In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Tertia propositio in hac quaestione est, quod forma specifica hominis non manebit perpetuo extra corpus. Ponit rationes aliorum conantium hanc naturaliter probare, quas ostendit nihil conficere, imo videtur, si Philosophi posuissent animam immortalem, quod eam posuissent perpetuo extra corpus. Explicat optime illud axioma : Nullum violent tum est perpetuum, tunc tantum verificari, quando violentum est contra inclinationem receptivi suae perfectionis, non vero quando est contra inclinationem communicativi.
(r) De tertia propositione dicitur eam probari posse per hoc, quod pars extra totum est imperfecta: forma autem tam nobilis non remanebit perpetuo imperfecta ; ergo nec separata a toto. Praeterea, nullum violentum est perpetuum, secun dum Philosophum, 2.de Cael.et Mund. Separatio autem corporis ab anima est violenta, quia contra inclinationem naturalem animae, secundum Philosophum, quia naturaliter inclinatur ad perficiendum corpus.
De ista autem propositione videtur quod Philosophus, si posuisset animam immortalem, magis posuisset perpetuo eam manere sine corpore quam in corpore, quia omne compositum ex contrariis est corruptibile. Nec rationes istae probant. Prima non, nam illa ma jor : Pars extra totum est imperfecta, non est vera nisi de parte, quae recipit aliquam perfectionem in toto ; anima non recipit, sed communicat ; et sic potest formari ratio ad oppositum, quia non repugnat alicui aeque perfecto in se manere, licet alteri non communicet suam perfectionem: hoc apparet de causa efficiente, cui non repugnat quatumcumque manere sine effectu suo sed; anima manet aeque perfecta in esse suo proprio, sive conjuncta, sive separata, tamen in hoc habet differentiam, quia separata non communicat suum esse alteri.
Per hoc ad aliud, quia inclinatio naturalis duplex est : Una ad actum primum, et est imperfecti ad perfectum, et concomitatur potentiam essentialem. Alia ad actum secundum, et est perfecti ad perfectionem communicandam, et concomitatur potentiam accidentalem. De prima verum est, quod oppositum ejus est violentum, et non perpetuum, quia ponit imperfectionem perpetuam, quam Philosophus habuit pro inconvenienti, quia ponit in universo causas ablativas cujuscumque imperfectionis. Sed secunda inclinatio, etsi perpetuo suspendatur, nullum violentum proprie dicitur, quia nec imperfectio, nunc autem inclinatio animae ad corpus tantum est secundo modo. Vel potest dici secundum Avicennam, quod appetitus animae satiatus est, per hoc quod semel perfecit corpus, quia illa conjunctio est ad hoc, ut anima, mediante corpore, acquirat suas perfectiones per sensus, quas non posset acquirere sine sensibus, et per consequens sine corpore; semel autem conjuncta, acquisivit quantum ipsa simpliciter appetit acquirere illo modo.