In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(r) De tertia propositione, etc. Haec fuit, quod anima non possit manere semper extra totum aut corpus. Haec probatur ab aliis, qui pars extra totum est imperfecta, anima autem tam nobilis non manebit semper imperfecta. Secundo, quia violentum nullum est perpetuum, anima autem violente separatur, et contra inclinationem naturalem.
Respondet Doctor ex mente Philosophorum, si poneret Aristoteles animam manere post corpus immortalem, posuisset eam semper in eo statu manere sine corpore, quia corpus corruptibile est ex contrariis ; nil autem tale poneret Philosophus permansurum semper, nam statum renovationis corporis nostri non agnovit Philosophus, neque demonstrari potest ratione naturali, quod scitur tantum ex creditis: neque admitteret idem corpus renovari sine iisdem causis, quas non admitteret naturali cursu renovari. Deinde etiam si admitteret animam esse immortalem, diceret statum ejus separatae esse perfectiorem, quam statum in corpore corruptibili, quod beatitudinem ejus impediret.
Respondet ergo ad rationes, primam intelligi de parte, quae recipit perfectionem in toto, et dependet, non autem de parte communicante perfectionem, et non recipiente, qualis esset anima, supposita ejus immortalitate, si admitteretur a Philosopho.
Ad aliud respondet, distinguendo appetitum naturalem in eum qui est recipiendae perfectionis, et eum qui est communicandae perfectionis. Secundo modo sumptus non constituit violentum, dum separatur ab actu, et sic tantum competeret animae ex mente Philosophi, ut patet ex Avicenna. Has rationes admittit Doctor esse probabiles, et sunt verae, et secundum mentem ipsius; sed eas solvit tanquam non necessarias lumine naturali, et respective ad Philosophos.