IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit Doctor primam propositionem animam rationalem esse formam hominis, quodammodo a priori probari, et oppositum esse errorem pessimum Averrois ; alias vero duas non demonstrari ratione naturali. Ad secundam, scilicet animam esse immortalem, plures rationes probabiles afferri. Ad tertiam vero pauciores. In secunda propositione est magna controversia, et communior tenet demonstrari animae immortalitatem. Scotus tamen solidas non reperit ad id rationes, ideo negat, quem sequuntur ejus discipuli. Tartaret. hic, Bassol. quaest. 3. Joan. Andreas, Petr. de Aquila, Faber, Theor. 48. cap. 3. et Theorem. 69. item, Jandanus 3. de Anima quaest. 5. et 29. Cajet. epist. ad Rom. cap. 9. Pomponatius lib. 2. de immortalitate animae, tenet, sed male, ejus immortalitatem esse contra lumen naturae ; et multi tenent esse sententiam Arist. Alii cum Scoto aiunt eum fuisse in hoc dubium.
(s) Dico ergo quod illarum trium propositionum, ex quibus formatur ratio ad resurrectionem quodammodo a priori, quia sumptae sunt a forma hominis resuscitandi, prima est naturaliter nota, et error ei oppositus, qui proprius est, et solius Averrois, pessimus est, non tantum contra veritatem Theologiae, sed etiam contra veritatem Philosophiae ; destruit enim scientiam, quia omnes actus intelligen di, ut distinctos ab actibus sentit endi, et omnes actus electionis, ut distinctos ab actibus appetitus sensitivi; et ita omnes virtutes, quae non generantur sine electionibus factis secundum rationem rectamt et per consequens talis errans esset a communitate hominum, et naturali ratione utentium exter minandus.
Sed aliae duae non sunt sufficienter notae ratione naturali, licet ad eas sint quaedam persuasiones probabiles. Ad secundam quidem plures probabiliores, unde et illam videtur magis expresse sensisses Philosophus. Ad tertiam autem pauciores, et per consequens conclusio sequensex istis non est per illam viam sufficienter nota ratione naturali.
Secunda via ad eam est a posterioribus, quarum aliquae probabiles tactae sunt in rationibus principalibus, utpote de beatitudines hominis. Ad hoc etiam adducitur) de justitia Dei retribuentis; nunc autem in vita ista virtuosi majores patiuntur paenas, quam vitiosi. Et istud argumentum videtur Apostolus tangere, 1. Cor. 15. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus homini bus, etc.
Sed istae rationes a posteriori minus concludunt, quam illae a priori acceptae a propria forma hominis, non enim apparet per rationem naturalem, quod est unus rector hominum secundum leges justitiae retributivae et punitivae. Etiam esto quod sic diceretur quod unicuique in bono actu suo sit retributio sufficiens, sicut dicit Augustinus lib. 1. Confess. cap. 12. Jussisti, Domine, et ita est, ut sibi sit paena omnis peccator, ita quod ipsum peccatum est paena prima peccati. Unde apparet quod Sancti a posteriori arguentes ad propositum, non intendunt facere, nisi quasdam persuasiones probabiles, sicut Grego rius lib. 4. Moralium in fine, positis ad hoc quibusdam persuasionibus dicit : Qui propter istas rationes noluerit credere, propter fidem credat.
Similiter doctrina Pauli Act. 17. et 26. et etiam 1. Cor. 15. per exemplum de grano cadente, et per resurrectionem Christi : Si Christus resurrexit, et mortui resur gent, et per justam retributionem: vel non sunt, nisi persuasiones probabiles, vel tantum ex praemissis creditis. Patet discurrendo per singula.
(t) Breviter ergo nec a priori, nec per rationem principii intrinseci in homine, nec a posteriori, puta per rationem alicujus operationis vel perfectionis congruentis homini, potest probari necessario resurrectio, innitendo lumini naturali: ergo hoc tanquam omnino certum, non tenetur nisi per fidem. Imo (u) nec secunda propositio in prima via, sicut dicit Augustinus 13. Trin. cap. 9. tenetur per rationem, sed tantum per Evangelium, dicente Christo.: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere ; timete autem, etc.
(x) Ad argumenta. Ad primum, aut arguitur praecise de desiderio naturali proprie dicto,et illud non est aliquis actus elicitus, sed sola inclinatio naturae ad aliquid, et tunc planum est, quod non potest probari desiderium naturale ad aliquid, nisi primo probetur possibilitas in natura ad illud, et per consequens e converso arguendo, est petitio principii; aut arguendo de desiderio naturali minus proprie dicto, quod, scilicet est actus elicitus, sed concorditer inclinationi naturali, tunc iterum non potest probari quod aliquod deside rium elicitum sit naturale illo modo, nisi prius probetur, quod ad idem sit desiderium naturale primo modo.
Si autem arguas : Illud naturaliter desideratur, quod apprehensum statim actu elicito desideratur, quia ista pronitas non videtur esse, nisi ex inclinatione naturali. Hoc uno modo negaretur primo, quia vitiosus statim inclinatur ad desiderandum secundum habitum suum, id quod sibi offertur ; sed quia natura non statim, est ex se vitiosa, nec in omnibus, et quilibet statim appetit istud apprehensum, sequitur quod illud desiderium non est vitiosum; ergo ista responsio non est generalis.
Ideo potest dici, quod oportet apprehensionem esse secundum rationem rectam, non erroneam ; alioquin si ad apprehensionem erroneam statim omnes appetant actu elicicito, non sequitur illud esse consonum inclinationi naturae, imo magis oppositum: non est autem manifestum per rationem naturalem, quod ratio ostendens homini semper esse tanquam appetibile, sit ratio non erronea, quia prius oporteret ostendere quod istud posset competere homini.
