap. 5 7. et Theophrastus in dialogo Gazaei, negabat animam ratio nalem uniri corpori per modum formae informantis, sed contactu virtutis assistentis sicut motricis, ut est nauta in navi, et corpus esse indumentum animae asserebat ; non materiam, quia non capiebat servando principia de generatione et corruptione formarum aliarum in materia, quomodo substantia intellectualis possit inesse materiae sine dependentia in esse, et operatione, et consequenter quomodo extra materiam posset manere destructo toto ; quibus principiis inhaerens Averroes, et alii citati ponebant intellectum separatum et assistentem ; quin etiam Aphrodisius ex iisdem principiis admitte bat animam mortalem, constituitque virtutem intellectivam in nobis commixtionem elementorum, qua homo redderetur capax impressionis recipiendae ab intellectu agente, qui semper est in actu; et hunc constituebat substantiam separatam et assistentem. Hi errores eorum reducebatur ad principia asserta de generatione et corruptione rerum, et dependentia formae a subjecto, ut dixi, in esse et operari, quod existimabant convenire non posse substantiae intellectuali ; neque ex alia parte convenire posse formae informanti, non dependere a subjecto, aut desinente toto manere. Vide D. Thomam lib. 2. contra gentes, cap. 62. Missum facio errorem Stoicorum, et Epicuri et Anaxagorae, et quotquot animam mortalem faciebant, aut corpoream.
Reducendo rationem ad principia, quibus inhaeserunt Philosophi Peripatetici, intelligit Doctor eam non esse demonstrativam ad ipsos, ideoque ex principiis ipsorum solvit argumenta ; vel enim negarent majorem, quam tamen necessariam esse tenet Doctor ; negarent, inquam,ut patet ex dictis cum Platone,vel certe admissa majori, negarent animam esse immortalem, quia negarent eam creatam independenter a materia, neque separatam a toto posse manere, sicut negarent Deum posse eam producere extra materiam, et totum ; sic etiam negarent conservare posse extra concursum materiae, nam dato quod Deus per ipsos necessitate naturae agat ad extra, non concederent eum habere posse effectum aliquem novum sine novitate ex parte alicujus causae inferioris; quam novitatem hic statuerent ex parte materiae nunc dispositae ad receptionem formae in ordine ad generationem totius, et dicerent sine materia non posse eum producere, neque consequenter conservare animam, et hac ratione negarent esse immortalem ; admisso quod esset forma corporis, et in se immaterialis quantum ad negationem extensionis, et quantum ad independentiam operationis a subjecto, aut organo extenso, non tamen quantum ad dependentiam remotam a materia in suo esse, a qua consequenter dependeret operatio remote, sicut anima proxime in eo sensu.
Caeterum quantum ad rem ipsam illa ratio videtur demonstrativa, et ex prioribus, nam admittendo esse substantiam spiritualem et incorpoream, ex operatione a posteriori devenitur ad causam a priori, ex qua probatur animam esse incorruptibilem, quia substantia spiritualis et immaterialis nequit produci dependenter a materia, sed ex nihilo, ob excessum perfectionis suae in essendo supra ens materiale, et supposita cognitione creationis per fidem, et omnipotentiae divinae, et libertate ejus in agendo, et exigentia termini ob perfectionem sui. Recte ergo Doctor asserit hanc propositionem respectu Philosophi, ut ipse intendit, esse persuasionem et probabilem ex principio admisso, sed non esset demonstratio Philosopho, quia licet admiserit principium, ex quo in re ipsa hoc sequitur, tamen aliis principiis magis inhaesit, ex quibus oppositum deducitur. Unde recte Doctor asserit eum admisisse contradictoria implicite, nunc tenens unum, nunc alterum, in diversis materiis, in quibus illud magis eum urgeret, quod ex proposito magis defendit. Sic ergo propositio, quae respective ad Philosophum est tantum probabilis, in se ipsa est necessaria, et respective ad intellectual illustratum, qui non habet impedimentum contrarii erroris, ex quo Philosophus procedit de necessitate Dei in causando, et necessario concursu causarum inferiorum, ut materiae ad productitionem animae ejusque conservationem. Hanc autem veritatem seu necessitatem essendi formae spiritualis et incorruptibilis, videntur tacite admittere, et sensisse discipuli Aristotelis supra citati, qui ideo negant animam qua intellectiva est, esse formam corporis, sed esse assistentem et separatam, ne ex argumento ab operatione separata a materia cogerentur admittere, si produceretur a forma informante et essentiali hominis, illam constituere incorruptibilem contra alia principia ab iis magis asserta, et superius insinuata. Hoc modo ergo, videtur dirimi controversia, dicendo rationem non dari necessariam absolute respective ad quemcumque intellectum, sed tantum illustratum, licet ipsa ratio in se sit necessaria, -quia causam veritatis ejus adaequatam, quae pendet a modo productionis animae per creationem non cognoscit Philosophus ; esse autem propositionem, et in se necessariam, et respective ad intellectum illustratum, qui causam veritatis adaequatam cognoscit. Et quamvis Doctor asserat non esse demonstrativam aut necessariam probationem ejus, intelligi potest secundum principia naturalia, quae tradidit Philosophus, ex quibus solvit argumenta, quae adducuntur in oppositum, et secundum mentem ipsius Philosophi.
Qui voluerit dicere Doctorem negare hanc rationem esse notam evidenter lumine naturali, sed infallibilem veritatem et necessariam ejus reducere ad finem, non desunt ei fundamenta ex littera sub fine, ubi veritatem hujus necessariam refert ad revelationem, quamvis probabilem referat ad lumen et rationem naturalem. Deinde, ex solutione argumentorum ex principiis naturalibus objectis, tum quia plures etiam Patres docuerunt animam ex traduce, ut sustinerent veritatem peccati originalis, et illud Apostoli: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, etc. Et quaestio ex eo fuit obscura, quod ex una parte non capiebant quomodo anima a Deo creata esset obnoxia peccato, quin Deus esset auctor ejus, quod dicere nefas erat; ex alia parte non capiebant quomodo peccatum esset originarium ex sola carne, quae non est subjectum peccati. Haec quaestio fuit frequens ante Augustinum, et ipse eam variis in locis disserit pro utraque parte ex Scripturis, ut de Gen. ad litteram lib. 10. cap. 11. lib. 3. de liber. arbitr. cap. 20. epist. 1. et alias frequentissime. Quin etiam post Augustinum Gregorius lib. 7. epist. 84. ad Secundinum: De origine animae inter Sanctos Patres, inquit, requisitio, non parva versata est: sed utrum ipsa ab Adam descenderit, an certe singulis detur, incertum remansit, eamque in hac vita insolubilem fassi sunt quaestionem; gravis enim est quaestio, nec valet ab homine comprehendi, quia si de Adam substantia animae cum carne nascitur, cur non etiam cum carne moritur? Si vero cum carne nascitur, cur in ea carne, quae de Adam prolata est, obligata peccatis tenetur, etc. Quod satis denotat quaestionis obscuritatem illustrandam fide magis quam ratione, neque proinde demonstrabilem esse, sed creditam, postquam Ecclesia eam declaravit.
Accedit testimonium Sancti Augustini lib. 13. de Trinitate, cap. 9. ubi praemittens non capere aliquem vitam vere beatam, nisi sit sempiterna, subjungit: Hanc utrum capiat humana natura, quam tamen desiderabilem confitetur, non parva quaestio est. Sed si fides absit, quae inest eis, quibus dedit Jesus filios Dei fieri, nulla quaestio est. Humanis quippe argumentationibus haec invenire conantes, vix pauci magno praediti ingenio, abundantes otio, doctrinisque subtilissimis eruditi, ad indagandam solius animae immortalitatem pervenire potuerunt; qui tamen animci beatam vitam non invenerunt stabilem, id est, veram, ad miserias eam quippe vitae hujus post beatitudinem redire dixerunt ;et qui eorum de hac erubuerunt sententia, et animam purgatam in sempiternam beatitudinem sine corpore collocan dam putaverunt,talia de mundi retrorsum aeternitate sentiunt, ut hanc de aninta sententiam suam ipsi redarguant etc. Augustinus intendit Platonicos, de quibus in specie agit lib. 12. de Civit. cap. 19. et 20. et aliis ; ad quem locum se remittit hic quoad impugnationem factam erroris, sed perinde etiam postrema verba accommodari possunt Aristoteli, qui licet animae -immortalitatem docuerit, aut certe insinuaverit ex anterioribus, tamen alia, quae docuit superius expressa hanc sententiam redarguunt.
Accedit spectata ratione naturali hujus status, probationem illam non esse adeo claram, ut eludi non possit, quia sicut operatio animae abstrahens a materia probat esse substantiam spiritualem incorruptibilem, ita ex opposito ratio, quae probat animam esse formam corporis informantem, probat etiam dependere a materia, et toto in esse. Diceretur ergo communicare animam cum Intelligentiis, quantum ad intellectum et voluntatem, et consequenter quantum ad spiritualitatem, sed non quantum ad incorruptibilitatem, quia hoc non compatitur ratio formae informantis et constituentis, quae essentialis est animae et ita quantum probat abstractio operationum incorruptibilitatem, tantum etiam, spectando praecise lumen naturale, et imperfectum hujus status, probat conceptus formae dependentiam a materia, cum qua negaret impossibilem esse incorruptibilitatem. Ratio ergo desum pta ab operatione bene probat immaterialitatem, ut opponitur extensioni; sed obscuratur probatio ab immaterialitate ad incorruptibilitatem, nisi in iis quae non insunt materiae, ut sunt Intelligentiae.