Breviter ergo omne medium ex desiderio naturali videtur esse inefficax, quia ad efficaciam ejus oportet ostendere, vel potentiam naturalem in natura ad istud, vel quod apprehensio, quam statim sequitur istud desiderium, si est actus elicitus, sit apprehensio recta, et non erronea: et horum primum est idem cum conclusione, quae concluditur ex desiderio naturali: secundum autem difficilius, vel minus notum illa conclusione.
Sed ad probationem hujus, quod desiderium hominis naturale est ad immortalitatem, quia natu raliter fugit mortem, posset dici quod illa probatio concluderet aeque de quocumque bruto. Et si adducatur Philosophus 2, de Generatione in fine : Melius au tem in omnibus semper esse, quam non esse; istud est ad oppositum, tum quia aeque concluderetur in bruto sicut in homine; tum quia subdit : Hoc autem in omnibus impossibile existere continue, propter longe a principio distare, et ideo reliquo modo Deus complevit naturam continuam facere generationem; quasi dicat, cum desiderium naturale sit ad semper esse, in quibus est, hoc impossibile in seipso est ad illud,sicut est possibile, scilicet in continuatione speciei in diversis individuis; et ita conceditur de homine, sicut in alio generabili, non in unico, sed in tali successione.
Sed semper videtur stare vis, quia fugiens unum oppositum, non fugit nisi propter amorem alterius oppositi. Concedi potest quod ex hoc sequitur, cum fugiat mortem pro nunc, ergo amat vitam pro nunc, et sic de quolibet nunc signato: sed non sequitur, ergo pro infinito.
Ad illud autem Apostoli, nolumus expoliari, respondeo, nolumus, scilicet nos inspirati, sive certificati per fidem, et utique nolumus naturaliter sic, quod istud nolle est secundum naturalem inclinationem sed non est notum ratione naturali, quod istud nolle sit secundum inclinationem naturalem.
(y) Ad secundum, conceditur quod verum est beatitudinem non solum in universali, sed etiam in speciali appeti naturaliter ab homine, sicut inferius patebit d. 49. Sed non est notum naturali ratione, quod ipsa in particulari, quae scilicet consistit in illo, quo nos credimus illam consistere, appetitur naturaliter ab homine: oporteret enim esse notum per rationem naturalem, quod ille actus nobis est conveniens tanquam finis.
Cum ergo probas per Philosophum, quod beatitudo non tantum in generali, 1. Ethic. sed in speciali ex 10. appetitur naturaliter, respondeo, etiam illa ratio beatitudinis, quam Philosophus reputavit specialem, quae scilicet consistit in speculatione altissimarum causarum perfectissima possibili homini, est valde ratio universalis ; in speciali autem descendendo, ipse non videtur processisse ultra speculationem perfectissimam in vita ista. Unde inquisita ista beatitudine hominis subdit : Oportet et corpus sanum esse, et cibum, et famulatum esse, non tamen aestimandum multis et magnis indigere, felicem; ergo fe licitas illa specialis, quam nos ponimus, (quia ponimus speculationem homini possibilem, quae longe perfectior est quacumque possibili sibi in vita ista), non est naturaliter nota esse finis noster, nec naturaliter notum eam naturaliter appeti a nobis tanquam finem.
Cum probas per rationem Augustini beatitudinem non posse esse, nisi sempiternam, dabitur illud * medium ab illo qui tenet beatitudinem humanam posse haberi in vita ista, quod volens amittit eam, quia debet secundum rectam rationem velle propriam conditionem naturae suae: recta autem ratio ostendit isti non habenti fidem, ut videtur sibi, quod conditio naturae suae est mortalitas, tam animae quam corporis ; et ideo debet velle, sicut vitam amittere, ita vitam beatam. Et cum dicis, non est vita beata, quae non erat amata ab habente, verum est, si non esset amata pro quando est possibilis, et conveniens illi amanti, sed sic esse convenientem pro semper non est notum per rationem naturalem.
(z) Ad aliud, conceditur quod notum est hominem posse consequi finem suum in aliquo individuo, et per consequens, beatitudinem in illo gradu in quo notum est beatitudinem esse finem hominis. Et cum dicis hoc esse impossibile in vita ista, dicitur quod illa impossibilitas non est nota per rationem naturalem.
Cum adducis infortunia, infirmitatem corporis, imperfectionem virtutis et scientiae, respondetur quod haec omnia repugnant perfectae felicitati, qualem notum est posse competere Intelligentiae, sed non qualem notum est posse competere homini.
(a) Ad quartum, diceretur quod illa species perpetuabitur in universo per continuam successionem individuorum, quam poneret Philosophus per generationem continuam, non autem continuabitur per vitam alicujus, vel aliquorum in specie. Ex his apparet quantae sint gratiae referendae misericordiae Creatoris, qui nos per fidem certissimos reddidit in his, quae pertinent ad finem nostrum, et ad perpetuitatem sempiternam, ad quae ingeniosissimi et eruditissimi quasi nihil poterant attingere, juxta illud quod adductum est de Augustino 13. Trin. c. 9. in princip. Quod vix pauci, magno praediti ingenio, vacantes otio, etc. ad indagandam solius animae immortalitatem potuerunt pervenire. Sed si fides adsit, quae est in eis, quibus dedit Jesus filios Dei fieri, nulla quaestio est, quia ipse suos credentes in hoc certissimos reddidit.