Deinde, illa ratio ex inceptione de novo in esse, et ut materiae communicatur, supposito quod Deus necessario ageret ad extra, ut tenuit Philosophus, probaret animam dependere a materia saltem, et habere causam ad extra, sine qua nequit poni a Deo, et consequenter a tali causa dependere animam in esse. Oporteret ergo destruere propositionem Philosophi falsam, et deinde probare creationem animae, ad hoc ut ratione convincente habeatur probatio necessaria. Hic autem processus debet esse ex revelatis, maxime quoad creationem animae, neque forte alia ratione quidem Philosophi, ut Platonici negant unionem animae ad corpus, aut informationem, et dicebant animas praecessisse corpus, quam ut salvarent immortalitatem animae, ne ex hoc principio convincerentur, quod recipiat esse in materia, et subsit corruptioni. Vulgare etiam fuit illud, quod adducit Doctor de inceptione, ita ut quidquid haberet inceptionem sui esse, non posset sibi vindicare necessitatem essendi, ac proinde posse desinere, quia sicut ex non necessitate essendi aliquando non fuit, ita etiam ex suo esse non habet ab intrinseco quod necessario persistat in esse; cui argumento occurrit Irenaeus lib. 2. -cap. 64. respondet tamen ex revelatis : Si qui, inquit, hoc in loco dicant non posse animas eas, quae paulo ante coeperint, in multum temporis perseverare, sed oportere eas aut innascibiles esse, ut sint immortales, vel si generationis initium acceperint, cum ipso corpore mori, discant quoniam sine initio, et sine fine vere, et semper idem et eodem modo se habens, solus est Deus, qui est omnium Dominus. Quae autem sunt ab illo omnia quaecumque facta sunt et fiunt, initium quidem suum accipiunt generationis, et per hoc inferiora sunt eo qui facit ea, quoniam non sunt ingenita; perseverant autem, et extenduntur in longitudinem saeculorum secundum voluntatem factoris Dei, ita ut sic initio fierent, et postea ut sint, eis donet, etc, Etiam Nazianzenus hanc rationem solvit, orat. 35.
Suppositis his, quae pro utraque parte dicta sunt, facilis est resolutio Doctoris in hoc g.
Objicitur auctoritas Philosophorum, et potissimum Aristotelis, qui videtur concedere animam esse immortalem.
Respondet Doctor dubium esse, quid senserit in hoc, qui varie discurrit secundum materiam oblatam, et aliquando quaedam principia assumit, quae ad hanc veritatem faciunt, aliquando alia assumit, quae adversantur, et hoc secundum patet ex dictis.
Respondet secundo non omnia dicta a Philosophis fuisse ab eis ostensive probata per rationem necessariam naturaliter notam ex terminis, aut demonstratam a priori aut posteriori, quia frequenter disserebant ex probabilibus, et ex vulgari opinione praecedentium ; quod probat ex Aristotele 2. de caelo et mundo. Haec responsio est communis et vera.
Respondet praeterea in specie ad locum, qui objicitur 2. de Anima text. 21. Intellectus separatur a caeteris, sicut perpetuum a corruptibili. Respondet, inquam, Doctor posse intelligi de separatione operationis ad differentiam operationis sensibilis per organum, quae a materia dependet, et particulari instrumento et subjecto, non intelligeretur autem de separatione in esse, . aut etiam in operari a toto, etsi enim esset incorruptibilis in operando ea corruptione, quae competit organo, ex 1. de Anima text. 65. non tamen ea corruptione, quae est formae, quae dependet a materia in toto. Haec responsio eo tendit ut ostendat ad demonstrationem requiri probari debere animam non dependere a materia in essendo, aut manere posse desinente toto.
Ad locum ex. 12. Metaph. text. 17. qui magis expressus est, respondet ( seclusa interpretatione aliorum, qui eum dubitative loqui intelligunt ; quae dubitatio, inquit, ad aliud refertur, nempe si possibile est alias animas a rationali diversas remanere) eum non inniti demonstrationi, sed rationi probabili, aut dictis aliorum.
Ad aliud de inceptione animae dicit, incertum esse quid ipse senserit ; resolvit tamen juxta principia ipsius Philosophi de modo agendi causae primae, quod diceret animam produci non ab ulla Intelligentia, aut alia causa naturali, sed a Deo immediate in materia disposita, neque aliud esse probabile, nempe produci ab aliquo, spectando rationem naturalem, quam ab ipso Deo. De hac consequentia doctrinae Philosophi jam supra dictum est tangendo hanc rationem. Reliquae in littera Doctoris responsiones sunt clarae, quia veritas ex objectis non demonstratur, sed haeret in illa : An operatio separata modo dicto inferat animam non dependere a materia, et hoc necessario. Illa ratio, quam habet D. Thomas de subsistentia animae, ad quam respondet Doctor g Ad rationes illas Doctorum, etc. sustinetur aliter a Cajetano, aliter a Ferrariensi ; sed responsio Doctoris clara est, quia si intendat esse per se extra totum, id negaret Philosophus, et est quod debet probari, non supponi. Si autem intelligatur de esse per se in toto, id est, de existentia animae non dependente a materias aut toto, hoc restat probandum alia via notiore.